AMBROSIUS apud Caesarem se, quod non venerit, excusat, et laudata ipsius humilitate, fide ac pietate, a se mitti libros petitos scribit, seque voluntati ejusdem in lucubrandis tractatibus de Spiritu sancto satisfacturum spondet.
[Col. 0876C]
1. Non mihi affectus defuit, christianissime principum; nihil enim habeo, quod hoc verius et gloriosius [Col. 0877A] dicam: non, inquam, mihi affectus defuit, sed affectum verecundia retardavit, quominus clementiae tuae occurrerem. Revertenti tamen si non occurri vestigio, occurri animo, occurri voto, in quo majora sunt officia sacerdotis. Occurri, dico? Quando enim abfui, quem toto sequebar affectu, cui sensu ac mentibus inhaerebam? Et certe major animorum praesentia est. Tuum quotidianum iter legebam, nocte ac die in tuis castris cura et sensu locatus, orationum excubiis praetendebam: et si invalidus merito, sed affectu sedulus.
753 2. Et haec quidem cum pro tua salute deferebamus, pro nobis faciebamus. Nihil hic adulationis est, quam tu non requiris, ego alienam nostro duco officio: sed plurimum gratiae, quam dedisti. Scit ipse nostri arbiter, quem fateris, et in quem [Col. 0877B] pie credis, refici viscera mea tua fide, tua salute, tua gloria: meque non solum officio publico debitas pendere preces, sed etiam amore privato. Reddidisti enim mihi quietem Ecclesiae, perfidorum ora, atque utinam et corda, clausisti: et hoc non minore fidei, quam potestatis auctoritate fecisti.
3. Nam quid de litteris recentibus loquar? Scripsisti tua totam epistolam manu; ut ipsi apices fidem tuam pietatemque loquerentur. Sic Abraham sua manu quondam vitulum occidit (Gen. XVIII, 7), ut hospitibus epulantibus ministraret: nec in ministerio religioso aliorum adjumenta quaesivit. Sed ille privatus aut Domino et angelis, aut Domino in angelis deferebat: tu, Imperator, dignatione regali honoras infimum sacerdotem. Sed Domino defertur, cum servulus honoratur; ipse enim dixit: Quod uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 10).
4. At ego humilitatem tantummodo praedico in imperatore sublimem, ac non amplius fidem quam vere conscia meriti tui mente dixisti, quam docet [Col. 0877C] te ille, quem non negas? Quis enim alius docere te [Col. 0878A] potuit, ut ei non objicias, quam in te vides, creaturam? Nihil moralius, nihil expressius dici potuit; creaturam enim Christum dicere, pro objectu contumeliae est, non pro confessione reverentiae. Deinde quid tam insolens, quam id eum existimare, quod nos sumus? Docuisti igitur me, a quo te discere velle profiteris: nihil tale adhuc legi, nihil tale audivi.
5. Quam pium autem illud, quam admirabile, quod in Deo non vereris invidiam! De Patre remunerationem pro Filii amore praesumis, et laudando Filium, non ei te posse aliquid addere profiteris: sed velle ut etiam Patri te Filii praedicatione commendes. Quod utique solus te docuit ille, qui dixit: Qui me diligit, diligetur a Patre meo (Joan. XIV, 21).
6. Addidisti ad haec, quia tu infirmus et fragilis [Col. 0878B] non te talem laudatorem putabas, ut divinitatem verbis augeas: sed quantum possis praedices, 754 non quantum est ipsa divinitas. Haec infirmitas in Christo fortior est, sicut et Apostolus dixit: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Haec humilitas excludit fragilitatem.
7.Veniam plane, et festinabo, ut jubes; ut haec praesens audiam, ut haec praesens legam, cum ex tuo ore procedunt. Misi autem duos libellos, quorum jam, quia tuae clementiae sunt probati, periculum non verebor: de Spiritu vero interim veniam scriptioni peto; quoniam quem judicem mei sim sermonis habiturus, agnovi.
8. Interim tamen sententia et fides tua de Domino et Salvatore deprompta de Dei Filio, redundat ad assertionem uberrimam, per quam sancti quoque Spiritus divinitas sempiterna credatur; ut non ei objicias, quam in te vides creaturam, nec Deum Patrem Domini nostri Jesu Christi Spiritui suo existimes invidere. Quod enim creaturae caret communione, [Col. 0878C] divinum est.
[Col. 0879A] 9. Si Dominus faverit, huic etiam clementiae tuae satisfaciam voluntati; ut cujus accepisti gratiam, eum plane in Dei gloria praeeminentem suo nomine aestimes honorandum.
10. Beatissimum te et florentissimum Deus omnipotens Pater Domini nostri Jesu Christi tueri aetate prolixa, et regnum tuum in summa gloria, et pace perpetua confirmare dignetur, domine Imperator auguste, divino electe judicio, principum gloriosissime.
CONSTANTIUM in episcopum nuper electum monet, ut ecclesiam in mari ac fluminibus regat, quid utroque significetur, promens. Hortatur ut aquas, queis populi mentes riget, colligat: et cujusmodi sermones [Col. 0879B] ejus esse, quasve illum praecipere virtutes oporteat, ubi docuit, de statera, qua sermo expendatur, tractat. Humilitatis ostensurus utilitatem, exemplum affert beati Joseph; praesentiumque vanitate, ejusdem Joseph ac David historiis demonstrata, populos ad veras opes sibi parandas excitandos tradit, Denique Ecclesiam Fori Cornelii ei commendans, de prudentia in haereticos, de justitia in vicinos, deque humanitate in servos nonnihil addit.
1. Suscepisti munus sacerdotii, et in puppe Ecclesiae sedens, navim adversus fluctus gubernas. Tene clavum fidei, ut te graves hujus saeculi turbare non possint procellae. Mare 755 quidem magnum et [Col. 0879C] spatiosum, sed noli vereri; quia ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam (Ps. XXIII, 2). Itaque non immerito inter tot mundi freta Ecclesia Domini tamquam supra apostolicam aedificata petram immobilis manet, et inconcusso adversum impetus saevientis sali perseverat fundamine (Matth. XVI, 18). Alluitur undis, non quatitur: et licet frequenter elementa mundi hujus magno illisa resultent fragore; habet tamen quo laborantes excipiat, tutissimum portum salutis.
2. Sed tamen etsi in mari fluctuat, currit in fluminibus; et vide ne in illis fluminibus magis, de quibus dictum est: Elevaverunt flumina vocem suam (Psal. XCII, 3). Sunt enim flumina, quae de ventre ejus fluent, qui potum a Christo acceperit, et de Spiritu Dei sumpserit (Joan. VII, 38). Haec ergo [Col. 0879D] flumina, cum redundant spiritali gratia, elevant vocem [Col. 0880A] suam. Est et fluvius qui decurrit in sanctos suos sicut torrens (Esai. LXVI, 12). Est et fluminis impetus, qui laetificat animam pacificam atque tranquillam (Psal. XLV, 5). Ex hujus fluminis plenitudine quicumque acceperit, sicut Joannes Evangelista, sicut Petrus et Paulus, elevat vocem suam: et sicut apostoli evangelicae praedicationis vocem usque in totos fines orbis terrarum canoro diffuderunt praeconio; ita et iste incipit evangelizare Dominum Jesum. Accipe ergo a Christo, ut et tuus sonus exeat.
3. Mare est Scriptura divina, habens in se sensus profundos, et altitudinem propheticorum aenigmatum: in quod mare plurima introierunt flumina. Sunt ergo et fluvii dulces atque perspicui, sunt et fontes nivei, qui saliant in vitam aeternam (Joan. IV, [Col. 0880B] 14): sunt et sermones boni, sicut favi mellis (Prov. XVI, 24): et gratae sententiae, quae animos audientium spiritali quodam potu irrigent, et praeceptorum moralium suavitate mulceant. Diversa igitur Scripturarum divinarum fluenta. Habes quod primum bibas, habes quod secundum, habes quod postremum.
4. Collige aquam Christi, illam quae laudat Dominum (Psal. CXLVIII, 5). Collige aquam de pluribus locis, quam effundunt nubes propheticae (Eccl. XI, 3). Quicumque colligit de montibus aquam, atque ad se trahit, vel haurit e fontibus et ipse rorat sicut nubes. Imple ergo gremium mentis tuae; ut terra tua humescat, et domesticis irrigetur fontibus. Ergo qui multa legit et intelligit, impletur: qui fuerit impletus, alios rigat; ideoque Scriptura dicit: Si impletae [Col. 0880C] fuerint nubes, pluviam in terram effundent (Ibid.).
5. Sint ergo sermones tui proflui, sint puri, et dilucidi; ut morali disputatione suavitatem infundas populorum auribus, et gratia verborum tuorum plebem demulceas; ut volens quo ducis, sequatur. Quod si aliqua vel in populo vel in aliquibus contumacia, vel culpa est, sint sermones tui hujusmodi, ut audientem stimulent, compungant male conscium: Sermones enim sapientium tamquam stimuli (Eccl. XII, 11). Stimulavit et Dominus Jesus Saulum, cum esset persecutor. Quam salutaris fuerit stimulus, considera, qui ex persecutore apostolum fecit, dicendo: Durum 756 est tibi, ut adversus stimulum calces (Act. IX, 5).
6. Sunt etiam sermones sicut lac, quos infudit [Col. 0880D] Paulus Corinthiis (I Cor. III, 2); qui enim fortiorem [Col. 0881A] cibum epulari non queunt, succo lactis ingenii sui exercent infantiam.
7. Alloquia tua plena intellectus sint. Unde et Salomon ait: Arma intellectus labia sapientis (Prov. XIV, 3); et alibi: Labia tua alligata sint sensu (Prov. XV, 5), id est, fulgeat sermonum tuorum manifestatio, intellectus coruscet, et alloquium tuum atque tractatus aliena non indigeat assertione: sed sermo tuus velut armis suis sese ipse tueatur, nec ullum verbum tuum in vanum exeat, et sine sensu prodeat. Est enim alligatura, quae constringere solet animorum vulnera: quam si quis rejicit, desperatam sui prodit salutem (Esai. I, 6). Et ideo circa eos qui gravi ulcere vexantur, utere oleo sermonis, quo foveas mentis duritiam: appone malagma, adjunge [Col. 0881B] alligaturam salutaris praecepti; ut vagos et fluctuantes circa fidem, vel disciplinae observantiam nequaquam soluto animo et remisso vigore patiaris perire.
8. Admone igitur plebem Domini, atque obsecra, ut abundet in operibus bonis, renuntiet flagitiis, non accendat flammarum incendia, non dicam in sabbato, sed in omni tempore; ne comburat corpus suum: fornicatio et immunditia non sit in Dei servulis; quia immaculato servimus Dei Filio (Ephes. V, 3). Noverit unusquisque se, et vas possideat suum (I Thes. IV, 4), quo subacto quodam sui corporis solo, fructus exspectet debitos, nec spinas et tribulos ei terra sua germinet (Gen. III, 18), sed dicat et ipse: Terra dedit fructus suos (Psal. LXXXIV, 13); [Col. 0881C] atque in hac dumosa quondam passionum fragilitate insitiva virtutum effloreant.
9. Edoce etiam atque institue, ut faciant quod bonum est, et unusquisque non intermittat opus probabile, sive a pluribus videatur, sive sine arbitro sit; abundat enim sibi locuples testis conscientia.
10. Fugiat etiam mala opprobria; etiamsi se credat non posse convinci. Nam etsi clausus parietibus sit, et opertus tenebris, sine teste, sine conscio; habet tamen facti arbitrum, quem nihil fallat, ad quem facta clamant omnia. Denique clamavit et vox sanguinis (Gen. IV, 10). Se ipsum unusquisque et animum suum severum judicem sui, ultorem sceleris, et vindicem criminis habet. Denique timens et tremens oberrabat Cain (Ibid., 14), parricidialis [Col. 0881D] facinoris luens poenas; ut ei remedio sua mors fuerit, quae vagum exsulem formidato per omnia momenta terrore mortis, per mortem exuit. Nemo igitur vel solus, vel cum altero aliquid turpe aut improbum faxit. Et si quis solus est, seipsum prae caeteris erubescat, quem maxime debet vereri.
11. Nec concupiscat plurima, quia et pauca ei plurima sunt; paupertas enim et opes inopiae et satietatis vocabula sunt. Nec dives est, qui indiget aliquo: nec pauper, qui non indiget. Nec quisquam [Col. 0882A] viduam spernat, circumscribat pupillum, fraudet proximum suum. Vae enim illi, qui congregatam dolo habet substantiam, et in sanguine aedificat civitatem (Hab. II, 6), id est, 757 animam suam! Haec est enim, quae aedificatur sicut civitas (Psal. CXXI, 3). Hanc civitatem non aedificat avaritia, sed destruit: non aedificat libido, sed exurit atque incendit. Vis bene aedificare civitatem? Melius est exiguum cum Dei timore, quam thesauri magni sine timore (Prov. XV, 16). Divitiae hominis ad redemptionem animae debent proficere, non ad destructionem. Et thesaurus redemptio est, si quis eo bene utatur: et iterum laqueus est, si quis uti nesciat (Prov. XIII, 8). Quid enim homini pecunia sua, nisi quoddam viaticum est? Multa oneri, moderata usui, Viatores sumus [Col. 0882B] vitae hujus: multi ambulant, sed opus est, ut quis bene transeat; cum illo enim est Dominus Jesus, qui bene transit. Ideoque legis: Si transeas per aquam, tecum sum; flumina te non concludent, nec ignis exuret vestimenta tua, si transeas (Esai. XLIII, 2). Qui autem ignem alligat in corpore suo, ignem libidinis, ignem immodicae cupiditatis, non transit, sed exurit involucrum istud animae suae (Prov. VI, 27). Praeclarior est bona existimatio quam pecunia, et super omnes argenti acervos bona est gratia. (Prov. XXII, 1). Fides ipsa abundat sibi, satis superque censu suo dives. Sapienti quoque nihil alienum, nisi quod virtuti incongruum: quocumque accesserit, inveniet sua omnia. Totus mundus possessio ejus est; quoniam toto eo quasi suo utitur.
[Col. 0882C] 12. Quid igitur circumscribitur frater? Quid fraudatur mercenarius? Non magna, inquit (Prov. VI, 26), lucra de mercede meretricis, id est, lubricae istius fragilitatis. Meretrix ista non specialis, sed publica est: non una mulier, sed vaga omnis cupiditas meretrix est. Omnis perfidia, omnis fallacia meretrix, non illa sola, quae corpus prostituit suum; sed omnis anima quae spem suam vendit, quae deformes quaestus et degenerem stipem quaerit. Et nos mercenarii sumus, qui ad mercedem laboramus, et hujus operis nostri mercedem speramus a Domino nostro et Deo. Si quis cognoscere vult quam mercenarii sumus, audiat dicentem: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant? ego autem hic fame pereo (Luc. XV, 17); et infra: Fac me, inquit, sicut unum [Col. 0882D] mercenariorum tuorum (Ibid., 19). Omnes mercenarii, omnes operarii: qui tamen fructum exspectat laboris, consideret quod is qui alium mercede fraudaverit debita, et ipse fraudabitur sua. Feneratum istud offendit, et postea cumulatiore mensura exsolvet. Ergo qui non vult amittere quod est perpetuum, non eripiat alii, quod temporale est.
13. Nemo etiam in dolo loquatur ad proximum suum. Laqueus est in labiis nostris, et saepe unusquisque sermonibus suis non explicatur, sed involvitur [Col. 0883A] (Prov. VI, 2). Fovea alta est os malevoli: grande innocentiae praecipitium, sed majus malevolentiae (Prov. XXII, 14). Innocens dum credit facile, cito labitur (Prov. XIV, 15); sed tamen iste lapsus resurgit: maledicus autem suis artibus praecipitatur, unde numquam exsiliat atque evadat. Ponderet ergo unusquisque sermones suos, non cum fraude et dolo: Statera fallax improbabilis apud Deum (Prov. XI, 1): non illam stateram dico, quae mercem appendit alienam (et in vilibus quidem rebus caro constat fallacia) 758 sed statera verborum ipsa apud Deum est exsecrabilis, quae praetendit pondus gravitatis sobriae, et subnectit versutias fraudulentiae. Hoc maxime condemnat Deus, si decipiat aliquis proximum suum promissorum benignitate, et subdola [Col. 0883B] iniquitate defeneratum opprimat, nihil sibi profuturus astutiae suae artibus. Quid enim prodest homini, si totius mundi capiat opes, animam autem suam vitae aeternae defraudet stipendio (Matth. XVI, 26)?
14. Alia piis mentibus consideranda statera, qua singulorum facta trutinantur, in qua plerumque ad judicium peccata propendunt, aut bene gesta peccatis praeponderant. Vae mihi, si praecedant flagitia, et ad mortis praejudicium lethali vergant pondere! Tolerabilius si subsequantur omnia tamen manifesta Domino: et ante judicium: nec bona possunt latere, nec ea quae plena sunt offensionis, abscondi (I Tim. V, 24).
15. Quam beatus qui radicem vitiorum resecare [Col. 0883C] potuerit avaritiam! Is profecto stateram hanc non reformidabit. Avaritia enim plerumque sensus hebetat humanos, et pervertit opiniones (I Tim. VI, 10); ut quaestum pietatem putent, et pecuniam quasi mercedem prudentiae. Merces autem magna pietatis est, et quaestus sobrietatis, habere quod usui est satis. Quid enim in hoc mundo prosunt divitiarum superflua; cum in iis et nulla adjumenta nascendi sint, nec impedimenta moriendi? Nam et sine integumento in hoc mundo nascimur, et sine viatico discedimus, sine haereditate sepelimur.
16. Pendet singulis nostrorum stalera meritorum, atque exiguis vel boni operis, vel degeneris flagitii momentis huc atque illuc saepe inclinatur: si mala vergant, heu me! si bona, praesto est venia. Nemo [Col. 0883D] enim a peccato immunis: sed ubi propendunt bona, elevantur peccata, obumbrantur, teguntur. Ergo in die judicii aut nostra opitulabuntur nobis opera, aut ipsa nos in profundum, tamquam molari depressos lapide, mergent. Gravis est enim, ut pote talento plumbeo suffulta, iniquitas; intolerabilis avaritia, atque omnis superbia, tetra fraudulentia (Zach. V, 7). Et ideo hortare plebem Domini sperare magis in Domino, abundare in divitiis simplicitatis, in quibus ambulet sine laqueo, sine impedimento (II Cor. VIII, 2).
[Col. 0884A] 17. Bona etiam puri sermonis sinceritas, et locuples apud Deum, etiam si inter laqueos ambulet; tamen quia alii nescit insidias aut vincula innectere, non alligatur.
18. Illud quoque praecipuum, si persuadeas ut noverint humiliari, sciant verum humilitatis colorem, naturam noverint. Multi habent humilitatis speciem, virtutem non habent: multi eam foris praetendunt, et intus impugnant: ad fucum praeferunt, ad veritatem abjurant, ad gratiam negant: Est enim qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt doli (Eccl. XIX, 23). Et est qui se nimium submittit ab humilitate multa. Non est ergo humilitas nisi sine fuco, sine fraude. Ipsa est vera, quae habet piam mentis sinceritatem (Rom. V, 19). Magna virtus ejus. [Col. 0884B] Denique per inobedientiam 759 unius hominis mors introivit, et per obedientiam unius Domini Jesu Christi facta est universorum redemptio.
19. Scivit humiliari sanctus Joseph, qui cum esset a fratribus in servitutem venditus, vel a negotiatoribus coemptus (Gen. XXXVII, 28), humiliatus in compedibus, ut Scriptura dicit (Psal. CIV, 18), virtutem humilitatis didicit, infirmitatem repudiavit. Itaque (Gen. XXXIX, 1 et seq.) emptus in Aegypti partibus a servo regio, coquorum praeposito, non prosapiae nobilis conscientia, quasi germen Abrahamitarum, dedignatus obsequia vernacula, fastidivit degenerem conditionem: sed magis gnavum se et fidelem herili imperio praebuit, alto intendens consilio nihil interesse in quo statu quis probabilem se [Col. 0884C] praestaret: sed illum esse finem bonorum, ut in quocumque statu probarentur; illudque praecipuum, si magis mores commendarent statum, quam status mores. Etenim quo status inferior, eo virtus eminentior. Talem itaque se exhibebat, tam sedulum, ut ei dominus suus totam domum suam crederet, ipsi omnia committeret.
20. Unde (Ibid., 7 et seq.) et uxor ejus oculos injecit in eum, capta formae venustate; nihil enim ad nos, si petulantibus oculis aut aetas expetitur, aut pulchritudo. Ars desit, nullum est crimen decoris: illecebra facessat, inoffensa est species, et formae gratia. Itaque percita atque animi furens interpellat juvenem, et cogente libidine, victa passionum stimulis crimen fatetur. Verum ille abjurat [Col. 0884D] flagitium, dicens nec moribus Hebraeorum convenire, nec legibus, ut alienum violent thorum, quibus cura est tuendi pudoris; ut integri nuptiarum integris socientur virginibus, nec ulli conveniant feminae, quae legitimi usus thori nesciat: religionemque sibi esse, ne ebrius turpis intemperantiae, ingratus herilis indulgentiae; cui obsequium deberet, ei gravem inferret contumeliam.
21. Numquid crubescebat illum vilem dominum tamen dicere, et se servum fateri? Quin etiam cum ambiret mulier, obsecraret etiam metu proditionis, [Col. 0885A] vel amoris sui lacrymas funderet ad extorquendi necessitatem, nec misericordia flexus ad flagitii consensum, nec coactus metu, et precibus restitit, nec minis cessit, praeponens praemiis periculosam honestatem, quam turpem remunerationem casto pudori. Iterum quoque (Gen. XXXIX, 11 et seq.) mulier majoribus adorsa tentamentis, cum inflexibilem adverteret, etiam secunda vice immobilem, passione effera et impudentia vires ministrante, juvenem aggreditur, veste apprehensa ad cubile trahens, complexum offerens: et pene ceperat, nisi exuisset Joseph vestem, qua tenebatur; ne exueret amictum humilitatis, indumentum pudoris.
22. Scivit igitur humiliari, qui humiliatus est usque ad carcerem; et cum sustineret calumniam, [Col. 0885B] maluit crimen falsum subire, quam verum referre. Scivit, inquam, humiliari, quia humiliabatur pro virtute. Humiliabatur in typo ejus, qui se erat humiliaturus usque ad mortem, mortem autem crucis: qui venturus erat, ut vitam hanc de somno resuscitaret; et somnium 760 esse hunc vivendi usum doceret, in quo diversae commutationum vices tamquam ebriae, et nihil solidum, nihil firmum, tamquam dormientis somnium videntes non videmus, et audientes non audimus, et manducantes non satiamur, gratulantes non gratulamur, currentes non pervenimus. Vanae spes hominum in hoc saeculo, qui ea quae non sunt, tamquam quae sint, sequenda arbitrentur. Itaque inanes et vacuae rerum species tamquam in somnio venerunt, abierunt: astiterunt, evanuerunt. [Col. 0885C] Circumfusae et dispersae sunt, teneri videntur, et non tenentur. Denique ubi quis audivit dicentem: Surge qui dormis (Ephes. V, 11), et de saeculi istius somno exsurrexit, falsa haec intellexit omnia: evigilavit, et fugit somnium, fugit potestas, abiit cura patrimonii, formae venustas, honorum studium. Haec enim somnia sunt, quibus non moventur, qui vigilant corde: sed dormientes exagitantur.
23. Vadatur hunc sermonem meum sanctus Joseph, non esse perpetua nec diuturna, quae sunt hujus saeculi, qui ab initio nobilis genere, censu dives, subito ignobilis servulus est, et (quod ipsam servitii vilitatem acerbat) degeneris domini aere emptum mancipium. Minus enim vile putatur servire libero: geminatur autem servitus ubi servitur vernaculis. Servus [Col. 0885D] igitur ex genere praeclaro, pauper ex patre divite, de amore ad odium, de gratia ad supplicium: rursus de carcere ad aulam, de reatu ad judicium traductus; neque adversis fractus est, neque elevatus secundis (Gen. XLI, 39 et seq.).
[Col. 0886A] 24. Astipulatur etiam momentarias esse vices rerum etiam sancti David frequenter variatus status, qui despectus patri, pretiosus Deo; triumpho nobilis, invidia vilis (I Reg. XVI, 11 et seq.), accitus ad ministerium regium, electus ad affinitatem (I Reg. XVIII, 2 et seq.), postremo faciem et ora mutatus, exsul regni, fugitans parricidii, nunc sua offendicula deplorabat, et rursus aliena removebat, conciliato haerede nobilior, quam decolorato (II Reg. XII, 1 et seq.) Expertus igitur omnia, pulchre dixit: Bonum mihi quod humiliatus sum (Psal. CXVIII, 71).
25. Quamquam hoc et ad eum possit referri, qui cum esset in Dei forma, facilis inclinare coelos; descendit tamen, et formam servi accipiens nostras portavit infirmitates (Phil. II, 6): qui praevidens sanctos [Col. 0886B] suos, non quasi rapinam sibi proprium honorem assumere; sed subjicere se aequalibus, et alios sibi anteferre, dixit: Bonum mihi est quod humiliatus sum. Bonum mihi est quod me subjeci; ut subjecta mihi sint omnia, et sit Deus omnia et in omnibus (I Cor. XV, 27, 28). Hanc infunde humilitatem singulorum animis, et te ipsum formam praebe omnibus, dicens: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1).
26. Discant bonorum operum divitias quaerere, et morum esse locupletes. Pulchritudo divitiarum non in sacculis divitum, sed in alimentis pauperum est. In illis infirmis et egenis melius opes lucent. Discant itaque pecuniosi non sua, sed ea quae sunt Christi, quaerere; ut illos et Christus requirat, ut illis sua [Col. 0886C] largiatur. Impendit pro illis sanguinem suum (Rom. VIII, 32), effundit illis 761 Spiritum suum, offert illis regnum suum. Quid amplius dabit, qui se ipsum obtulit? Aut quid est quod non sit daturus Pater, qui pro nobis unicum Filium tradidit morti? Admone igitur illos servire Domino in sobrietate et gratia, tota mentis sedulitate erigere oculos ad coelestia, nihil ponere in lucro, nisi quod vitae aeternae sit; nam iste omnis hujus quaestus saeculi animarum dispendium est. Denique omnium detrimentum passus est (Phil. III, 8), qui volebat Christum lucrari: quod etsi mirabiliter dixerit, minus tamen expressit, quam acceperat. Hic enim de alienis locutus est, Christus autem dixit: Qui vult post me venire, abneget seipsum sibi (Luc. IX, 23); ut ipse [Col. 0886D] suum detrimentum sit, quo fiat lucrum Christi. Caduca haec omnia, cum damno, sine lucro: illud solum est lucrum, ubi fructus perpetuus, ubi aeternae merces quietis.
27. Commendo tibi, fili, Ecclesiam, quae est ad [Col. 0887A] Forum Cornelii, quo eam de proximo intervisas frequentius, donec ei ordinetur episcopus. Occupatus diebus ingruentibus quadragesimae, tam longe non possum excurrere.
28. Habes illic Illyrios de mala doctrina Arianorum, cave eorum zizania: non appropinquent fidelibus, non serpant adulterina semina: advertant quid propter suam perfidiam acciderit sibi, quiescant, ut veram fidem sequantur. Difficile quidem imbuti animi infidelitatis venenis abolere possunt impietatis suae glutinum; si tamen in iis virus infaustum inoleverit, nec facile iis credendum putes. Nervi enim sunt, et quidam artus sapientiae, non temere credere, maxime in causa fidei, quae raro perfecta est in hominibus.
[Col. 0887B] 29. Tamen si quis est, qui licet suspectae sit infirmitatis, et nutantis affectus, purgare habitam de se opinionem velit, permitte ut satisfecisse se putet, indulge aliquantulum; cujus enim excluditur satisfactio, avertitur animus. Nam etiam medendi periti cum vident notas aegritudines, ut ipsi appellant, medicinam quidem non adhibent; sed tamen medicinae tempus exspectant: nec deserunt invalidum, sed lenioribus verbis, aut quibus possunt, palpant delinimentis; ne aut intermissa aegritudo desperatione animi gravescat, aut crudior medicinam 762 respuat: eo quod ad maturitatem pervenire nequeat, si indigestae insolens rerum hujusmodi medicus adhibeat manus. Siquidem et pomum cum immaturum exagitatur, cito deperit.
[Col. 0887C] 30. Et quia de agro exemplum sumpsimus, praecipe illis inviolata confinii servare jura, paternos custodire terminos, quos Lex tuetur. Supra fraternam charitatem frequenter est vicini gratia (Deut. XIX, 14); ille enim saepe longe, hic in proximo est, vitae omnis testis, conversationis arbiter. Delectet eum per finitima spatia laxari liberum pecus, et in herba viridi projectum secura captare otia.
31. Servos quoque dominus jure servitii subditos [Col. 0888A] habeat pro moderamine coercitionis, quasi animae consortes. Paterfamilias enim dicitur, ut quasi filios regat; quoniam et ipse Dei servus est, et patrem appellat Dominum coeli, moderatorem potestatum omnium. Vale et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.
Maxima cum reverentia in Christo,
Oscarius
[Col. 0875B]
AMBROSIUM ad se invitat, ut se in fide de Filii ac Spiritus sancti divinitate confirmet. Librum etiam petit, cui et alium de Spiritu sancto jungi postulat.
1. Cupio valde ut quem recordor absentem, et cum quo mente sum, cum eo etiam corpore sim praesenti. Festina igitur ad me, religiose Dei sacerdos, ut doceas doctrinam vere credentem: non quod contentioni studeam, aut velim magis Deum verbis quam mente complecti; sed ut magis aperto pectori revelatio divinitatis insidat.
2. Docebit enim me ille, quem non nego, quem fateor Deum ac Dominum esse meum, non ei objiciens, [Col. 0875C] quam in me video, creaturam, qui Christo nihil me addere posse confiteor; velle tamen ut etiam Patri me commendem, Filium praedicando Non ego in Deo verebor invidiam: non me talem [Col. 0876B] laudatorem putabo, qui divinitatem verbis augeam. Ego infirmus et fragilis, quantum possum, praedico: non quantum est ipsa divinitas.
3. Rogo te ut mihi des ipsum tractatum, quem dederas, augendo illic de Spiritu sancto fidelem 752 disputationem: Scripturis atque argumentis Deum esse convincas. Divinitas te servet per multos annos, parens, et cultor Dei aeterni, quem colimus, Jesu Christi.
[Col. 0940B] Imperatoribus de synodi convocatione gratias agit; qui ad eam convenerint, exponit; haereticorum tergiversationem, blasphemias ac pervicaciam memorat; tandem implorat fidem imperatorum, ut et eorum auctoritate exsecutioni mandentur concilii decreta, et alii nonnulli haeretici coerceantur.
1. Benedictus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, qui vobis Romanum imperium dedit, et benedictus Dominus noster Jesus Christus unigenitus Dei Filius, qui regnum vestrum sua pietate custodit, [Col. 0940C] apud quem gratias agimus vobis, clementissimi principes, quod et fidei vestrae studium probavistis, qui ad removendas altercationes congregare studuistis sacerdotale Concilium, et episcopis dignatione vestra honorificentiam reservastis; ut nemo deesset volens, nemo cogeretur invitus.
2. Itaque juxta mansuetudinis vestrae praeceptum convenimus sine invidia multitudinis, et cum affectu disceptationis: nec ulli de haereticis episcopi sunt reperti, nisi Palladius et Secundianus, nomina vetustae perfidiae, propter quos congregari concilium postulabant de extrema orbis parte Romani. Ecce nullus senectutis 807 gravatus annis, cujus vel sola esset reverenda canities, de ultimo sinu maris Oceani venire compulsus est, et concilio nihil defuit: [Col. 0940D] nullus debile corpus trahens, jejuniorum stipendiis oneratum, itineris est coactus injuria fortitudinis amissae damna deflere; nullus postremo pauperiem in sacerdotibus gloriosam subsidio veniendi destitutus ingemuit. Unde completum est in te, clementissime [Col. 0941A] principum Gratiane, quod Scriptura divina laudavit: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 2).
3. Quam vero grave fuisset propter duos tantum in perfidia cariosos sacerdotes toto orbe essent Ecclesiae summis sacerdotibus destitutae! Qui etiamsi venire propter prolixitatem itineris nequiverint, tamen omnes prope ex omnibus provinciis occidentalibus, missis adfuere legatis, et attestationibus evidentibus id se tenere, quod nos asserimus, et in tractatu Nicaeni congruere concilii designarunt, sicut subjecta declarant. Ubique ergo nunc pro vestro imperio concinunt vota populorum, nec tamen arbitrio vestro fidei assertores defuerunt. Nam licet evidentia essent praescripta majorum, a quibus impium [Col. 0941B] est et sacrilegum deviare; tamen disceptandi obtulimus facultatem.
4. Ac primo principium ipsum obortae discussimus quaestionis, atque Arii epistolam putavimus esse recitandam, qui auctor Arianae haeresis invenitur, unde et haeresis nomen accepit; ea videlicet et gratia, ut quoniam Arianos se negare consueverant, Arii blasphemias aut incusando damnarent, aut astruendo defenderent, aut certe non recusarent nomen ejus, cujus impietatem perfidiamque sequerentur. Sed quia auctorem suum nec damnare poterant, nec probare volebant; cum ipsi ad disceptandum ante triduum provocassent loco et tempore constituto, non exspectata conventione, prodiissent, subito qui dixerant se quia christiani essent facile [Col. 0941C] probaturos (quod nos libenter accepimus, et optavimus ut probarent), fugere congressum illico et disceptationem declinare coeperunt.
5. Multus tamen nobis cum his sermo fuit, propositae divinae in medio Scripturae, disceptandi de primo ortu diei in horam septimam copia data, delata patientia. Atque utinam pauca dixissent, vel certe quae audivimus, possemus abolere! Nam sacrilegis vocibus cum Arius solum Patrem sempiternum, solum bonum, solum verum Deum, solum immortalitatem habentem, solum sapientem, solum 808 potentem dicendo, expertem horum Filium impia commonitione voluisset intelligi; isti Arium [Col. 0942A] potius sequi, quam sempiternum Deum Dei Filium, et verum Deum, et bonum Deum, et sapientem, et potentem, et immortalitatem habentem voluerunt fateri. Multas horas frustra consumpsimus. Crescebat illorum impietas, nec corrigi ullo poterat modo.
6. Denique cum viderent se Arii epistolae sacrilegiis perurgeri (quam ideo subdidimus, ut eam etiam vestra clementia perhorresceret), resilientes de media epistolae lectione, petierunt ut eorum propositis responderemus. Quamquam non esset ordinis neque rationis, ut proposita interrumperemus; responsumque esset a nobis ut damnarent Arii impietates, et de quibus vellent, ordine, locoque servato, eorum intentionibus responderemus: tamen acquievimus [Col. 0942B] praeposterae voluntati. Ibi tum Evangelii scripta falsantes, proposuerunt nobis, dixisse Dominum: Qui me misit, major me est; cum aliter scriptum doceat series Scripturarum.
7. Redarguti de falsitate sunt, ut faterentur; nec tamen ratione correcti. Nam cum diceremus secundum carnis susceptionem minorem Patre suo Filium dici, secundum divinitatem autem pro testimoniis Scripturarum parem Patri et aequalem probari, nec posse ibi esse discretionis gradus alicujus, aut magnitudinis, ubi esset unitas potestatis; non solum illi noluerunt emendare errorem, sed etiam vesaniam augere coeperunt, ut et subjectum secundum divinitatem dicerent Filium, quasi ulla Dei secundum divinitatem et majestatem suam possit esse [Col. 0942C] subjectio. Mortem denique ejus non ad sacramentum nostrae salutis, sed ad infirmitatem quamdam divinitatis referunt.
8. Horremus, clementissimi principes, tam dira sacrilegia, pravosque doctores; et ne ulterius populos deciperent quos tenebant, sacerdotio putavimus abdicandos; quoniam subditi libelli impietatibus concinebant. Neque enim dignum est ut ejus sacerdotium sibi vindicent, quem negarunt. Vestram fidem, vestram gloriam deprecamur, ut reverentiam imperii vestri deferatis auctori, censeatisque impietatis assertores, et adulteros veritatis, datis apicibus clementiae vestrae ad judicia competentia, ab Ecclesiae [Col. 0943A] arcendos esse liminibus, et ut in damnatorum locum per nostrae parvitatis legatos sancti subrogentur sacerdotes.
9. Attalum quoque presbyterum de praevaricatione confessum, et Palladii sacrilegiis inhaerentem, 809 parilis sententia comprehendit. Nam quid de magistro ejus Juliano Valente dicamus? qui cum esset proximus, declinavit sacerdotale concilium; ne eversae patriae, proditorumque civium praestare causas sacerdotibus cogeretur. Qui etiam torquem, ut asseritur, et brachiale, Gothica profanatus impietate, more indutus gentilium, ausus sit in conspectu exercitus prodire Romani: quod sine dubio non solum in sacerdote sacrilegium, sed etiam in quocumque christiano est; etenim abhorret a more [Col. 0943B] Romano. Nisi forte sic solent idololatrae sacerdotes prodire Gothorum.
10. Moveat pietatem vestram sacerdotale nomen, quod ille sacrilegus infamat; qui etiam suorum vocibus, si qui tamen superesse possunt, nefandi sceleris arguitur. Certe domum repetat suam, non contaminet florentissimae Italiae civitates, qui nunc illicitis ordinationibus consimiles sui sociat sibi, et seminarium quaerit suae impietatis atque perfidiae per quosque perditos derelinquere; qui episcopus esse nec coepit. Nam primo Patavione superpositus fuerat sancto viro Marco, admirabilis memoriae sacerdoti; sed posteaquam deformiter dejectus a plebe est, qui Patavione esse non potuit, is nunc Mediolani post eversionem patriae, dicamus proditionem, [Col. 0943C] inequitavit.
11. Super omnibus ergo pietas vestra nobis consulere [Col. 0944A] dignetur; ne nos obtemperantes vestrae tranquillitatis statutis, frustra convenisse videamur. Non solum enim cavendum est, ne nostra, sed etiam vestra decreta infamentur. Petimus igitur ut legatos concilii, sanctos viros aeque clementia vestra audire dignetur, et cum effectu eorum quae poscimus, maturius redire praecipiat; ut mercedem recipiatis a Domino Deo Christo, cujus ecclesias ab omni sacrilegorum labe purgastis.
12. Photinianos quoque, quos et superiori lege censuistis nullos facere debere conventus, et eam quae de sacerdotum concilio data est congregando, removistis; petimus, ut quoniam in Sirmiensi oppido adhuc conventus tentare cognovimus, clementia vestra, interdicta etiam nunc coitione, reverentiam [Col. 0944B] primum Ecclesiae 810 catholicae, deinde etiam legibus vestris deferri jubeatis; ut et vos, Deo praesule, triumphetis, qui paci Ecclesiarum quietique consulitis.
Imperatoribus, quid in synodo actum fuerit, significant; eosque monent, ne Ursinum sibi patiantur obrepere, ipsum turbarum auctorem, nec non infami crimine accusatum asservantes. Rogant denique ut Romani cleri, ac simul omnium incolumitati prospiciant.
[Col. 0944C]
1. Provisum est quidem, clementissimi principes, [Col. 0945A] vestrae tranquillitatis statutis, ne Arianorum perfidia possit ulterius vel latere, vel serpere; etenim effectum concilii decretis putamus minime defuturum: nam quantum ad partes spectat occidentis, duo tantum reperti sunt, qui auderent profanis et impiis vocibus obviare concilio, vix angulum Ripensis Daciae turbare consueti.
2. Aliud est quo magis angimur, de quo, quoniam convenimus, fuit rite tractandum; ne posset totum corpus Ecclesiae toto orbe diffusum, et universa turbare. Nam licet frequenter convenerimus Ursinum non potuisse obrepere pietati vestrae (quamvis quietum nihil esse patiatur, et inter tot bellicas necessitates obreptio importuna tentetur), tamen ne sancta mens vestra, animique tranquillitas, [Col. 0945B] quae omnibus consulere gestit, importuni hominis simulata adulatione flectatur, deprecandos vos et obsecrandos, si dignanter ducitis, aestimamus, non solum praecaventes futura, sed etiam praeterita, quae jam ipsius temeritate gesta sunt, perhorrescentes. Nam si aliquam viam nactus fuerit audaciae, quid non ille confundat?
3. Sed si unius miseratio vos inflectere potest, multo magis vos precatio omnium moveat sacerdotum. Quis enim nostrum ei communionis societate jungetur, cum indebitum sibi gradum usurpare conatus sit, nec jure ad eum potuerit pervenire; et quem importune affectavit, importunissime 811 repetere moliatur? Turbarum toties damnatus, incedit adhuc quasi praeteritis non perhorrescendus [Col. 0945C] exemplis. Qui plerumque (sicut in hoc concilio cognovimus, et vidimus) cum Arianis copulatus atque conjunctus erat eo tempore, quo turbare Mediolanensem Ecclesiam coetu detestabili moliebatur cum Valente: nunc ante Synagogae fores, nunc in Arianorum domibus miscens occulta concilia, et suos eis jungens; et quoniam ipse aperte in eorum congregationes [Col. 0946A] prodire non poterat, instruens et informans quemadmodum pax Ecclesiae turbaretur: quorum furore respirabat, quod eorum posset fautores et socios emereri.
4. Cum igitur scriptum sit: Haereticum post unam correptionem devita (Tit. III, 10); cum et alius vir sancto locutus Spiritu, dixerit declinandas hujusmodi bestias, nec salutatione recipiendas (II Joan. 10), neque congressu: quomodo fieri potest, ut eum quem societati eorum insertum vidimus, non etiam assertorem perfidiae judicemus? Quid etiam si deforet? tamen totius orbis Romani caput Romanam Ecclesiam, atque illam sacrosanctam Apostolorum fidem, ne turbari sineret, obsecranda fuit clementia vestra; inde enim in omnes venerandae communionis [Col. 0946B] jura dimanant. Et ideo petimus et rogamus ut obrependi ei adimere dignemini facultatem.
5. Scimus clementiae vestrae sanctum pudorem; ne auditu vestro indigna ingerat, non aliena ab officio et nomine sacerdotis interstrepat, non inverecunda vobis loquatur: quem cum habere oportuerit testimonium etiam ab his qui foris sunt (I Tim. III, 7), quali testimonio et cives proprii prosecuti sunt, clementia vestra meminisse dignetur. Pudet enim dicere, inverecundum est recensere quam turpis fama ejus convicio sauciaverit. Quo saltem pudore constrictus conticescere debuisset; et si haberet aliquam conscientiam sacerdotis, pacem Ecclesiae, concordiamque ambitioni suae et studio praeoptaret. Verum longe alienus ab omni verecundia, per abscissum [Col. 0946C] hominem Paschasium, signiferum furoris sui, missis litteris, serit turbas, gentiles 812 quosque ac perditos homines concitare conatur.
6. Oramus igitur, ut jam et populo Romano, qui post relationem praefecti Urbis pendet incertus, et nobis sacerdotibus securitatem interdictam importunissimi hominis abjectione tribuatis. Quo impetrato, [Col. 0947A] apud Deum omnipotentem Patrem, et Christum et Dominum Deum gratias jugi continuatione celebremus.
Aguntur imperatoribus gratiae ob restitutam Ecclesiae tranquillitatem, eisdemque episcoporum preces promittuntur. Tum nuntiatis quibusdam catholicorum discidiis, rogantur iidem principes, ut Alexandriae jubeant coire concilium, cui et auxilium suum impendere non dedignentur, magnum episcopis collaturi beneficium.
Imperatoribus clementissimis christianisque, et gloriosis, beatissimisque principibus GRATIANO, VALENTIANO, et THEODOSIO sanctum Concilium quod convenit Aquileiae.
[Col. 0947B] 1. Quamlibet etiam redundantibus gratiarum actionibus, nequaquam tamen possumus beneficia vestrae pietatis aequare, imperatores clementissimi, atque beatissimi et gloriosissimi principes Gratiane, Valentiniane et Theodosi dilecti Deo Patri, et Filio ejus Domino nostro Jesu Christo. Nam cum post multa tempora, et persecutiones varias, quas Catholicis intulerunt Ariani, maximeque [vel Lucius ille monachorum et virginum impia caede grassatus, sed etiam Demophilus dirum perfidiae caput, omnes Ecclesiae Dei, maxime quae per Orientem, Catholicis restitutae sint: in Occidentalibus autem partibus vix duo haeretici, qui obviare possint sancto concilio, sint reperti; quis est qui putet se gratiarum vestrarum fore idoneum relatorem?
[Col. 0947C] 2. Sed tamen etsi beneficia vestra verbis explicare non possumus, votis tamen concilii compensare desideramus: qui licet per singulas quasque ecclesias quotidianas apud Deum nostrum pro imperio vestro celebremus excubias; tamen conducti in unum, quo munere 813 nihil esse pulchrius opinamur, Deo nostro omnipotenti et pro imperio, et pro pace ac salute [Col. 0948A] vestra gratias agimus, quod per vos nobis pax et concordia ita sit refusa.
3. Equidem per Occidentales partes duobus in angulis tantum, hoc est, in latere Daciae Ripensis, ac Moesiae, fidei obstrepi videbatur: quibus tandem nunc post concilii sententiam, vestrae favore clementiae opinamur illico consulendum. Per omnes autem tractus atque regiones, et vicorum claustra usque ad oceanum manet una et intemerata fidelium communio. In Orientalibus autem partibus cognovimus quidem summo gaudio atque laetitia, ejectis Arianis qui Ecclesias violenter invaserant, sacra Dei templa per solos catholicos frequentari.
4. Sed tamen quoniam invidia diaboli numquam quiescere solet, inter ipsos catholicos audimus crebras [Col. 0948B] dissensiones esse, impacatamque discordiam; totoque confundimur affectu, quod innovata pleraque comperimus, eosque gravari nunc, quos oportuit adjuvari, qui in nostra semper communione durabant. Denique Alexandrinae Ecclesiae Timotheus episcopus, sed et Antiochenae Paulinus, qui semper communionis nobiscum intemeratam habuere concordiam, dissensionibus aliorum, quorum fides superioribus temporibus haesitabat, feruntur urgeri. Quos quidem, si fieri potest, et fides plena commendat, ad consortia nostra optamus adjungi: sed ita ut vetustae communionis sociis sua praerogativa servetur, quorum nobis non superflua cura est: primo omnium, quia communionis societas nullam debet habere offensam: deinde, quia utriusque partis dudum [Col. 0948C] accepimus litteras, praecipueque illorum, qui in Antiochena Ecclesia dissidebant.
5. Et quidem nisi hostilis impedimento fuisset irruptio, aliquos etiam de nostro numero disposueramus illo dirigere, qui sequestres et arbitri refundendae, si fieri posset, pacis existerent. Sed quia studia nostra tunc temporis habere effectum per [Col. 0949A] tumultus publicos nequiverunt, oblatas pietati vestrae opinamur preces nostras, quibus juxta partium factum poposcimus ut altero decedente, penes superstitem Ecclesiae jura permanerent, nec aliqua superordinatio vi attentaretur. Ideoque petimus vos, clementissimi et christiani principes, ut et Alexandriae sacerdotum catholicorum omnium concilium fieri censeatis, qui inter se plenius tractent atque definiant quibus impertienda communio quibusque servanda sit.
814 6. Nam etsi Alexandrinae Ecclesiae semper dispositionem ordinemque tenuerimus, et juxta morem consuetudinemque majorum, ejus communionem indissolubili societate ad haec usque tempora servemus; tamen ne aut aliqui videantur esse posthabiti, [Col. 0949B] qui etiam pacto, quod stare volumus, communionem nostram rogarunt: aut illius pacis et societatis fidelium neglecta compendia; id obsecramus, ut cum inter se coetu pleniore tractaverint, etiam auxilia decretis sacerdotalibus vestrae pietatis aspirent. Et nobis deferri in notitiam censeatis; ne titubanti nutemus affectu, sed laeti atque securi pietati vestrae apud Deum omnipotentem agamus gratias, non solum quia exclusa perfidia est, sed quia catholicis fides et concordia est restituta. Quod a vobis Africanae et Gallicanae Ecclesiae per legatos obsecrant, hoc est, ut toto vobis faciatis in orbe episcopos debitores; licet non mediocre sit debitum, quod virtuti vestrae debetur.
7. Ad deprecandam autem clementiam vestram, [Col. 0949C] et impetranda quae poscimus, legatos fratres et compresbyteros nostros direximus, quos petimus ut et clementer audire dignemini, et redire maturius censeatis.
[Col. 0950A]
Actis Theodosio gratiis de restitutis in basilicas orthodoxis, et dolore suo propter Ecclesiae turbas significato, episcopum Antiochiae mortuo Meletio subrogatum queritur: et ut Nectarius Constantinopoli post Maximum ordinatus loco cedat, vel de utriusque ordinatione in synodo Romae pronuntietur, petit.
1. Sanctum animum tuum Deo omnipotenti pura et sincera fide deditum sciebamus: sed recentibus cumulasti beneficiis, quod catholicos Ecclesiis reddidisti, Imperator Auguste. Atque utinam catholicos ipsos reverentiae veteri reddidisses, ut nihil novarent contra praescripta majorum, nec temere vel servanda [Col. 0950B] rescinderent, vel rescindenda servarent. Itaque dolentius forte quam inconsultius ingemiscimus, Imperator, facilius expelli potuisse haereticos, quam inter catholicos convenire. Quanta enim nuper confusio facta sit, explicari non potest.
2. Scripseramus dudum, ut quoniam Antiochena civitas duos haberet episcopos, Paulinum atque Meletium, quos fidei concinere 815 putabamus, aut inter ipsos pax et concordia salvo ordine ecclesiastico conveniret: aut certe, si quis eorum. altero superstite, decessisset, nulla subrogatio in defuncti locum, superstite altero, gigneretur. At nunc Meletio defuncto, Paulino superstite, quem in communione nostra mansisse consortia, quae a majoribus inoffense ducta, testantur, contra fas atque ecclesiasticum ordinem [Col. 0950C] in locum Meletii, non tam subrogatus, quam superpositus asseritur.
3. Atque hoc factum allegatur consensione et consilio Nectarii, cujus ordinatio quem ordinem habuerit, [Col. 0951A] non videmus. Namque in concilio nuper, cum Maximus episcopus Alexandrinae Ecclesiae communionem manere secum, lectis Petri sanctae memoriae viri litteris, prodidisset; ejusque intra privatas aedes, quia Ariani Ecclesiae basilicas adhuc tenebant, secretum esse, mandatoribus episcopis ordinantibus, dilucida testificatione docuisset, nihil habuimus, beatissime principum, in quo de episcopatu ejus dubitare possemus; cum vim sibi repugnanti a plerisque etiam de populo et clero testatus esset illatam.
4. Tamen ne, absentibus partibus, praesumpte aliquid definisse videremur, clementiam tuam, datis litteris, putavimus instruendam; ut ei consuleretur ex usu publicae pacis atque concordiae; quia revera [Col. 0951B] advertebamus Gregorium nequaquam secundum traditionem patrum, Constantinopolitanae Ecclesiae sibi sacerdotium vindicare. Nos igitur in synodo ea, quae totius orbis 816 episcopis videbatur esse praescripta, nihil temere statuendum esse censuimus. Adeo ipso tempore qui generale concilium declinaverunt, Constantinopolique gessisse dicuntur; nam cum cognovissent ad hoc partium venisse Maximum [Col. 0952A] ut causam in synodo ageret suam (quod etiamsi indictum concilium non fuisset, jure et more majorum, sicut et sanctae memoriae Athanasius, et dudum Petrus, Alexandrinae Ecclesiae episcopi, et Orientalium plerique fecerunt; ut ad Ecclesiae Romanae, Italiae, et totius Occidentis confugisse judicium viderentur); cum eum, sicut diximus, experiri velle adversum eos, qui episcopatum ejus abnuerant, comperissent; praestolari utique etiam nostram super eo sententiam debuerunt. Non praerogativam vindicamus examinis, sed consortium tamen debuit esse communis arbitrii.
5. Postremo prius constare oportuit, utrum huic abrogandum, quam alii conferendum sacerdotium videretur; ab his praesertim, a quibus se Maximus [Col. 0952B] vel destitutum, vel appetitum injuria querebatur. Itaque cum Maximum episcopum receperunt in communionem nostra consortia, quoniam eum a catholicis constitit episcopis ordinatum, nec ab episcopatus Constantinopolitani putavimus petitione removendum. Cujus allegationem praesentibus partibus aestimavimus esse pendendam. Nectarium autem cum nuper nostra mediocritas Constantinopoli cognoverit [Col. 0953A] ordinatum, cohaerere communionem nostram cum Orientalibus partibus 817 non videmus; praesertim cum ab iisdem Nectarius dicitur illico sine communionis consortio destitutus, a quibus fuerat ordinatus.
6. Non mediocris igitur hic scrupulus. Nec quaedam nos angit de domestico studio et ambitione contentio, sed communio soluta et dissociata perturbat. Nec videmus eam posse aliter convenire; nisi aut is reddatur Constantinopoli, qui prior est ordinatus: aut certe super duorum ordinatione sit in urbe Roma nostrum Orientaliumque concilium.
7. Neque enim indignum videtur, Auguste, ut Romanae Ecclesiae antistitis, finitimorumque et Italorum episcoporum debeant subire tractatum, [Col. 0953B] qui unius Acholii episcopi ita exspectandum esse putaverunt judicium, ut de Occidentalibus partibus Constantinopolim evocandum putarent. Si quid uni huic reservatum est, quanto magis pluribus reservandum est!
8. Nos autem a beatissimo principe fratre tuae pietatis admoniti, ut tuae clementiae scriberemus imperio; postulamus ut ubi una communio est, commune velit esse judicium, concordantemque consensum.
THEODOSIO quod restituendae inter orientalem atque occidentalem Ecclesiam unitati operam dedisset, commendato, episcopi cur de ea re superiorem scripserint epistolam, exponunt: addunt curae etiam sibi [Col. 0953C] fuisse ut fautores Apollinaris condemnarentur: postremo nec se Concilium petendo injuriam cuipiam intulisse, nec a majorum instituto usquam defecisse asserunt.
1. Fidei tuae diffusa toto orbe cognitio intimum nostrae mentis demulsit affectum; eoque, ut haec quoque gloria tuo imperio crearetur, quod unitatem reddidisse Occidentalium juxta atque Orientalium Ecclesiis videreris, clementiam tuam obsecrandam [Col. 0954A] pariter, ac super Ecclesiasticis negotiis instruendam nostris litteris aestimavimus, Imperator tranquillissime ac fidelissime. Dolori enim erat inter Orientales atque Occidentales interrupta sacrae communionis esse consortia.
2. Silemus jam quorum errore, quorumve delicto, ne serere fabulas et alloquia cassa videamur. Nec nos tentasse poenitet, quod intentatum caderet in culpam. Isto enim saepe arguebamur, quod posthabere Orientalium societatem, et refutare gratiam videremur.
818 3. Laborem quin etiam nobis indicendum putavimus, non pro Italia, quae jamdudum ab Arianis quieta atque secura est, nec ulla haereticorum perturbatione vexatur: non, inquam, pro nobis; quia [Col. 0954B] non quaerimus quae nostra sunt, sed quae sunt omnium: non pro Gallia atque Africa, quae omnium sacerdotum concordi societate potiuntur; sed ut ea quae communionem nostram de Orientis parte turbaverunt, cognoscerentur in synodo, et omnis e medio scrupulus tolleretur.
4. Non solum enim de his de quibus clementia tua dignata est scribere, sed etiam de illis, qui dogma nescio quod, Apollinaris asseritur, in Ecclesiam conantur inducere, nos pleraque moverunt, quae partibus fuerant resecanda praesentibus; ut convictus in dogmate novo, et redargutus in errore, nequaquam sub generali fidei lateret nomine: sed illico, quod doctrinae magisterio non teneret, et officium deponeret, et vocabulum sacerdotis; nec fibrae [Col. 0954C] aliquae posthac fallere cupientibus, et praestigiarum commenta remanerent. Nam qui convictus non fuerit praesentibus partibus, quod vere augusto principalique responso tua clementia definivit,referendam semper ansulam quaestionis arripiet.
5. Eo igitur obsecravimus sacerdotale concilium, ut nemini liceret mendacium in absentem componere, et in concilio discuteretur quid esset in vero. Itaque non cadit in eos intentionis vel facilitatis ulla suspicio, qui omnia praesentibus partibus observarunt.
[Col. 0955A] 6. Sane allegata texuimus, non definiendi, sed instruendi gratia: et qui judicium petivimus, non deferimus praejudicium. Neque ullum eorum aestimandum convicium fuit, cum rogarentur ad concilium sacerdotes, quorum frequenter praesentior absentia fuit, quando in commune consuluit. Neque enim vel nos aestimavimus esse convicium, cum unus Constantinopolitanae Ecclesiae presbyter, Paulus nomine, intra Achaiam synodum Orientalium juxta atque Occidentalium postulaverit.
7. Advertit clementia tua non fuisse irrationabile postulatum, quod etiam ab orientalibus est petitum. Sed quia Illyrici suspecta movetur, ideo maritima ac tutiora quaesita sunt. Neque plane nos tamquam ex forma aliquid innovavimus: sed sanctae memoriae [Col. 0955B] Athanasii, qui quasi columen fidei fuit, et veteris sanctitatis patrum nostrorum in conciliis definita servantes, non evellimus terminos, quos posuerunt patres nostri; nec haereditariae communionis 819 jura violamus: sed debitam vestro imperio honorificentiam reservantes, studiosos nos pacis et quietis ostendimus.
Imperatorum esse religionem tueri: nec ab eis instaurationem superstitionis postulandam. Nullam ergo illorum habendam rationem a quibus quidpiam contra fidei christianae decus flagitatur. Falso petitionem senatus nomine oblatam esse, cum ei christiani senatores non consenserint. De hoc referri oportere ad Theodosium, et ad episcopos: Valentinianum, si privilegia infidelibus concesserit, ab Ecclesia rejiciendum, sed et fratris ac patris memoriae irrogaturum injuriam, de qua graviter expostulantes, inducuntur.
[Col. 0961B] 1. Cum omnes homines, qui sub ditione Romana sunt, vobis militent imperatoribus, terrarum atque principibus, tum ipsi vos omnipotenti Deo et sacrae fidei militatis. Aliter enim salus tuta esse non poterit, nisi unusquisque Deum verum, hoc est, Deum christianorum, a quo cuncta reguntur, veraciter colat; ipse enim solus verus est Deus, qui intima mente veneretur: Dii enim gentium daemonia, sicut Scriptura dicit (Psal. XCV, 5).
2. Huic igitur Deo vero quisquis militat, et qui intimo colendum recipit affectu, non dissimulationem, non conniventiam, sed fidei studium et devotionis impendit. Postremo si non ista, consensum saltem aliquem non debet colendis idolis, et profanis ceremoniarum cultibus exhibere. Nemo enim Deum fallit, [Col. 0961C] cui omnia etiam cordis occulta manifesta sunt.
3. Ergo cum a te, Imperator christianissime, fides Deo vero sit exhibenda, cum ipsius fidei studium, cautio atque devotio, miror quomodo aliquibus in spem venerit, quod debeas aras diis gentium tuo instaurare praecepto, ad usus quoque sacrificiorum profanorum praebere sumptum; quod enim jamdudum vel fisco vel arcae est vindicatum, de tuo magis conferre videbere, quam de suo reddere.
4. Et de dispendiis queruntur, qui numquam [Col. 0962A] nostro sanguini pepercerunt, qui ipsa Ecclesiarum aedificia subruerunt. Petunt etiam ut illis privilegia deferas, qui loquendi et docendi nostris communem usum Juliani lege proxima denegarunt, et privilegia illa, quibus saepe decepti sunt etiam christiani: nonnullos enim illis privilegiis partim per imprudentiam, partim propter publicarum necessitatum molestias declinandas irretire voluerunt; et quia non omnes fortes inveniuntur, etiam sub principibus christianis plerique sunt lapsi.
3. Sed haec si jam sublata non essent, auferenda tuo imperio comprobarem: at cum per 825 totum fere orbem a pluribus retro principibus inhibita interdictaque sint, Romae autem a fratre clementiae tuae, augustae memoriae Gratiano, fidei verae ratione [Col. 0962B] sublata sint, et datis antiquata rescriptis; ne quaeso, vel fideliter statuta convellas, vel fraterna praecepta rescindas. De negotiis civilibus, si quid statuit, nemo putat esse temerandum; et praeceptum de religione calcatur.
6. Nullus obrepat juniori aetati tuae: sive ille gentilis est, qui ista deposcit, non debet mentem tuam vinculis suae superstitionis innectere: sed proprio studio docere et admonere te debet, quemadmodum verae fidei studere debeas; quando ille tanto motu veri vana defendit. Deferendum meritis clarorum virorum et ego suadeo: sed Deum certum est omnibus praeferendum.
7. Si de re militari est consulendum, debet exercitati in praeliis viri exspectari sententia, consilium [Col. 0962C] comprobari: quando de religione tractatus est, Deum cogita. Nullius injuria est, cui Deus omnipotens antefertur. Habet ille sententiam suam. Invitum non cogitis colere, quod nolit; hoc idem vobis liceat, Imperator, et unusquisque patienter ferat, si non extorqueat imperatori, quod moleste ferret, si ei extorquere cuperet imperator. Ipsis gentilibus displicere consuevit praevaricantis affectus; libere enim debet defendere unusquisque fidele mentis suae et servare propositum.
[Col. 0963A] 8. Quod si aliqui nomine christiani tale aliquid decernendum putant, mentem tuam vocabula nuda non capiant, nomina cassa non fallant. Quisquis hoc suadet, sacrificat, et quisquis hoc statuit: tolerabilius tamen est unius sacrificium, quam lapsus omnium. Totus hic christianorum periclitatur senatus.
9. Si hodie gentilis aliquis, Imperator, quod absit, aram statueret simulacris, et eo convenire cogeret christianos; ut sacrificantibus interessent, ut oppleret anhelitus et ora fidelium cinis ex ara, favilla de sacrilegio, fumus ex busto: et in ea curia sententiam diceret, ubi jurati ad aram simulacri in sententiam cogerentur (propterea enim interpretantur aram locatam, ut ejus sacramento, ut ipsi putant, unusquisque conventus consuleret in medium, cum [Col. 0963B] majore jam curia christianorum numero sit referta), persecutionem esse crederet christianus, qui cogeretur tali optione ad senatum venire: 826 quod fit plerumque; nam et injuriis convenire coguntur. Te ergo imperatore, christiani in aram jurare cogentur? Quid est jurare, nisi ejus quem testaris fidei tuae praesulem, divinam potentiam confiteri? Te imperatore, hoc petitur et postulatur; ut aram jubeas elevari, sumptum sacrificiis profanis dari?
10. Sed hoc non potest sine sacrilegio decerni; unde rogo te ne id decernas, statuas, vel in ejusmodi decreta subscribas. Convenio fidem tuam Christi sacerdos: omnes conveniremus episcopi, nisi incredibile hoc et repentinum ad aures pervenisset hominum, quod tale aliquid esset vel in consistorio [Col. 0963C] suggestum tuo, vel a senatu petitum. Sed absit ut hoc senatus petisse dicatur: pauci gentiles communi utuntur nomine. Nam et ante biennium ferme, cum hoc petere tentarent, misit ad me sanctus Damasus Romanae Ecclesiae sacerdos, judicio Dei electus, libellum quem christiani senatores dederunt, et quidem innumeri, postulantes nihil se tale mandasse, non congruere gentilium istiusmodi petitionibus, non praebere consensum: questi etiam publice privatimque se non conventuros ad curiam, si tale [Col. 0964A] aliquid decerneretur. Dignum est temporibus vestris, hoc est, christianis temporibus, ut dignitas christianis senatoribus abrogetur; quo gentilibus profanae deferatur voluntatis effectus? Hunc libellum ego fratri clementiae vestrae direxi; unde constitit non senatum aliquid de superstitionis impensis mandasse legatis.
11. Sed fortasse dicatur: Cur dudum non interfuerint senatui, cum ista peterentur? Satis loquuntur quid velint, qui non interfuerunt: satis locuti sunt, qui apud imperatorem locuti sunt. Et miramur tamen si privatis resistendi Romae eripiunt libertatem, qui nolunt esse liberum tibi non jubere, quod non probas; servare, quod sentis.
12. Et ideo memor legationis proxime mandatae [Col. 0964B] mihi, convenio iterum fidem tuam, convenio mentem tuam; ne vel respondendum secundum hujusmodi petitionem gentilium censeas, vel in ejusmodi responsa sacrilegium subscriptionis adjungas. Certe refer ad parentem pietatis tuae principem Theodosium, quem super omnibus fere majoribus causis consulere consuesti. Nihil majus est religione, nihil sublimius fide.
12*. Si civilis causa esset, diversae parti responsio servaretur; causa religionis est, episcopus convenio. 827 Detur mihi exemplum missae relationis, ut ego plenius respondeam; et sic de omnibus consultus clementiae tuae parens respondere dignetur. Certe si aliud statuitur, episcopi hoc aequo animo pati et dissimulare non possumus; licebit tibi ad [Col. 0964C] Ecclesiam convenire: sed illic non invenies sacerdotem, aut invenies resistentem.
14. Quid respondebis sacerdoti dicenti tibi: Munera tua non quaerit Ecclesia, quia templa gentilium muneribus adornasti? Ara Christi dona tua respuit, quoniam aram simulacris fecisti; vox enim tua, manus tua; et subscriptio tua, opus est tuum. Obsequium tuum Dominus Jesus recusat et respuit, quoniam idolis obsecutus es; dixit enim tibi: Non potestis duobus dominis servire (Matth. VI, 25). Privilegia [Col. 0965A] tua sacratae Deo virgines non habent, et vindicant virgines Vestae? Cur sacerdotes Dei requiris, quibus petitiones profanas gentilium praetulisti? Alieni erroris societatem suscipere non possumus.
15. Quid respondebis his verbis? Puerum esse te lapsum? Omnis aetas perfecta Christo est; omnis Deo plena. Pueritia fidei non probatur: parvuli etiam Christum intrepido adversus persecutores ore confessi sunt.
16. Quid respondebis germano tuo? Nonne tibi dicet: Victum me esse non credidi, quia te imperatorem reliqui: mori non dolui, quia te haeredem habebam: imperio me decedere non ingemui; quia imperia mea, praesertim de religione divina, omnibus saeculis mansura credebam? Hos ergo titulos piae [Col. 0965B] virtutis erexeram, has de saeculo manubias, haec spolia de diabolo, has ego de adversario omnium exuvias offerebam, in quibus aeterna victoria est. Quid mihi plus potuit meus hostis auferre? Abrogasti decreta mea: quod adhuc ille qui contra me levavit arma, non fecit. Nunc gravius telum corpore recipio, quod a fratre mea statuta damnantur. Meliore parte mei apud te periclitor; illa enim mors corporis, ista virtutis est. Nunc mihi abrogatur imperium, et quod est gravius, abrogatur a tuis, abrogatur a meis: et id abrogatur, quod in me etiam mei adversarii praedicarunt. Si volens acquievisti, damnasti fidem meam: si invitus cessisti, prodidisti tuam. Ergo, quod gravius est, et in te periclitor.
16*. Quid respondebis etiam patri, qui te majore [Col. 0965C] dolore conveniet, dicens: De me, fili, 828 pessime judicasti, qui putasti quod ego gentilibus conniventiam praestitissem: nemo ad me detulit aram esse in illa Romana curia; numquam tantum nefas credidi, quod in communi illo christianorum gentiliumque concilio sacrificarent gentiles, hoc est, insultarent gentiles praesentibus christianis, et inviti christiani interesse sacrificiis cogerentur. Multa et diversa crimina, me imperante, commissa sunt, ultus sum quaecumque sunt deprehensa: si quis tunc latuit, debet ergo dicere me probasse, quod ad me nemo detulerat? De me pessime judicasti, si mihi superstitio aliena, non fides mea servavit imperium.
[Col. 0966A] 17. Unde cum id advertas, Imperator, Deo primum, deinde patri et fratri injurias irrogari, si quid tale decernas; peto ut id facias, quod saluti tuae apud Deum intelligis profuturum.
Imperatoribus supplicat senatus nomine, ut veteres religiones instaurentur, ac reparetur ara Victoriae, ut ad eam jusjurandum exigatur more antiquo; non enim superiores principes in eo imitandos, quod eam sustulere, sed in eo quod alios ritus non sustulerunt. Hoc ab eis Romam poscere, et profecto sine damno aerarii concedi posse: iniquum autem illud habendum, quod bona sibi legata Vestales sacrificique adire prohibeantur: quam rem dii ulti dicuntur immissa [Col. 0966B] fame. Negat denique dicendum, quod petit, sumptum publicum: et orationem cohortando imperatores ad postulata sibi praestanda claudit.
1. 'Ubi primum senatus amplissimus, semperque vester, subjecta legibus vitia cognovit, et a principibus piis vidit purgari famam proximorum temporum, boni saeculi auctoritatem secutus, evomuit diu pressum dolorem, atque iterum me querelarum suarum jussit esse legatum:cui ideo divi principis denegata est ab improbis audientia quia non erat justitia defutura, domini imperatores Valentiniane, Theodosi, et Arcadi inclyti, victores ac triumphatores, semper augusti.
2. 'Gemino igitur functus officio, et ut praefectus vester gesta publica prosequor, et ut legatus civium [Col. 0966C] mandata commendo. Nulla est hic dissensio voluntatum; quia jam credere homines desierunt aulicorum se studio praestare, si discrepent. Amari, coli, diligi, majus imperio est. Quis ferat obfuisse reipublicae privata certamina? Merito illos senatus insequitur, qui potentiam suam famae principis praetulerunt.
3. 'Noster autem labor pro clementia vestra ducit excubias. 829 Cui enim magis commodat quod instituta majorum, quod patriae jura et fata defendimus, quam temporum gloriae: quae tum major est, cum vobis contra morem parentum intelligitis nil licere? Repetimus igitur religionum statum, qui reipublicae diu profuit. Certe numerentur principes [Col. 0967A] utriusque sectae, utriusque sententiae; proximus eorum ceremonias patrum coluit, recentior non removit. Si exemplum non facit religio veterum, faciat dissimulatio proximorum.
4. 'Quis ita familiaris est barbaris, ut aram victoriae non requirat? Cauti in posterum sumus, et talium rerum ostenta vitamus. Reddatur tamen saltem nomini honor, qui numini denegatus est. Multa victoriae debet aeternitas vestra, et adhuc plura debebit. Aversentur hanc potestatem, quibus nihil profuit: vos amicum triumphis patrocinium nolite deserere. Cunctis potentia ista votiva est: nemo colendam neget, quam profitetur optandam.
5. 'Quod si hujus ominis non esset justa vitatio, ornamentis saltem curiae decuit abstinere. Praestate, [Col. 0967B] oro vos, ut ea quae pueri suscepimus, senes posteris relinquamus. Consuetudinis amor magnus est. Merito divi Constantii factum diu non stetit. Omnia vobis exempla vitanda sunt, quae mox remota didicistis. Aeternitatem curamus famae et nominis vestri; ne quid futura aetas inveniat corrigendum.
6. 'Ubi in leges vestras et verba jurabimus? qua religione mens falsa terrebitur; ne in testimoniis mentiatur? Omnia quidem Deo plena sunt, nec ullus perfidis tutus est locus: sed plurimum valet ad metum delinquendi etiam praesentia religionis urgeri. Illa ara concordiam tenet omnium, illa ara fidem convenit singulorum: neque aliquid magis auctoritatem facit sententiis nostris, quam quod omnia quasi juratus noster ordo decernit. Patebit [Col. 0967C] ergo sedes profana perjuriis, et hoc inclyti principes [Col. 0968A] mei probabile judicabunt, qui sacramento publico tuti sunt.
7. 'Sed divus Constantius idem fecisse dicitur. Caetera potius illius principis aemulemur: qui nihil tale esset aggressus, si quis ante se alius deviasset. 830 Corrigit enim sequentem lapsus prioris, et de reprehensione antecedentis exempli nascitur emendatio. Fas fuit ut parens ille clementiae vestrae in re adhuc nova non caveret invidiam. Num potest etiam nobis eadem defensio convenire, si imitemur, quod meminimus improbatum?
8. 'Accipiat aeternitas vestra alia ejusdem principis facta, quae in usum dignius trahat. Nil ille decerpsit sacrarum virginum privilegiis, replevit nobilibus sacerdotia, Romanis ceremoniis non negavit [Col. 0968B] impensas, et per omnes vias aeternae Urbis laetum secutus senatum, vidit placido ore delubra, legit inscripta fastigiis deorum nomina, percontatus est templorum origines, miratus est conditores. Cumque alias religiones ipse sequeretur, has servavit imperio; suus enim cuique mos, suus cuique ritus est. Varios custodes urbibus et cultus mens divina distribuit. Ut animae nascentibus, ita populis fatales genii dividuntur. Accedit utilitas, quae maxime homini deos asserit. Nam cum ratio omnis in operto sit, unde rectius quam de memoria atque documentis rerum secundarum cognitio venit numinum? Jam si longa aetas auctoritatem religionibus faciat, servanda est tot saeculis fides, et sequendi sunt nobis parentes, qui secuti sunt feliciter suos.
[Col. 0968C] 9. 'Romam nunc putemus assistere, atque his [Col. 0969A] vobiscum agere sermonibus: Optimi principes, patres patriae reveremini annos meos, in quos me pius ritus adduxit. Utar cerimoniis avitis; neque enim poenitet. Vivam meo more, quia libera sum. Hic cultus in leges meas orbem redegit: haec sacra Annibalem a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. Ad hoc ergo servata sum, ut longaeva reprehendar? Videro quod instituendum putatur; sera tamen et contumeliosa emendatio senectutis.
10. 'Ergo diis patriis, diis indigetibus pacem rogamus. Aequum est quidquid omnes colunt, unum putari. Eadem spectamus astra, commune coelum est, idem nos mundus involvit. Quid interest qua quisque prudentia verum requirat? Uno itinere non potest perveniri ad tam grande secretum: sed [Col. 0969B] haec otiosorum disputatio est: nunc preces, non certamina offerimus.'
831 11. 'Quanto commodo sacri aerarii vestri Vestalium virginum praerogativa detracta est? Sub largissimis imperatoribus denegatur, quod parcissimi praestiterunt? Honor solus est in illo velut stipendio castitatis. Ut vitae earum capiti decus faciunt, ita insigne ducitur sacrificii vacare muneribus. Nudum quodammodo nomen immunitatis requirunt; quoniam paupertate a dispendio tutae sunt. Itaque amplius laudi earum tribuunt, qui aliquid rei detrahunt; siquidem saluti publicae dicata virginitas crescit merito, cum caret praemio.
12. 'Absint ab aerarii vestri puritate ista compendia. Fiscus bonorum principum non sacerdotum [Col. 0969C] damnis, sed hostium spoliis augeatur. Ullumne lucrum compensat invidia? Et quia avaritia in mores vestros non cadit, hoc miseriores sunt, quibus subsidia vetera decerpta sunt. Etenim sub imperatoribus, qui alieno abstinent, qui resistunt cupiditati, ad solam detrahitur amittentis injuriam, quod desiderium non movet auferentis.
13. 'Agros etiam virginibus et ministris deficientium voluntate legatos fiscus retentat. Oro vos, justitiae sacerdotes, ut urbis vestrae sacris reddatur privata successio. Dictent testamenta securi, et sciant [Col. 0970A] sub principibus non avaris stabile esse, quod scripserint. Delectet vos ista felicitas generis humani, coepit causae hujus exemplum sollicitare morientes. Ergo Romanae religiones sub Romana jura non pertinent? Quod nomen accipiet ablatio facultatum, quas nulla lex, nullus casus fecit caducas? Capiunt legata liberti, servis testamentorum justa commoda non negantur: tantum nobiles virgines, et fatalium sacrorum ministri excluduntur praediis haereditate quaesitis? Quid juvat saluti publicae castum corpus dicare, et imperii aeternitatem coelestibus fulcire praesidiis, armis vestris, aquilis vestris amicas applicare virtutes, pro omnibus efficacia vota suscipere, et jus cum omnibus non habere? Itaque melior est servitus, quae hominibus impenditur? Rempublicam [Col. 0970B] laedimus, cui numquam expedit ut ingrata sit.
14. 'Nemo me putet solam causam religionum tueri: ex hujusmodi facinoribus orta sunt cuncta Romani generis incommoda. Honoraverat lex parentum vestales virgines, ac ministros deorum, victu modico, justisque privilegiis: Stetit muneris hujus integritas usque ad degeneres trapezitas, qui ad mercedem vilium bajulorum sacrae castitatis alimenta verterunt. Secuta est hoc factum fames publica, et spem provinciarum omnium messis aegra decepit. Non sunt haec vitia terrarum. Nihil imputamus astris. Nec rubigo segetibus obfuit, nec 832 avena fruges necavit: sacrilegio annus exaruit; necesse enim fuit perire omnibus, quod religionibus negabatur.
[Col. 0970C] 15. 'Certe si est hujus mali aliquod exemplum, imputemus tantam famem viribus annorum: Gravis hanc sterilitatem aura constrinxit: silvestribus arbustis vita producitur, et rursus ad Dodonaeas arbores plebis rusticae inopia convolavit. Quid tale provinciae pertulerunt, cum religionum ministros honor publicus pasceret? Quando in usum hominum concussa quercus, quando vulsae sunt herbarum radices, quando alternos regionum defectus deseruit fecunditas mutua; cum populo et virginibus sacris [Col. 0971A] communis esset annona? Commendabat enim terrarum proventus victus antistitum, et remedium magis, quam largitas erat. An dubium est semper pro copia omnium datum, quod nunc inopia omnium vindicavit?
16. 'Dicet aliquis sumptum publicum denegatum alienae religionis impendiis. Absit a bonis principibus ista sententia; ut quod de communi quibusdam tributum est, in jure fisci esse videatur. Nam cum respublica de singulis constet; quod ab ea proficiscitur, sit rursus proprium singulorum. Omnia regitis, sed suum cuique servatis: plusque apud vos justitia. quam licentia valet. Consulite certe munificentiam vestram, an haec publica velit existimari, quae in alios transtulistis? Semel honori urbis [Col. 0971B] delata compendia desinunt esse tribuentium: et quod a principio beneficium fuit, usu atque aetate fit debitum. Inanem igitur metum divino animo vestro tentat incutere, si quis asserit conscientiam vos habere praebentium, nisi detrahentium subieritis invidiam.
17. 'Faveant clementiae vestrae sectarum omnium arcana praesidia: et haec maxime, quae majores vestros aliquando juverunt, vos defendant, a nobis colantur. Eum religionum statum petimus, qui divo parenti culminis vestri servavit imperium, qui fortunato principi legitimos suffecit haeredes. Spectat senior ille divus ex arce siderea lacrymas sacerdotum, et se culpatum putat more violato, quem libenter ipse servavit.
[Col. 0971C] 18. 'Praestate etiam divo fratri vestro alieni consilii correctionem: tegite factum quod senatui displicuisse nescivit; Siquidem constat ideo exclusam legationem, ne ad eum judicium publicum perveniret. Pro existimatione est temporum superiorum, ut non dubitetis abolere, quod probatum est principis non fuisse.'
Relationi Symmachi respondet AMBROSIUS, et post conciliatam sibi VALENTINIANI benevolentiam, tria in eadem relatione praecipua capita aggreditur. Nam [Col. 0972A] prosopopoeiae qua Roma priscos suos ritus poscere fingebatur, alia ejusdem Romae contraria efflagitantis opponitur, cum Vestalibus et sacrificulis virgines sacrae et Christi sacerdotes comparantur, ac tandem quod sublatas illas ceremonias famem ultam fuisse dictitabatur, id vanum esse invictissimis argumentis demonstratur.
1. Cum vir clarissimus praefectus urbis Symmachus ad clementiam tuam retulisset, ut ara quae de urbis Romae curia sublata fuerat, redderetur loco; et tu, imperator, licet adhuc in minoris aevi tirocinio florentibus novus annis, fidei tamen virtute veteranus obsecrata gentilium non probares; eodem, [Col. 0972B] Quo comperi, puncto libellum obtuli: quo licet comprehenderim, quae suggestioni necessaria viderentur; poposci tamen exemplum mihi relationis dari.
2. Itaque non fidei tuae ambiguus, sed providus cautionis, et pii certus examinis, hoc sermone relationis assertioni respondeo, hoc unum petens, ut non verborum elegantiam, sed vim rerum exspectandam putes. Aurea enim, sicut Scriptura divina docet (Eccl. VI, 11), est lingua sapientium litteratorum, quae phaleratis dotata sermonibus, et quodam splendentis eloquii velut coloris pretiosi corusco resultans, capit animorum oculos specie formosi, visuque perstringit. Sed aurum hoc, si diligentius manu tractes, foris pretium, intus metallum [Col. 0972C] est. Volve, quaeso, atque excute sectam gentilium: pretiosa et grandia sonant, veri effeta defendunt: Deum loquuntur, simulacrum adorant.
3. Tria igitur in relatione sua vir clarissimus praefectus urbis proposuit, quae valida putavit: quod Roma veteres, ut ait, suos cultus requirat, et quod sacerdotibus suis virginibusque Vestalibus emolumenta tribuenda sint, et quod emolumentis sacerdotum negatis, fames secuta publica sit.
4. In prima propositione, flebili Roma quaestu sermonis illacrymat, veteres, ut ait, cultus ceremoniarum 834 requirens. Haec sacra, inquit, Hannibalem [Col. 0973A] a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. Itaque dum sacrorum potentia praedicatur, infirmitas proditur. Ergo Hannibal diu sacris insultavit Romanis, et diis contra se dimicantibus, usque ad muros urbis vincendo pervenit. Cur se obsideri passi sunt, pro quibus deorum suorum arma pugnabant?
5. Nam de Senonibus quid loquar, quos Capitolii secreta penetrantes Romanae reliquiae non tulissent, nisi eos pavido anser strepitu prodidisset? En quales templa Romana praesules habent. Ubi tunc erat Jupiter? An in ansere loquebatur?
6. Verum quid negem sacrorum ritus militasse Romanis? Sed etiam Annibal eosdem Deos colebat. Utrum volunt igitur, eligant. Si in Romanis vicerunt sacra, in Carthaginensibus ergo superata sunt: si in [Col. 0973B] Carthaginensibus triumphata, nec Romanis utique profuerunt.
7. Facessat igitur invidiosa illa populi Romani querela: non hanc Roma mandavit. Aliis illa eos interpellat vocibus: Quid me casso quotidie gregis innoxii sanguine cruentatis? Non in fibris pecudum, sed in viribus bellatorum tropaea victoriae sunt. Aliis ego disciplinis orbem subegi. Militabat Camillus, qui sublata Capitolio signa, caesis Tarpeiae rupis triumphatoribus, reportavit: stravit virtus, quos religio non removit. Quid de Attilio loquar, qui militiam etiam mortis impendit? Africanus non inter Capitolii aras, sed inter Annibalis acies triumphum invenit. Quid mihi veterum exempla profertis? Odi ritus Neronum. Quid dicam bimestres imperatores, [Col. 0973C] et terminos regum cum exordiis copulatos? Aut forte illud est novum, barbaros suis excessisse finibus? Numquid etiam illi christiani fuerunt, quorum miserabili novoque exemplo alter captivus imperator, sub altero captivus orbis, fefellisse quae victoriam promittebant, suas ceremonias prodiderunt? Numquid et tunc non erat ara victoriae? Poenitet lapsus: vetusta canities pudendi sanguinis traxit ruborem. Non erubesco cum toto orbe longaeva converti. Verum certe est quia nulla aetas ad perdiscendum sera est. Erubescat senectus, quae emendare se [Col. 0974A] non potest. Non annorum canities est laudata, sed morum (Sap. IV, IX). Nullus pudor est ad meliora transire. Hoc solum habebam commune cum 835 barbaris, quia Deum antea nesciebam. Sacrificium vestrum ritus est bestiarum cruore respergi. Quid in mortuis pecudibus quaeritis Dei voces? Venite, et discite in terris coelestem militiam: hic vivimus, et illic militamus. Coeli mysterium doceat me Deus ipse, qui condidit: non homo, qui se ipsum ignoravit. Cui magis de Deo, quam Deo credam? Quomodo possum vobis credere, qui fatemini vos ignorare quod colitis?
8. Uno, inquit, itinere non potest perveniri ad tam grande secretum. Quod vos ignoratis, id nos Dei voce cognovimus. Et quod vos suspicionibus [Col. 0974B] Quaeritis, nos ex ipsa sapientia Dei et veritate compertum habemus. Non congruunt igitur vestra nobiscum. Vos pacem diis vestris ab imperatoribus obsecratis, nos ipsis imperatoribus a Christo pacem rogamus. Vos manuum vestrarum adoratis opera, nos injuriam ducimus omne quod fieri potest, Deum putari. Non vult se Deus in lapidibus coli. Denique etiam ipsi philosophi vestri ista riserunt.
9. Quod si vos ideo Christum Deum negatis; quia illum mortuum esse non creditis (nescitis enim quod mors illa carnis fuerit, non divinitatis, quae fecit ut credentium jam nemo moriatur) quid vobis imprudentius, qui contumeliose colitis, et honorifice derogatis; vestrum enim Deum lignum putatis. O contumeliosa reverentia! Christum mori potuisse [Col. 0974C] non creditis. O honorifica pervicacia!
10. Sed vetera, inquit, reddenda sunt altaria simulacris, ornamenta delubris. Reposcantur haec a consorte superstitionis: christianus imperator aram solius Christi didicit honorare. Quid manus pias et ora fidelia ministerium suis cogunt sacrilegis exhibere? Vox imperatoris nostri Christum resultet, et illum solum, quem sentit, loquatur; quia cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1). Numquid imperator gentilis aram Christo levavit? Dum ea quae fuerunt, reposcunt, exemplo suo admonent quantum christiani [Col. 0975A] imperatores religioni, quam sequuntur, debeant deferre reverentiae; quando gentiles superstitionibus suis omnia detulerunt.
11. Dudum coepimus, et jam sequuntur exclusos. Nos sanguine gloriamur, illos dispendium movet. Nos haec victoriae loco ducimus, illi injuriam putant. Numquam nobis amplius contulerunt, quam cum verberari christianos atque proscribi ac necari juberent. Praemium fecit religio, quod perfidia putabat esse supplicium. Videte magnanimos. Per injurias, per inopiam, per supplicium nos crevimus: illi ceremonias suas sine quaestu manere posse non credunt.
836 11. Habeant, inquit, Vestales virgines immunitatem suam. Dicant hoc, qui nesciunt credere, quod possit esse gratuita virginitas: provocent lucris, [Col. 0975B] Qui diffidunt virtutibus. Quantas tamen illis virgines praemia promissa fecerunt? Vix septem Vestales capiuntur puellae. En totus numerus quem infulae vittati capitis, purpuratarum vestium murices, pompa lecticae ministrorum circumfusa comitatu, privilegia maxima, lucra ingentia, praescripta denique pudicitiae tempora coegerunt.
12. Attollant mentis et corporis oculos, videant plebem pudoris, populum integritatis, concilium virginitatis. Non vittae capiti decus, sed ignobile velamen usui, nobile castitati: non exquisita, sed abdicata lenocinia pulchritudinis: non illa purpurarum insignia, non luxus deliciarum, sed usus jejuniorum: non privilegia, non lucra: omnia postremo talia, ut revocari a studio putes, dum exercentur [Col. 0975C] officia. Sed dum exercetur officium, studium provocatur. Suis castitas cumulatur dispendiis. Non est virginitas, quae pretio emitur, non virtutis studio possidetur: non est integritas quaecumque in auctione nummario ad tempus licitatur compendio. Prima castitatis victoria est facultatum cupiditates vincere; quia lucri studium tentamentum pudoris est. Ponamus tamen subsidia largitatum conferenda virginibus. Quae christianis munera redundabunt? quod tantas opes sufficiet aerarium? Aut si arbitrantur solis Vestalibus conferendum, non pudet, ut qui totum sibi sub imperatoribus gentilibus vindicarunt, iidem sub principibus christianis non putent nobis sortem debere esse communem.
[Col. 0976A] 13. Sacerdotibus quoque suis et ministris queruntur alimenta publica non deberi. Quantus hinc verborum tumultus increpuit? At contra, nobis etiam privatae successionis emolumenta recentibus legibus denegantur, et nemo conqueritur; non enim putamus injuriam, quia dispendium non dolemus. Si privilegium quaerat sacerdos, ut onus curiale declinet, patria atque avita et omnium facultatum possessione cedendum est. Quomodo hanc gentiles, si haberent, ingravarent querelam, quod sacerdos ferias ministerii sui emat totius patrimonii sui damno, et privati universae commoditatis dispendio usum publici mercetur obsequii: praetendens communis salutis excubias, domesticae inopiae se mercede soletur; quia ministerium non vendidit, sed [Col. 0976B] gratiam comparavit.
14. Conferet causas. Vos excusare vultis decurionem, cum Ecclesiae excusare non liceat sacerdotem. Scribuntur testamenta templorum ministris, nullus excipitur profanus, nullus 837 ultimae conditionis, nullus prodigus verecundiae: soli ex omnibus clerico commune jus clauditur, a quo solo pro omnibus votum commune suscipitur, officium commune defertur: nulla legata vel gravium viduarum, nulla donatio. Et ubi in moribus culpa non deprehenditur; tamen officio mulcta praescribitur. Quod sacerdotibus fani legaverit christiana vidua, valet: quod ministris Dei, non valet. Quod ego non ut querar, sed ut sciant quid non querar, comprehendi; malo enim nos pecunia minores esse, quam gratia.
[Col. 0976C] 15. Sed referunt, ea quae vel donata vel relicta sunt Ecclesiae, non esse temerata. Dicant et ipsi quis templis dona detraxerit quod factum est christianis. Quae si facta essent gentilibus, redderetur potius quam inferretur injuria. Nunccine demum justitia praetenditur, aequitas postulatur? Ubi tunc erat ista sententia; cum direptis christianorum omnium facultatibus, ipsos vitales anhelitus in viderent, et nullis usquam negata defunctis inhiberent supremae commercia sepulturae? Quos gentiles praecipitarunt, maria reddiderunt. Fidei ista victoria est, quod et ipsi jam facta majorum carpunt, quorum gesta condemnant. Sed quae, malum! ratio, ut eorum munera petant, quorum gesta condemnant?
[Col. 0977A] 16. Nemo tamen donaria delubris, et legata haruspicibus denegavit: sola sublata sunt praedia; quia non religiose utebantur iis, quae religionis jure defenderent. Qui nostro utuntur exemplo, cur non utebantur officio? Nihil Ecclesia sibi, nisi fidem possidet. Hos redditus praebet, hos fructus. Possessio Ecclesiae sumptus est egenorum. Numerent quos redemerint templa captivos, quae contulerint alimenta pauperibus, quibus exsulibus vivendi subsidia ministraverint. Praedia igitur intercepta, non jura sunt.
17. En quod factum, quae triste piaret nefas, fames, ut aiunt, publica vindicavit; quia usui omnium proficere coepit, quod proficiebat commodis sacerdotum. Propterea ergo detractis, ut aiunt, arbusta [Col. 0977B] exuta corticibus, succo miserabili deficientium ora lambebant. Propterea Chaonia frugem glande mutantes, rursus in pecudum pastus, et ad infelicis victus alimenta revocati, concussa quercu, famem in silvis 838 miseram solabantur. Nova videlicet prodigia terrarum, quae numquam ante acciderant; cum superstitio gentilis toto orbe ferveret! Re vera quando ante vacuis avenis seges avari vota lusit agricolae, et spem rusticae plebis quaesita sulcis frugis herba destituit?
18. Et unde Graecis oracula habita suae quercus, nisi quia remedium silvestris alimoniae coelestis religionis donum putarunt? Talia enim suorum munera credunt deorum. Quis dodonaeas arbores, nisi gentium populus adoravit; cum pabulum triste agri [Col. 0977C] nemorum honore donaret? Non est verisimile quod indignantes eorum dii id pro poena intulerint, quod solebant placati conferre pro munere.
Quae autem aequitas, ut paucis sacerdotibus dolentes victum negatum, ipsi omnibus denegarent; cum inclementior esset vindicta, quam culpa? Non est igitur idonea, quae tantam aegritudinem mundi fallentis [Col. 0978A] causa constrinxerit; ut virentibus segetibus subito spes anni adulta moreretur.
19. Et certe ante plurimos annos templorum jura toto orbe sublata sunt: modone demum diis gentilium venit in mentem suas injurias ultum ire? Propterea nec assueto cursu Nilus intumuit, ut Urbicorum sacerdotum dispendia vindicaret, qui non vindicavit suorum?
20. Esto tamen si superiore anno deorum suorum injurias vindicatas putant, cur praesenti anno contemptui fuere? Jam enim nec herbarum vulsis radicibus rusticana plebs pascitur, nec baccae silvestris explorat solatia; nec cibum de sentibus rapit: sed operum laeta felicium, dum messes suas et ipsa miratatur, explevit voti satietate jejunium: usurarios [Col. 0978B] nobis reddidit terra proventus.
21. Quis ergo tam novus humanis usibus vices stupeat annorum? Et tamen etiam superiore anno plerasque novimus provincias redundasse fructibus. De Galliis quid loquar solito ditioribus? Frumentum Pannoniae, quod non severant, vendiderunt: et secunda Rhetia fertilitatis suae novit invidiam; nam quae solebat tutior esse jejunio, fecunditate hostem in se excitavit: Liguriam Venetiasque autumni frumenta paverunt. Ergo nec ille sacrilegio annus exaruit, et iste fidei fructibus annus effloruit. Negent etiam quod largo fetu vineae redundaverint. 839 Itaque et messem feneratam recepimus, et liberalioris vindemiae beneficia possidemus.
22. Postremus superest et maximus locus, utrum [Col. 0978C] ea quae vobis profuerint, imperatores, restituere subsidia debeatis; ait enim: Vos defendant, a nobis colantur. Hoc est, fidelissimi Principes, quod ferre non possumus; quia exprobrant nobis vestro se nomine diis suis supplicare, et vobis non mandantibus, sacrilegium immane committunt, dissimulationem pro consensu interpretantes. Sibi habeant praesidia [Col. 0979A] sua: suos si possunt, illa defendant. Nam si iis a quibus coluntur, auxilio esse non possunt; quomodo possunt vos defendere, a quibus non coluntur?
23. Sed majorum, inquit, servandus est ritus. Quid quod omnia postea in melius profecerunt? Mundus ipse, qui vel primum coactis elementorum per inane seminibus, tenero orbe, concreverat, vel confuso adhuc indigesti operis caligabat horrore; nonne postea distincto coeli, maris, terrarumque discrimine, rerum formas quibus speciosus videtur, accepit? Exutae humentibus tenebris novum terrae stupuere solem. Dies in exordio non refulget, sed in processu temporis incremento luminis micat, et caloris exaestuat.
[Col. 0979B] 24. Luna ipsa, qua propheticis oraculis species Ecclesiae figuratur, cum primum resurgens in menstruas reparatur aetates, tenebris nobis absconditur: paulatimque cornua sua complens, vel e regione solis absolvens, clari splendore fulgoris irrutilat.
25. Exerceri in fructus terrae ante nesciebant: post ubi imperare arvis sollicitus coepit agricola, et informe solum vestire vinetis, silvestres animos domesticis mollitae cultibus exuerunt.
26. Anni ipsius aetas prima, quae nos usu parili coloravit nutu gignentium: sed in processu lapsuris floribus vernat, postremis adolescit fructibus.
27. Nos quoque aevi rudes, sensus habemus infantiam: sed mutati in annos ingenii rudimenta [Col. 0979C] deponimus.
Dicant igitur in suis omnia manere debuisse principiis; mundum tenebris obductum, quia splendore solis illuxerit, displicere. Et quanto gratius est animi tenebras depulisse, quam corporis, fideique jubar emicuisse, quam solis? Ergo 840 et mundi sicut omnium rerum primaeva nutarunt, ut venerabilis canae fidei sequeretur senectus. Quos hoc movet, reprehendant messem; quia sera fecunditas est: reprehendant vindemiam; quia in occasu anni [Col. 0980A] est: reprehendant olivam; quia postremus est fructus.
28. Ergo et messis nostra fides animorum est; Ecclesiae gratia meritorum vindemia est, quae ab ortu mundi virebat in sanctis, sed postrema aetate se diffudit in populos, ut adverterent omnes non rudibus animis irrepsisse fidem Christi (nulla enim sine adversario corona victoriae) sed explosa opinione, quae ante convaluit, quod erat verum, fit jure praelatum.
30. Si ritus veteres delectabant, cur in alienos ritus eadem Roma successit? Omitto absconditam pretio humum, et pastorales casas auro degeneri renitentes. Quid, ut de ipso respondeam quod queruntur, captarum simulacra urbium, victosque deos, [Col. 0980B] et peregrinos ritus sacrorum alienae superstitionis aemuli receperunt? Unde igitur exemplum, quod currus suos simulato Almonis in flumine lavat Cybele? Unde Phrygii vates, et semper invisa Romanis non aequae Carthaginis numina? Quam Coelestem Afri, Mithram Persae, plerique Venerem colunt, pro diversitate nominis, non pro numinis varietate. Sic deam esse et victoriam crediderunt, quae utique munus est, non potestas: donatur, non dominatur, legionum gratia, non religionum potentia. Magna igitur dea, quam militum multitudo sibi vindicat, vel praeliorum donat eventus?
31. Hujus aram strui in urbis Romae curia petunt, hoc est, quo plures conveniunt christiani. Omnibus in templis arae, ara etiam in templo victoriarum. [Col. 0980C] Quoniam numero delectantur, sacrificia sua ubique concelebrant. Quid est nisi insultare fidei, unius arae sacrificium vindicare? Ferendumne istud, ut gentilis sacrificet, et christianus intersit? Hauriant, inquit, hauriant vel inviti fumum oculis, symphoniam auribus, cinerem faucibus, thus naribus, et aversantium licet ora excitata focis nostris favilla respergat. Non illi satis sunt lavacra, non porticus, non plateae occupatae simulacris? Etiamne in communi illo concilio non erit communis conditio? Obstringetur pia [Col. 0981A] senatus portio obtestantium vocibus, adjurantium sacramentis. Si refutet, videbitur mendacium prodere: 841 si acquiescat, sacrilegium confiteri.
32. Ubi, inquit, in leges vestras et verba jurabimus? Ergo mens vestra, quae legibus tenetur inclusa, ceremoniis gentium suffragium colligit, fidem stringit? Jam non solum praesentium, sed absentium etiam, et quod est amplius, imperatores, fides vestra pulsatur; vos enim cogitis, si jubetis. Constantius augustae memoriae nondum sacris initiatus mysteriis, contaminari se putavit, si aram illam videret. Jussit auferri, non jussit reponi. Illud auctoritatem facti habet, hoc praecepti non habet.
33. Nemo sibi de absentia blandiatur. Praesentior est, qui se animis inserit, quam qui oculis protestatur. [Col. 0981B] Plus enim est mente connecti, quam corpore copulari. Vos senatus cogendi concilii praesules habet, vobis coit: vobis conscientiam suam, non diis gentium praestat: vos liberis suis, non tamen fidei suae praefert. Haec est charitas expetenda, haec est charitas major imperio, si fides tuta sit, quae servat imperium.
34. Sed fortasse aliquem moveat ita fidelissimum principem destitutum: proinde quasi meritorum pretium caducis aestimetur praesentium. Quis enim sapiens non in orbe quodam atque circuitu locata humanarum rerum novit negotia; quia non eosdem semper successus habent: sed variant status, et mutant vices?
35. Quem beatiorem Cneio Pompeio Romana templa [Col. 0981C] miserunt? At is cum tribus triumphis terrarum cinxisset orbem, pulsus acie, bello profugus, et sui terminis exsul imperii, Canopei manu spadonis occubuit.
36. Quem nobiliorem Cyro Persarum totius Orientis terrae regem dederunt? Is quoque cum principes potentissimos adversantes vicisset, victos reservasset, muliebribus armis fusus interiit. Et ille rex qui superatos etiam consessus honore donaverat, exsecto capite et intra utrem plenum cruoris, satiari jussus, incluso, femineis imperiis ludibrio fuit. Adeo in istius vitae curriculo non paria paribus, sed longe diversa referuntur!
[Col. 0982A] 37. Quem etiam magis sacrificiis deditum, quam Carthaginensium ducem Hamilcarem reperimus? Qui cum toto praelii tempore inter acies positus dimicantes, sacrificium faceret; ubi partem suorum victam esse cognovit, in ipsos quos adolebat, se praecipitavit ignes: ut eos vel corpore suo restingueret, quos sibi nihil profuisse cognoverat.
842 38. Nam de Juliano quid loquar? qui cum responsis haruspicum male credulus esset, ademit sibi subsidia revertendi. Ergo in communi casu non est communis offensa; neminem etenim promissa nostra luserunt.
39. Respondi lacessentibus tamquam non lacessitus; refellendae etenim Relationis, non exponendae superstitionis mihi studium fuit. Te tamen, imperator, [Col. 0982B] ipsa eorum relatio faciat cautiorem. Nam cum de superioribus principibus texuisset, quia prior eorum numerus ceremonias patrum coluit, recentior non removit; addidisset etiam: si exemplum religio veterum non facit, faciat dissimulatio proximorum; evidenter docuit quid et fidei tuae debeas, ut gentilitii ritus non sequaris exemplum: et pietati, ut fratris statuta non violes. Si enim pro suis dumtaxat partibus eorum dissimulationem principum praedicarunt, qui cum essent christiani, decreta tamen gentilium minime removerunt: quanto magis amori debes deferre fraterno, ut qui dissimulare deberes, etiamsi quid forsitan non probares, ne fraternis derogares statutis, et nunc teneas quod et fidei tuae, et germanitatis necessitudini judicas convenire.
Excusat Ambrosius quod vocatus non venerit ad consistorium, asserens in causa fidei vel ecclesiastica judicare nisi sacerdotes neminem debere; nec se in [Col. 1003A] eo contumacem, quod injuriam ordint suo non inurat. Addit Auxentium forte Judaeos aut infideles electurum judicum loco, id est, Christi inimicissimos: nec recusare quominus in Ecclesia vel in synodo de his disputaret: haec demum se coram fuisse dicturum, nisi a coepiscopis et populo esset prohibitus.
1. Dalmatius me tribunus et notarius mandato, ut allegavit, clementiae convenit tuae, postulans ut et ipse judices legerem, sicut elegisset Auxentius. Nec tamen expressit eorum nomina, qui fuerant postulati: sed id addidit, quod in consistorio esset futura certatio, arbitro pietatis judicio tuae.
2. Cui rei respondeo, ut arbitror, competenter. Nec quisquam contumacem judicare me debet, cum hoc asseram, quod augustae memoriae pater tuus non solum sermone respondit, sed etiam legibus suis [Col. 1003B] sanxit: In causa fidei vel ecelesiastici alicujus ordinis eum judicare debere, qui nec munere impar sit, nec jure dissimilis; haec enim verba rescripti sunt, hoc est, sacerdotes de sacerdotibus voluit judicare. Quinetiam si alias quoque argueretur episcopus, et morum esset examinanda causa, etiam haec voluit ad episcopale judicium pertinere.
3. Quis igitur contumaciter respondit clementiae tuae? Ille qui te patris similem esse desiderat, an qui vult esse dissimilem? Nisi forte vilis quibusdam tanti imperatoris aestimatur sententia, cujus et fides confessionis constantia comprobata est, et sapientia melioratae reipublicae profectibus praedicatur.
4. Quando audisti, clementissime Imperator, in [Col. 1003C] causa fidei laicos de episcopo judicasse? Ita ergo quadam adulatione curvamur, ut sacerdotalis juris simus immemores, et quod Deus donavit mihi, hoc ipse aliis putem esse credendum? Si docendus est episcopus a laico, quid sequetur? Laicus ergo disputet, [Col. 1004A] et episcopus audiat: episcopus discat a laico. At certe 861 si vel Scripturarum seriem divinarum, vel vetera tempora retractemus, quis est qui abnuat in causa fidei, in causa, inquam, fidei episcopos solere de imperatoribus Christianis, non imperatores de episcopis judicare?
5. Eris, Deo favente, etiam senectutis maturitate provectior, et tunc de hoc censebis qualis ille episcopus sit, qui laicis jus sacerdotale substernit. Pater tuus, Deo favente, vir maturioris aevi, dicebat: Non est meum judicare inter episcopos; tua nunc dicit clementia: Ego debeo judicare. Et ille baptizatus in Christo inhabilem se ponderi tanti putabat esse judicii: clementia tua, cui adhuc emerenda baptismatis sacramenta servantur, arrogat de fide judicium; cum fidei ipsius sacramenta non noverit?
6. Quales autem elegerit judices, possumus existimationi relinquere, quando eorum nomina timet [Col. 1004B] prodere. Veniant plane, si qui sunt, ad Ecclesiam: audiant cum populo, non ut quisquam judex resideat, sed ut unusquisque de suo affectu habeat examen, eligat quem sequatur. Agitur de istius Ecclesiae sacerdote: si audierit illum populus, et putaverit melius disputare, sequatur fidem ejus: non invidebo.
7. Omitto quia jam ipse populus judicavit: taceo quia eum, quem habet, de patre tuae clementiae postulavit: taceo quia pater pietatis tuae quietem futuram spopondit, si electus susciperet sacerdotium. Hanc fidem secutus sum promissorum.
8. Quod si de aliquorum peregrinorum assentatione se jactat, ibi sit episcopus, unde sunt ii, qui eum episcopatus putant nomine esse donandum. [Col. 1004C] Nam ego nec episcopum novi, nec unde sit scio.
9. Ubi illud constituimus, Imperator, quod jam ipse tuum judicium declarasti; immo etiam dedisti leges, nec cui esset liberum aliud judicare? Quod cum praescripsisti aliis, praescripsisti et tibi: Leges [Col. 1005A] enim imperator fert, quas primus ipse custodiat. Visne igitur experiar, ut incipiant ii, qui judices eliguntur, aut adversus tuam venire sententiam, aut certe excusare quod imperatoris tam severo, et tam districto imperio non potuerint obviare?
10. Sed hoc contumacis, non modesti est sacerdotis. Ecce, imperator, legem tuam jam ex parte rescindis: sed utinam non ex parte, sed in universum! legem enim tuam nollem esse supra Dei legem. Dei lex nos docuit quid sequamur, humanae leges hoc docere non possunt. Extorquere solent timidis commutationem, fidem inspirare non possunt.
862 11. Quis erit igitur ille, qui cum legat per tot provincias uno momento esse mandatum, ut quicumque obviaverit imperatori, feriatur gladio: quicumque [Col. 1005B] Dei templum non tradiderit, protinus occidatur? quis, inquam, est qui possit vel unus, vel inter paucos dicere imperatori: Lex tua mihi non probatur? Non permittitur hoc dicere sacerdotibus, permittitur laicis? Et judicabit de fide, qui aut gratiam sperat, aut metuit offensam?
12. Deinde ipse committam, ut eligam judices laicos, qui cum tenuerint fide veritatem, aut proscribantur, aut necentur, quod lex de fide lata decernit? Ego igitur aut praevaricationi offeram homines, aut poenae?
13. Non tanti est Ambrosius, ut propter se dejiciat sacerdotium. Non tanti est unius vita, quanti est dignitas omnium sacerdotum, quorum de consilio ista dictavi, intimantibus ne forte etiam gentilis [Col. 1005C] esset aliquis, aut Judaeus, qui ab Auxentio esset electus, quibus traderemus de Christo triumphum, si de Christo judicium committeremus. Quid illos aliud, nisi Christi injuriam audire delectat? Quid illis aliud potest placere, nisi (quod absit) ut Christi divinitas denegetur? Cum iis plane bene convenit [Ariano], qui creaturam Christum dicit, quod etiam gentiles ac Judaei promptissime confitentur.
14. Hoc scriptum est in Ariminensi synodo; meritoque concilium illud exhorreo, sequens tractatum concilii Nicaeni, a quo me nec mors, nec gladius poterit [Col. 1006A] separare. Quam fidem etiam parens clementiae tuae Theodosius beatissimus imperator et sequitur, et probavit. Hanc fidem Galliae tenent, hanc Hispaniae, et cum pia divini Spiritus confessione custodiunt.
15. Si tractandum est, tractare in Ecclesia didici: quod majores fecerunt mei. Si conferendum de fide, sacerdotum debet esse ista collatio, sicut factum est sub Constantino augustae memoriae principe, qui nullas leges ante praemisit, sed liberum dedit judicium sacerdotibus. Factum est etiam sub Constantio augustae memoriae imperatore, paternae dignitatis haerede: sed quod bene coepit, aliter consummatum est. Nam episcopi sinceram primo scripserant fidem: sed dum volunt quidam de fide intra palatium judicare, id egerunt, ut circumscriptionibus [Col. 1006B] illa episcoporum judicia mutarentur. Qui tamen inflexam statim revocavere sententiam. Et certe major numerus Arimini, Nicaeni concilii fidem probavit, [Ariana] decreta damnavit.
863 16. Si ad synodum provocat Auxentius, ut de fide disputet (licet non sit necesse propter unum tot episcopos fatigari, qui etiam si angelus de coelo esset, paci Ecclesiarum non deberet praeferri);, cum audiero synodum congregari, et ipse non deero. Tolle igitur legem, si vis esse certamen.
17. Venissem, imperator, ad consistorium clementiae tuae, ut haec coram suggererem; si me vel episcopi, vel populus permisissent, dicentes de fide in Ecclesia coram populo debere tractari.
18. Atque utinam, Imperator, non denuntiasses, [Col. 1006C] ut quo vellem pergerem! Quotidie prodibam, nemo me asservabat. Debuisti me, quo volueras, destinare, quem ipse omnibus offerebam. Nunc mihi a sacerdotibus dicitur: Non multum interest, utrum volens relinquas, an tradas altare Christi; cum enim reliqueris, trades.
19. Atque utinam liquido mihi pateret quod Arianis Ecclesia minime traderetur! sponte me offerrem tuae pietatis arbitrio. Sed si ego solus interstrepo, cur etiam de aliis omnibus invadendis Ecclesiis est praeceptum? Utinam confirmetur, ut Ecclesiis nullus [Col. 1007A] molestus sit! Opto ut de me, qualis videtur, sententia proferatur.
20. Dignanter igitur, Imperator, accipe quod ad consistorium venire non potui. Ego in consistorio nisi pro te stare non didici: et intra palatium certare non possum, qui palatii secreta nec quaero, nec novi.
21. Ego Ambrosius episcopus hunc libellum obtuli clementissimo imperatori, et beatissimo augusto Valentiniano.
Populi ob imperialem jussum sollicitudinem levaturus, responsum suum exponit, additque ad consistorium se non ivisse, quod basilicae traditionem esset veritus. [Col. 1007B] Tum adversariis ad disceptandum in Ecclesia provocatis, negat se armis exterreri: suoque de sacris vasis responso memorato, paratum se ad certamina esse testatur. Eludi non posse Dei decretum, nec praesidium ipsius superari, sed in servis suis pati eumdem velle. Cum ipse antea non fuerit captus, liquere quam inaniter haeretici tumultuentur. Deinde ubi Nabuthae historiam, et Christi ingressum in Jerusalem rei praesenti accomodavit, Auxentii perstringit crudelem legem, solutisque Arianorum objectionibus, libenter se coram populo disputaturum praedicat: Auxentium vero jam a paganis, quos in judices elegerat, damnatum, sicut et a Paulo et Christo ipso. Quod idem haereticus ad Caesarem provocaret, eum oblitum anni superioris: et [Arianos], dum servis [Col. 1007C] Christi conflant invidiam, multo pejores esse Judaeis: Ecclesiam enim non Caesaris, sed Christi praeferre imaginem. Sub quae ubi pauca de suo responso et hymnis adjecit, se non inobedientem, at imperatorem Ecclesiae filium, et Auxentium plusquam Judaeum esse declarat.
1. Video vos praeter solitum subito esse turbatos, atque [asservantes] mei. Miror 864 quid hoc sit, nisi forte quia per tribunos me vidistis aut audistis imperiali mandato esse conventum; ut quo vellem, abirem hinc: et si qui vellent, sequendi potestatem haberent. Metuistis ergo ne Ecclesiam desererem, et dum saluti meae timeo, vos relinquerem? Sed quid et ipse mandaverim, potuistis advertere: deserendae Ecclesiae mihi voluntatem subesse non [Col. 1007D] posse; quia plus Dominum mundi, quam saeculi hujus imperatorem timerem: sane si me vis aliqua [Col. 1008A] abduceret ab Ecclesia, carnem meam exturbari posse, non mentem: paratum me esse, ut si ille faceret, quod solet esse regiae potestatis; ego subirem, quod sacerdotis esse consuevit.
2. Quid ergo turbamini? Volens numquam vos deseram, coactus repugnare non novi. Dolere potero, potero flere, potero gemere: adversus arma, milites, Gothos quoque lacrymae meae arma sunt; talia enim munimenta sunt sacerdotis. Aliter nec debeo, nec possum resistere: fugere autem et relinquere Ecclesiam non soleo; ne quis gravioris poenae metu factum interpretetur. Scitis et vos ipsi quod imperatoribus soleam deferre, non cedere: suppliciis me libenter offerre, nec metuere quae parantur.
3. Utinam essem securus quod Ecclesia haereticis [Col. 1008B] minime traderetur? Ad palatium imperatoris irem libenter, si hoc congrueret sacerdotis officio; ut in palatio magis certarem, quam in Ecclesia. Sed in consistorio non reus solet Christus esse, sed judex. Causam fidei in Ecclesia agendam quis abnuat? Si quis confidit, huc veniat: inclinatum jam vel imperatoris judicium, quod lata lege patefecit, quod impugnat fidem: vel sperata ambientium quorumdam studia non requirat. Non committo, ut quisquam vendat injuriam Christi.
4. Circumfusi milites, armorum crepitus, quibus vallata est Ecclesia, fidem non terrent meam: sed mentem exagitant, ne dum me tenetis, perniciosum aliquid vestrae oboriatur saluti. Ego enim jam didici non timere: sed vobis timere plus coepi. Sinite, quaeso, [Col. 1008C] vestrum sacerdotem congredi: habemus adversarium qui lacessit; adversarius enim noster diabolus, sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, ut apostolus dixit (I Pet. V, 8). Accepit sine dubio, accepit (non fallimur, sed admonemur) tentandi hujusmodi potestatem; ne forte corporis mei vulneribus possim a fidei intentione revocari. Legistis et vos quia multis his tentavit sanctum Job diabolus: ad postremum potestatem hujusmodi petiit, et accepit, ut tentaret corpus ejus, quod perfudit ulceribus.
865 5. Cum esset propositum ut Ecclesiae vasa jam traderemus, hoc responsi reddidi: me, si de meis aliquid posceretur, aut fundus, aut domus, aut aurum, aut argentum, id quod mei juris esset, libenter offerre: templo Dei nihil posse decerpere, [Col. 1008D] nec tradere illud, quod custodiendum, non tradendum acceperim. Deinde consulere me etiam imperatoris [Col. 1009A] saluti; quia nec mihi expediret tradere, nec illi accipere; accipiat enim vocem liberi sacerdotis, si vult sibi esse consultum, recedat a Christi injuria.
6. Haec plena humilitatis sunt, et, ut arbitror, plena affectus ejus quem imperatori debet sacerdos. Sed quia lucta nobis est non solum adversus carnem et sanguinem; sed etiam, quod gravius est, adversus spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, 12), tentator ille diabolus per ministros suos certamen auget, vulneribus corporis mei experiendum arbitratur. Scio, fratres, vulnera haec, quae pro Christo excipimus, non esse vulnera, quibus vita non amittitur, sed propagatur. Sinite, quaeso, esse certamen: spectatores vos esse decet. Considerate [Col. 1009B] Quia si quidem habet civitas vel athletam, vel alterius nobilis artis peritum, optat offerre certamini. Cur in majoribus rebus repudiatis, quod vel in minoribus velle consuestis? Non metuit arma, non barbaros, qui mortem non timet, qui nulla carnis voluptate retinetur.
7. Certe si Dominus huic nos certamini deputavit, frustra pervigiles tot noctibus et diebus custodias exhibuistis et excubias: implebitur Christi voluntas. Omnipotens enim noster est Dominus Jesus, haec est fides nostra; et ideo quod fieri mandat, implebitur: nec convenit nos divinae obviare sententiae.
8. Audistis quod hodie lectum sit: Pullum sibi asinae Salvator per apostolos jussit adduci, mandavitque ut si quis resisteret, diceretur: Dominus operam [Col. 1009C] ejus desiderat (Luc. XIX, 35). Quid si et nunc pullum istum asinae, hoc est, ejus animalis quod gravem sarcinam portare consuevit, sicut est humana conditio, cui dicitur: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam: tollite jugum meum, quia leve est (Matth. XI, 28); quid si inquam, pullum istum ad se modo jussit adduci, missis apostolis illis, qui jam exuti corpore incomprehensibilem oculis nostris Angelorum speciem gerunt? Nonne si ab aliquo resistatur, dicent: Dominus operam ejus desiderat? Si resistat vel vitae hujus cupiditas, si resistat caro et sanguis, si resistat conversatio corporalis; quia aliquibus forsitan grati videmur. Sed qui nos hic diligit, multo amplius diliget, si sinat fieri hostiam Christi; quia dissolvi, et cum Christo [Col. 1009D] esse multo melius: etsi manere in carne magis necessarium propter vos (Philip. I, 23). Nihil est ergo quod vereamini, fratres dilectissimi; scio enim quia quidquid passus fuero, pro Christo patiar. Et 866 legi quod eos timere non debeam, qui possunt carnem occidere. Et audivi dicentem: Qui perdiderit animam [Col. 1010A] suam propter me, inveniet eam (Matth. X, 39).
9. Ergo si vult Dominus, certum est quod nullus obsistat. Quod si adhuc nostra differt certamina, quid veremini? Servum Christi non custodia corporalis, sed Domini providentia sepire consuevit.
10. Turbati estis quia apertas reperistis geminas fores, quas captus oculis quidam, dum hospitium proprium repetit, patefecisse memoratur. In quo cognoscite quod nihil suffragetur humana custodia. Ecce unus qui videndi munus amisit, solvit vestra universa munimina, et custodias lusit: Dominus autem suae misericordiae custodiam non amisit. Nonne ante biduum, ut meministis, etiam illud repertum est, quod a parte laeva basilicae ingressus quidam pervius fuit, quem putabatis clausum esse atque munitum? [Col. 1010B] Sepserunt nempe armati basilicam, explorabant hos atque illos aditus: caecitate perfusi sunt, ut quod apertum erat videre non possent: itaque per plurimas noctes quod apertum fuerit, non ignoratis. Desinite ergo sollicitari; quia hoc erit, quod Christus jubet, et quod esse expedit.
11. Denique exempla vobis Legis proferam. Elisaeus quaerebatur a rege Syriae, missus erat exercitus qui eum caperet, circumvallatus erat undique: coepit timere ejus servulus; quia servulus erat, hoc est, non erat liberae mentis et liberae potestatis. Petivit aperiri ejus oculos sanctus propheta, et ait: Respice, et vide quanto plures sint pro nobis, quam contra nos. Et respexit, et vidit angelorum millia (IV Reg. VI, 14 et seq.). Advertistis igitur quod servulos [Col. 1010C] Christi ii magis custodiant, qui non videntur, quam qui videntur. Sed et illi si custodiunt, vestris custodiunt orationibus advocati: legistis nempe eos ipsos, qui Elisaeum quaerebant, ingressos esse Samariam ad eum ipsum, quem capere gestiebant: cui non solum non potuerunt nocere; sed ipsius adversus quem venerant, intercessione servati sunt.
12. Petrus quoque apostolus utriusque rei vobis edat exemplum (Act. XII, 4 et seq.). Nam ubi eum Herodes quaesivit et cepit, recepit in carcerem; non enim recesserat Dei servulus, sed steterat timoris ignarus. Orabat pro eo Ecclesia, sed apostolus in carcere quiescebat, quod est indicium non timentis. Missus est Angelus qui dormientem excitaret, per quem Petrus productus e carcere, mortem ad tempus [Col. 1010D] evasit.
13. Idem Petrus postea, victo Simone, cum praecepta Dei populo seminaret, doceret castimoniam, excitavit animos gentilium: quibus eum quaerentibus, christianae animae deprecatae sunt, ut paulisper cederet. Et quamvis esset cupidus passionis, tamen [Col. 1011A] contemplatione populi precantis inflexus est; rogabatur enim ut 867 ad instituendum et confirmandum populum se reservaret. Quid multa? Nocte muros egredi coepit, et videns sibi in porta Christum occurrere, urbemque ingredi, ait: Domine: quo vadis? Respondit Christus: Venio iterum crucifigi. Intellexit Petrus ad suam crucem divinum pertinere responsum; Christus enim non poterat iterum crucifigi, qui carnem passione susceptae mortis exuerat: Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 10). Intellexit ergo Petrus quod iterum Christus crucifigendus esset in servulo. Itaque sponte remeavit; interrogantibus Christianis responsum reddidit, statimque correptus, per crucem suam honorificavit [Col. 1011B] Dominum Jesum.
14. Videtis igitur quod in servulis suis pati velit Christus. Quid si et huic servulo dicit: Illum volo manere, tu autem me sequere (Joan. XXI, 22); et de hac arbore gustare vult fructum? Nam si illius cibus erat, ut faceret voluntatem Patris (Joan. IV, 34): itidem cibus illius est, ut nostris passionibus epuletur. Nonne, ut de ipso Domino sumamus exemplum, quando voluit, passus est: et cum quaereretur, inventus est? quando autem hora non venerat passionis (Joan. VII, 30), per medium quaerentium transibat, et videntes eum tenere non poterant? Quod utique evidenter ostendit quia quando Dominus vult, unusquisque invenitur et capitur: quod autem differt, etiamsi quaerentium occurrat oculis, non tenetur.
[Col. 1011C] 15. Ergo ipse non quotidie vel visitandi gratia prodibam, vel pergebam ad martyres? non regiam palatii [c 1Kb] praetexebam eundo atque redeundo? Et tamen nemo me tenuit, cum exturbandi me haberent, ut prodiderunt postea, voluntatem, dicentes: Exi de civitate, et vade quo vis. Exspectabam, fateor, magnum aliquid, aut gladium pro Christi nomine, aut incendium: at illi delicias mihi pro passionibus obtulerunt; sed athleta Christi non delicias, sed passiones suas exigit. Nemo ergo vos turbet, quod aut carrum praeparaverunt, aut dura, ut videbatur sibi, [Col. 1012A] Auxentii ipsius, qui se dicit episcopum, ore jactata.
16. Plerique narrabant percussores praemissos, poenam mortis esse decretam: nec illa timeo, et ista non desero. Quo enim abibo, ubi non omnia plena gemitus sint, atque lacrymarum; quando per Ecclesias jubentur ejici catholici sacerdotes, resistentes gladio feriri, curiales 868 proscribi omnes, nisi mandatum impleverint? Et haec episcopi manu scripta et ore dictata, qui se ut probaret doctissimum, vetus non omisit exemplum, legimus enim in propheta quod viderit falcem volantem (Zach. 5, 1): hanc imitatus Auxentius gladium volantem per omnes urbes direxit. Et Satanas transfigurat se in angelum lucis, et in malum imitatur ejus potentiam (II Cor. XI, 14).
[Col. 1012B] 17. Tu, Domine Jesu, uno momento mundum redemisti: Auxentius uno momento tot populos, quod in ipso est, trucidabit, alios gladio, alios sacrilegio? Meam basilicam petit cruento ore, sanguinolentis manibus. Cui bene praesens respondit lectio: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? id est, non convenit paci et furori, non convenit Christo et Belial (II Cor. VI, 15). Meministis etiam quod lectum est hodie Nabuthe (22, q. 8, c. Convenior, � Nabuthe), sanctum virum possessorem vineae suae, interpellatum petitione regia, ut vineam suam daret; ubi rex, succisis vitibus, olus vile sereret, eumque respondisse: Absit ut ego patrum meorum tradam haereditatem; regem contristatum esse, quod sibi esset alienum jus relatione [Col. 1012C] justa negatum, sed muliebri consilio deceptum. Nabuthe vites suas vel proprio cruore defendit (III Reg. XXI, 1 et seq.). Si ille vineam non tradidit suam, nos trademus Ecclesiam Christi?
18. Quid igitur a me responsam est contumaciter? Dixi enim conventus: Absit a me ut tradam Christi haereditatem. Si ille patrum haereditatem non tradidit, ego tradam Christi haereditatem? Sed et hoc addidi: Absit ut tradam haereditatem patrum, hoc est, haereditatem Dyonisii, qui in exsilio in causa fidei defunctus est, haereditatem Eustorgii confessoris, haereditatem Myroclis, atque omnium retro fidelium [Col. 1013A] episcoporum. Respondi ego, quod sacerdotis est: quod imperatoris est, faciat imperator. Prius est ut animam mihi, quam fidem auferat.
19. At cui tradam? Praesens lectio Evangelii docere nos debet, quid petatur, a quibus petatur. Audistis nempe legi, quod cum Christus super pullum asinae sederet, clamabant pueruli, et moleste ferebant Judaei (Luc. XIX, 35). Denique interpellaverunt Dominum Jesum, dicentes ut faceret eos tacere; respondit: Si hi tacuerint, lapides clamabunt (Ibid., 40). Deinde ingressus templum, ejecit nummularios, et cathedras, et columbas vendentes in templo Dei. Lectio nempe ista nulla 869 nostra dispositione recitata est, sed casu: quae praesentibus bene aptatur temporibus. Semper ergo Christi laudes verbera [Col. 1013B] perfidorum sunt. Et nunc cum laudatur Christus, dicunt haeretici quia seditio commovetur: dicunt haeretici quia his mors parabatur; et vere mortem habent in laudibus Christi. Quomodo enim laudes ejus ferre possunt, cujus infirmitatem praedicant? Itaque et hodie cum laudatur Christus, Arianorum amentia verberatur.
20. Geraseni praesentiam Christi ferre non poterant (Luc. VIII, 37), isti pejores Gerasenis nec laudationem Christi sustinere possunt. Vident pueros Christi gloriam concinentes; quia scriptum est: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3). Irrident istam aetatulam fidei plenam, cum dicunt: Ecce quid clamant? Sed respondit iis Christus: Si hi tacebunt, lapides clamabunt (Luc. XIX, 35), hoc est, [Col. 1013C] fortiores clamabunt, clamabunt et juvenes, clamabunt et maturiores, clamabunt et senes: isti lapides ad illum jam solidati lapidem, de quo scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22).
21. His igitur laudationibus invitatus templum suum Christus ingreditur, et flagellum prehendit, et ejicit de templo nummularios (Joan. II, 15). Non patitur enim in suo templo pecuniae esse vernaculos, non patitur in suo templo esse eos, qui vendant cathedras. Quid sunt cathedrae, nisi honores? Quid sunt columbae, nisi simplices mentes, vel animae fidem candidam et puram sequentes? Ego ergo inducam in templum, quem Christus excludit? Jubetur enim exire, qui dignitates vendit et honores: [Col. 1013D] jubetur exire, qui vendere vult simplices mentes fidelium.
22. Ergo Auxentius ejicitur, Mercurinus excluditur. Unum portentum est, duo nomina. Etenim ne [Col. 1014A] cognosceretur quis esset, mutavit sibi vocabulum; ut quia hic fuerat Auxentius episcopus Arianus, ad decipiendam plebem, quam ille tenuerat, se vocaret Auxentium. Mutavit ergo vocabulum, sed perfidiam non mutavit: exuit lupum, sed induit lupum. Nihil prodest quod mutavit nomen: quid sit agnoscitur. Alius in Scythiae partibus dicebatur, alius hic vocatur: nomina pro regionibus habet. Habet ergo jam duo nomina; et si hinc alio perrexerit, habebit et tertium. Quomodo enim patietur ut maneat ei vocabulum ad tanti sceleris indicium: Minora fecit in Scythia; et ita erubuit, ut mutaret vocabulum: sceleratiora hic ausus est; et volet, quocumque perrexerit, nomine suo prodi? Tantorum populorum sanguinem manu sua scribet, et poterit consistere [Col. 1014B] animo?
23. Paucos excludebat Dominus Jesus de templo suo, Auxentius nullum reliquit. De templo suo Jesus flagello ejicit, Auxentius gladio: Jesus flagello, Mercurinus securi. Pius Dominus flagello 870 exturbat sacrilegos; nequam persequitur pios ferro. De quo bene dixistis hodie: Leges suas secum ferat. Feret, etiamsi nolit: feret conscientiam suam, etsi non fert chartulam: feret sanguine inscriptam animam suam, etsi atramento inscriptam epistolam non feret. Scripta est, Juda, culpa tua graphio ferreo et ungue adamantino, et scripta in pectore tuo (Jerem. VII, 1), hoc est, ibi scripta, unde processit.
24. Is mihi etiam audet mentionem facere tractandi, plenus sanguinis, plenus cruoris? Qui quos [Col. 1014C] non potuerit sermone decipere, eos gladio putat esse feriendos, cruentas leges ore dictans, manu scribens, et putans quod lex fidem possit hominibus imperare. Non audivit et id quod hodie dictum est: Quoniam non justificatur homo ex operibus Legis; (Galat. II, 16), aut: Per Legem Legi mortuus sum, ut Deo vivam (Ibid., 19), id est, per legem spiritalem interpretationi Legis est mortuus corporali. Et nos per legem Domini nostri Jesu Christi moriamur huic legi, quae sancit decreta perfidiae. Non lex Ecclesiam congregavit, sed fides Christi. Lex enim non est ex fide: Justus autem ex fide vivit (Galat. III, 11). Justum ergo fides, non lex facit; quia non est per legem justitia, sed per fidem Christi. Qui autem fidem repudiat, et legis jura praescribit, ipse se [Col. 1014D] testatur injustum, quia Justus ex fide vivit.
25. Hanc ergo legem quisquam sequatur, qua firmatur Ariminense concilium, in quo creatura dictus est Christus? Sed aiunt: Misit Deus Filium suum [Col. 1015A] factum ex muliere, factum sub Lege (Galat. IV, 4). Ergo, factum, legunt, hoc est, creatum. Nonne hoc ipsum considerant, quod proposuerunt, quia factus dicitur Christus, sed ex muliere, hoc est, secundum partum Virginis factus est, qui secundum divinam generationem ex Patre natus est? Legerunt et hodie, quia Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum (Galat. III, 13). Numquid maledictum Christus secundum divinitatem est? Sed quare maledictum dicatur, Apostolus te docet, dicens quia scriptum est: Maledictus omnis, qui pendet in ligno (Ibid.), hoc est, qui in carne sua nostram carnem, in suo corpore nostras infirmitates et nostra maledicta suscepit, ut crucifigeret; non enim ille maledictus, sed in te maledictus. Denique habes [Col. 1015B] alibi: Qui peccatum non cognovit, sed pro nobis peccatum factus est; quia nostra peccata suscepit, ut sacramento suae passionis aboleret (II Cor. V, 21).
26. Haec ego, fratres, coram ipso apud vos plenius disputarem: sed certus non ignaros vos esse fidei, vestrum refugit examen, et gentiles quosdam quatuor aut quinque ferme homines elegit cognitores sibi, si tamen aliquos elegit: quos vellem adesse in coetu omnium, non ut de Christo judicent, sed ut majestatem audiant Christi. Tamen illi jam de Auxentio pronuntiaverunt, cui tractanti quotidie non crediderunt. Quae major ejus condemnatio, quam quod 871 sine adversario apud judices suos victus est? Ergo et ipsorum sententiam contra Auxentium jam tenemus.
[Col. 1015C] 27. Et quod gentes elegit, jure damnandus est; quia Apostoli praecepta dimisit, cum Apostolus dicat: Audet aliquis vestrum adversus alterum habens negotium, judicari apud iniquos, et non apud sanctos? Aut nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt (I Cor. VI, 1, 2)? Et infra ait: Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratres: sed frater cum fratre judicio contendit et hoc apud infideles (Ibid., 5, 6)? Vides quia quod ille obtulit contra auctoritatem Apostoli sit. Vos eligite utrum Auxentium an Paulum sequi debeamus magistrum.
28. Sed quid dicam de Apostolo, cum ipse Dominus clamet per prophetam: Audite me, populus meus. Qui scitis judicium, quorum in corde lex mea est (Esai. LI, 7). Deus dicit: Audite me, populus [Col. 1015D] meus. Qui scitis judicium; Auxentius dicit: Nescitis judicium. Videtis quia jam Deum contemnit in vobis, qui sententiam coelestis refutat oraculi? Audite me, inquit, populus meus, dicit Dominus. Non dicit: Audite, gentes. Non dicit: Audite, Judaei. Jam enim populus Dei qui fuerat, populus erroris est factus: et qui populus erroris erat, populus Dei esse coepit, quia in Christum credidit. Iste ergo populus judicat, cujus in corde lex divina est, non humana: [Col. 1016A] lex non atramento scripta, sed spiritu Dei vivi: non in charta exarata, sed in corde signata: lex gratiae, non cruoris (II Cor. III, 3). Quis igitur vobis injuriam facit, qui recusat vestram, an qui eligit audientiam?
29. Conclusus undique, ad versutiam patrum suorum confugit. De imperatore vult invidiam commovere, dicens judicare debere adolescentem catechumenum, sacrae lectionis ignarum, et in consistorio judicare. Quasi vero superiore anno quando ad palatium sum petitus, cum praesentibus primatibus ante consistorium tractaretur, cum imperator basilicam vellet eripere; ego tunc aulae contemplatione regalis infractus sim, constantiam non tenuerim sacerdotis, aut imminuto jure discesserim? Nonne [Col. 1016B] meminerunt quod ubi me cognovit populus palatium petisse, ita irruit, ut vim ejus ferre non possent; quando comiti militari cum expeditis ad fugandam multitudinem egresso obtulerunt omnes se neci pro fide Christi? Nonne tunc rogatus sum, ut populum multo sermone mulcerem? sponderem fidem, quod Basilicam Ecclesiae nullus invaderet? Et cum pro beneficio meum sit officium postulatum; tamen quod populus ad palatium venisset, mihi invidia commota est. In hanc igitur invidiam me redire desiderant.
30. Revocavi populum, et tamen invidiam non evasi: quam quidem invidiam ego temperandam 872 arbritor, non timendam. Quid enim timeamus pro Christi nomine? Nisi forte illud movere me debet, [Col. 1016C] Quod aiunt: Ergo non debet imperator unam basilicam accipere, ad quam procedat: et plus vult Ambrosius posse, quam imperator; ut imperatori prodeundi facultatem neget? Quod cum dicunt, apprehendere sermones nostros gestiunt, sicut Judaei qui Christum versuto sermone tentabant dicentes: Magister, licet tributum dare Caesari, aut non (Matth. XXII, 17)? Semperne de Caesare servulis Dei invidia commovetur? Et hoc ad calumniam sibi arcessit impietas, ut imperiale nomen obtendat? Et isti possunt dicere quod eorum non habeant sacrilegium, quorum imitantur magisterium?
31. Et tamen videte quanto pejores [Ariani] sint, quam Judaei. Illi quaerebant utrum solvendum putaret Caesari jus tributi; isti, imperatori volunt dare [Col. 1016D] jus Ecclesiae. Sed ut perfidi suum sequuntur auctorem; ita et nos quae nos Dominus et auctor noster docuit, respondeamus. Considerans enim Jesus dolum Judaeorum (Ibid., 18 et seq.), dixit ad eos: Quid me tentatis? Ostendite mihi denarium. Et cum dedissent, dixit: Cujus imaginem habet et inscriptionem? Respondentes dixerunt: Caesaris. Et ait illis Jesus: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei, Deo. Ergo et ego dico illis, qui mihi objiciunt; [Col. 1017A] Ostendite mihi denarium: Jesus Caesaris denarium vidit, et ait: Reddite Caesari, quae Caesaris sunt, et quae Dei sunt Deo. Numquid de Ecclesiae Basilicis occupandis possunt denarium offerre Caesaris?
32. Sed in Ecclesia unam imaginem novi, hoc est, imaginem Dei invisibilis, de qua dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26); illam imaginem, de qua scriptum est; quia Christus splendor gloriae, et imago substantiae ejus (Hebr. I, 3). In ista imagine Patrem cerno, sicut dixit ipse Dominus Jesus: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Non enim haec imago a Patre est separata, quae unitatem me docuit Trinitatis dicens: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et infra: Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt [Col. 1017B] (Joan. XVI, 15). Et de Spiritu sancto, dicens quia Spiritus Christi sit, et de Christo accepit, sicut scriptum est: Ille de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid., 14).
33. Quid igitur non humiliter responsum a nobis est? Si tributum petit, non negamus.
Agri Ecclesiae solvunt tributum: si agros desiderat imperator, potestatem habet vindicandorum; nemo nostrum intervenit. Potest pauperibus collatio populi redundare: non faciant de agris invidiam, tollant eos, si libitum est imperatori: non dono, sed non nego. Aurum quaerunt, possum dicere: Argentum et aurum non quaero. Sed invidiam faciunt, quia aurum erogatur. Nec ego hanc invidiam perhorresco. Habeo aerarios: aerarii mei [Col. 1017C] pauperes Christi sunt, hunc novi congregare thesaurum. 873 Utinam hoc mihi semper crimen ascribant, quia aurum pauperibus erogatur! Quod si objiciunt quod defensionem ab iis requiram, non nego, sed etiam ambio. Habeo defensionem, sed in orationibus pauperum. Caeci illi et claudi, debiles et senes robustis bellatoribus fortiores sunt. Denique munera pauperum Deum obligant; quia scriptum est: Qui largitur pauperi, Deo fenerat (Prov. XIX, 17). Praesidia bellatorum divinam saepe gratiam non merentur.
34. Hymnorum quoque meorum carminibus deceptum populum ferunt. Plane nec hoc abnuo. Grande carmen istud est, quo nihil potentius. Quid enim potentius quam confessio Trinitatis, quae quotidie totius populi ore celebratur? Certatim omnes student fidem [Col. 1018A] fateri, Patrem et Filium et Spiritum sanctum norunt versibus praedicare. Facti sunt igitur omnes magistri, qui vix poterant esse discipuli.
35. Quid igitur obaudientius potest esse, quam ut Christi sequamur exemplum, qui specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 7, 8)? Denique omnes per obedientiam liberavit: Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plurimi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 19). Si ergo ille obediens, accipiant obedientiae magisterium, cui nos inhaeremus, dicentes iis qui nobis de imperatore invidiam faciunt: Solvimus quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII, 21). Tributum Caesaris est, non negatur (23, quaest. [Col. 1018B] 8, c. Conventior, � Tributum): Ecclesia Dei est, Caesari utique non debet addici; quia jus Caesaris esse non potest Dei templum.
36. Quod cum honorificentia imperatoris dictum nemo potest negare. Quid enim honorificentius, quam ut imperator Ecclesiae filius esse dicatur? Quod cum dicitur, sine peccato dicitur, cum gratia dicitur. Imperator Enim intra Ecclesiam, non supra Ecclesiam est; bonus enim imperator quaerit auxilium Ecclesiae, non refutat. Haec ut humiliter dicimus, ita constanter exponimus. Sed incendia aliqui, gladium, deportationem minantur. Didicimus Christi servuli non timere. Non timentibus numquam est gravis terror. Denique scriptum est: Sagittae infantium factae sunt plagae eorum (Psal. LXIII, 8).
[Col. 1018C] 874 37. Satis igitur propositis responsum videtur. Nunc illos interrogo, quod Salvator interrogavit: Baptismum Joannis de coelo est, an ex hominibus (Luc. XX, 4)? Et non potuerunt respondere ei Judaei. Si baptismum Joannis non solverunt Judaei, Auxentius solvit baptismum Christi? Non enim istud ex hominibus est baptismum, sed de coelo, quod detulit nobis consilii magni Angelus (Esai. IX, 6), ut justificemur Deo. Cur igitur rebaptizandos Auxentius fideles populos putat, baptizatos in nomine Trinitatis; cum Apostolus dicat: Una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 3): et se hominum dicat adversarium esse, non Christi; cum consilium Dei spernat, et condemnet baptismum, quod Christus nobis ad redimenda nostra peccata donavit (Luc. VII, 30).
Narrat sorori quae Mediolani per dies aliquot propter basilicam, quam Ariani petebant evenere, quomodo a Valentiniani ministris ipse fuerit compellatus, populus autem reclamaverit: deinde quomodo missis decanis ad basilicam invadendam, raptus fuerit a populo Castulus Arianus, cujus occasione, licet sua ipsius cura liberati variae secutae sunt condemnationes; post quae iterum interpellatus imperatoris nomine sanctus praesul magna constantia respondet. Addit postridie occupata basilica, milites se ad catholicos [Col. 0994B] transituros promisisse, nec populum de fortitudine quidquam remisisse: tentationes Job et maxime quas a muliere passus legitur, huic tempori accommodatas: interim liberatam basilicam, sed notarium sibi dura nuntiasse, quibus neutiquam motus fuerit: postremo prophetiae Jonae ad res praesentes adaptationem, populi ob liberatam basilicam, et multam mercatoribus remissam gaudium, verba Valentiniani ad comites, et suum ad Calligoni minas responsum subdit.
1. Quoniam in omnibus fere epistolis sollicite quaeris de Ecclesia, accipe quid agatur. Postridie quam accepi litteras tuas, quibus significaveras quod te exagitarent somnia tua, moles inquietudinum gravium coepit moveri. Nec jam Portiana, hoc est, extramurana 853 basilica petebatur, sed basilica [Col. 0994C] nova, hoc est, intramurana, quae major est.
2. Convenerunt me primo principes virtutum viri, comites consistoriani, ut et basilicam traderem, et procurarem, ne quid populus turbarum moveret. Respondi quod erat ordinis, templum Dei a sacerdote tradi non posse.
[Col. 0995A] 3. Acclamatum est sequenti die in Ecclesia: etiam praefectus eo venit; coepit suadere vel ut basilica Portiana cederemus. Populus reclamavit. Ita tunc discessum est, ut intimaturum se imperatori diceret.
4. Sequenti die, erat autem Dominica, post lectiones atque tractatum, dimissis catechumenis, symbolum aliquibus competentibus in baptisteriis tradebam basilicae. Illic nuntiatum est mihi comperto quod ad Portianam basilicam de palatio decanos misissent, et vela suspenderent, populi partem eo pergere. Ego tamen mansi in munere, missam facere coepi.
5. Dum offero, raptum cognovi a populo Castulum quemdam, quem presbyterum dicerent Ariani. Hunc autem in platea offenderant transeuntes. Amarissime [Col. 0995B] flere, et orare in ipsa oblatione Deum coepi, ut subveniret, ne cujus sanguis in causa Ecclesiae fieret: certe ut meus sanguis pro salute non solum populi, sed etiam pro ipsis impiis effunderetur. Quid multa? Missis presbyteris et diaconibus, eripui injuriae virum.
[Col. 0996A] 6. Condemnationes illico gravissimae decernuntur: primo in corpus omne mercatorum. Itaque sanctis diebus hebdomadis ultimae, quibus solebant debitorum laxari vincula, stridunt catenae, imponuntur collo innocentium, 854 exiguntur ducenta pondo auri infra totum triduum. Respondent aliud se tantum aut duplum, si peterentur, daturos, dummodo servarent fidem. Erant pleni carceres negotiatoribus.
7. Palatina omnia officia, hoc est, memoriales, agentes in rebus, apparitores diversorum comitum temperare a processu jubentur, specie qua seditioni interesse prohibebantur: honoratis multa minabantur gravissima, nisi basilicam traderent. Fervebat persecutio: ac si aperuissent portam, prorupturi in omne facinus videbantur.
[Col. 0996B] 8. Convenior ipse a comitibus et tribunis, ut basilicae fieret matura traditio, dicentibus imperatorem jure suo uti, eo quod in potestate ejus essent omnia. Respondi, si a me peteret, quod meum esset, id est, fundum meum, argentum meum, quidvis hujusmodi meum, me non refragaturum; quamquam [Col. 0997A] omnia quae mei sunt, essent pauperum: verum ea quae sunt divina, imperatoriae potestati non esse subjecta. Si patrimonium petitur, invadite: si corpus, occurram. Vultis in vincula rapere? vultis in mortem? voluptati est mihi. Non ego vallabor circumfusione populorum, nec altaria tenebo vitam obsecrans, sed pro altaribus gratius immolabor.
9. Horrebam quippe animo, cum armatos ad basilicam Ecclesiae occupandam missos cognoscerem; ne dum basilicam vindicant, aliqua strages fieret, quae in perniciem totius vergeret civitatis. Orabam ne tantae urbis vel totius Italiae busto superviverem. Detestabar invidiam fundendi cruoris, offerebam jugulum meum. 855 Aderant Gothi tribuni, adoriebar eos, dicens: Propterea vos possessio Romana [Col. 0997B] suscepit, ut perturbationis publicae vos praebeatis ministros? Quo transibitis, si haec deleta fuerint?
10. Exigebatur a me, ut compescerem populum. Referebam in meo jure esse, ut non excitarem: in Dei manu, uti mitigaret. Postremo si me incentorem putaret, jam in me vindicari oportere, vel abduci me in quas vellet terrarum solitudines. His dictis, illi abierunt: ego in basilica veteri totum exegi diem. Inde domum cubitum me recepi, ut si quis abducere vellet, inveniret paratum.
11. Ante lucem ubi pedem limine extuli, circumfuso milite occupatur basilica. Idque a militibus imperatori mandatum dicitur, ut si prodire vellet, haberet copiam; se tamen praesto futuros, si viderent eum cum catholicis convenire: alioquin se ad eum [Col. 0997C] coetum, quem Ambrosius cogeret, transituros.
12. Prodire de Arianis nullus audebat; quia nec quisquam de civibus erat, pauci de familia regia, nonnulli etiam Gothi. Quibus ut olim plaustra sedes erat, ita nunc plaustrum Ecclesia est. Quocumque femina ista processerit, secum suos omnes coetus vehit.
13. Circumfusam basilicam esse gemitu populi intellexi: sed dum leguntur lectiones, intimatur mihi plenam populi esse basilicam etiam novam: majorem videri plebem, quam cum essent omnes liberi: lectorem efflagitari. Quid plura? Milites ipsi, qui videbantur occupasse basilicam, cognito quod praecepissem, ut abstinerentur a communionis consortio, ad conventum hunc nostrum venire coeperunt. [Col. 0997D] Quibus visis, turbantur mulierum animi, proripit se una. Ipsi tamen milites se ad orationem venisse, [Col. 0998A] non ad praelium loquebantur. Clamavit aliqua populus. Quam moderate, quam constanter, quam fideliter poscebat, ut ad illam pergeremus basilicam! In illa quoque basilica fertur quod populus praesentiam flagitabat meam.
14. Tunc ego hunc adorsus sermonem sum: Audistis, filii, librum Job legi, qui solemni munere est decursus et tempore. Scivit ex usu hunc librum etiam diabolus intimandum, quo virtus omnis suae tentationis aperitur et proditur; et ideo se hodie motu majore concussit. Sed gratias Deo nostro, qui vos ita firmavit fide atque patientia. Unum Job miraturus ascenderam, omnes Job quos mirarer, inveni. In singulis vobis Job revixit, in singulis sancti illius patientia et virtus refulsit. Quid enim praesentius [Col. 0998B] dici potuit a christianis viris, quam id quod hodie in vobis Spiritus sanctus est locutus? Rogamus, Auguste, non pugnamus: non timemus, sed rogamus. Hoc christianos decet, ut et tranquillitas pacis optetur, et fidei veritatisque constantia nec mortis revocetur periculo. Est enim 856 praesul Dominus, qui salvos faciet sperantes in se (Psal. XVI, 7).
15. Sed veniamus ad propositas lectiones. Videtis diabolo tentandi licentiam dari (Job. I, 12), ut boni probentur. [g 1Kb] Invidet iniquus bonis profectibus, tentat diversis modis. Tentavit sanctum Job in patrimonio, tentavit in filiis, tentavit in dolore corporis. Fortior in suo corpore tentatur, infirmior in alieno. Et mihi meas divitias, quas in vobis habeo, volebat auferre, et hoc tranquillitatis vestrae patrimonium [Col. 0998C] dissipare cupiebat. Vos quoque ipsos mihi bonos filios gestiebat eripere, pro quibus ego quotidie instauro sacrificium: vos ruinis quibusdam publicae perturbationis conabatur involvere. Duo igitur jam genera tentationis excepi. Et fortasse quia infirmiorem me Dominus Deus novit, adhuc in corpus meum non dedit potestatem. Etsi ipse cupiam, etsi offeram, adhuc me fortasse huic certamini imparem judicat, et diversis exercet laboribus. Nec Job ab isto coepit certamine, sed in hoc consummavit.
16. Tentatus est autem Job nuntiis coacervatis malorum, tentatus est etiam per mulierem, quae ait: Dic aliquod verbum in Deum, et morere (Job. II, 9). Videtis quanta subito moveantur, Gothi, arma, gentiles, multa mercatorum, poena sanctorum. Advertitis [Col. 0998D] Quid jubeatur, cum mandatur: Trade basilicam, hoc est: Dic aliquod verbum in Deum, et morere. Nec [Col. 0999A] solum die adversum Deum, sed etiam fac adversus Deum. Mandatur: Trade altaria Dei.
17. Urgemur igitur praeceptis regalibus, sed confirmamur Scripturae sermonibus, quae respondit: Tamquam una ex insipientibus locuta es (Ibid., 10). Non mediocris igitur ista tentatio; namque asperiores tentationes has esse cognovimus, quae fiunt per mulieres. Denique per Evam etiam Adam supplantatus est (Gen. III, 6); eoque factum, ut a mandatis coelestibus deviaret. Quo errore cognito, praevaricatricis conscientiae reus latere cupiebat, sed latere non poterat; et ideo ait ei Deus: Adam, ubi es (Ibid., 9)? hoc est, quid eras ante? ubi nunc esse coepisti? ubi te constitueram? quo ipse transgressus es? Agnoscis esse te nudum, quia bonae indumenta fidei [Col. 0999B] perdidisti. Folia sunt ista, quibus nunc velare te quaeris. Repudiasti fructum, sub foliis Legis latere cupis, sed proderis. Recedere a Domino Deo tuo propter unam mulierem desiderasti, propterea fugis quem videre quaerebas. Cum una muliere te abscondere maluisti, relinquere speculum mundi, incolatum paradisi, gratiam Christi.
18. Quid dicam quod etiam Eliam Jezabel cruente persecuta est (III Reg. XIX, 1 et seq.)? quod Joannem Baptistam Herodias fecit occidi (Matth. XIV, 3 et seq.)? Singulae tamen singulos, mihi quo minora longe merita, eo tentamenta graviora. Virtus infirmior, sed plus periculi. Succedunt sibi mulierum vices, alternantur odia, commenta variantur, seniores conveniuntur, 857 praetexitur regis injuria. [Col. 0999C] Quae ratio igitur est adversus hunc vermiculum gravioris tentationis, nisi quia non me, sed Ecclesiam persequuntur?
19. Mandatur denique: Trade basilicam. Respondeo: Nec mihi fas est tradere, nec tibi accipere, Imperator, expedit. Domum privati nullo potes jure temerare, domum Dei existimas auferendam? Allegatur imperatori licere omnia, ipsius esse universa. Respondeo: Noli te gravare, Imperator, ut putes te in ea, quae divina sunt, imperiali aliquod jus habere. Noli te extollere, sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus. Scriptum est: Quae Dei Deo, quae Caesaris Caesari (Matth. XXII, 21). Ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem Ecclesiae. Publicorum tibi moenium jus commissum est, non sacrorum. [Col. 1000A] Iterum dicitur mandasse imperatorem: Debeo et ego unam basilicam habere. Respondi: Non tibi licet illam habere. Quid tibi cum adultera? Adultera est enim, quae non est legitimo Christi conjugio copulata.
20. Dum haec tracto, suggestum est mihi cortinas regias esse collectas, refertam autem populo basilicam, praesentiam mei poscere; statimque eo converti sermonem meum, dicens: Quam alta et profunda oracula sunt Spiritus sancti! Matutinis horis lectum est, ut meministis fratres, quod summo animi dolore respondemus: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam (Psal. LXXVIII, 1). Et re vera venerunt gentes, et plus etiam quam gentes venerunt; venerunt enim Gothi, et diversarum nationum viri: [Col. 1000B] venerunt cum armis, et circumfusi occupaverunt basilicam. Hoc nos ignari tuae altitudinis dolebamus, sed nostra imprudentia aliud opinabatur.
21. Venerunt gentes, sed vere in haereditatem tuam venerunt; qui enim gentes venerunt, facti sunt christiani. Qui ad invadendam haereditatem venerunt, facti sunt cohaeredes Dei. Defensores habeo, quos hostes putabam: socios teneo, quos adversarios aestimabam. Completum est illud quod de Domino Jesu David propheta cecinit, quia factus est in pace locus ejus, et: Ibi confregit cornua arcuum, scutum, gladium et bellum (Psal. LXXV, 3, 4). Cujus enim hoc munus, cujus opus, nisi tuum, Domine Jesu? Videbas ad templum tuum armatos venire: hinc gemere populum, et frequentem adesse, ne basilicam Dei [Col. 1000C] tradere videretur: inde vim militibus imperari. Mors ante oculos mihi; ne quid inter haec furori liceret: inseruisti te, Domine, medium, et fecisti utraque unum (Ephes. II, 14). Compescuisti armatos, dicens profecto: Si ad arma concurritur, 858 si in templo meo clausi commoventur, quae utilitas in sanguine meo (Deut. XXXII, 36)? Gratias itaque tibi, Christe. Non legatus, neque nuntius, sed tu, domine, salvum fecisti populum tuum: conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia (Psal. XXIX, 10, 12).
22. Haec ego dicebam, miratus imperatoris animum studio militum, obsecratione comitum, precatu populi posse mitescere. Interea nuntiatur mihi missum notarium, qui mandata deferret. Concessi paululum, mandatum intimat. Quid tibi visum est, [Col. 1001A] inquit, ut contra placitum faceres? Respondi: Quod placitum sit ignoro, quidve temere factum dicatur, incertum habeo. Ait: Cur presbyteros ad basilicam destinasti? Si tyrannus es, scire volo; ut sciam quemadmodum me adversum te praeparem. Retuli dicens me nihil in praejudicium fecisse Ecclesiae: eo tempore quo audieram occupatam esse a militibus basilicam, gemitum tantummodo liberiorem habuisse, multisque adhortantibus ut eo pergerem, dixisse: Tradere basilicam non possum, sed pugnare non debeo. Postea vero quam cognoverim cortinas regias inde esse sublatas, cum me populus eo ire deposceret, direxisse presbyteros; me tamen noluisse ire, sed dixisse: Credo in Christo quod ipse nobiscum faciet imperator.
23. Si haec tyrannidis videntur, habeo arma, sed [Col. 1001B] in Christi nomine: habeo offerendi mei corporis potestatem. Quid moraretur ferire, si tyrannum putaret? Veteri jure a sacerdotibus donata imperia, non usurpata: et vulgo dici quod imperatores sacerdotium magis optaverint, quam imperium sacerdotes. Christus fugit, ne rex fieret (Joan. VI, 15). Habemus tyrannidem nostram. Tyrannis sacerdotis, infirmitas est: Cum infirmor, inquit, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Cavere tamen ne ipse sibi tyrannum faceret, cui Deus adversarium non excitavit. Non hoc maximum dicere, quod tyrannus ego sim Valentiniani, qui se meae legationis objectu queritur ad Italiam non potuisse transire. Addidi quia numquam sacerdotes tyranni fuerunt, sed tyrannos saepe sunt passi.
[Col. 1001C] 24. Exactus est totus ille dies in moerore nostro: scissae tamen ab illudentibus pueris cortinae regiae. Ego domum redire non potui; quia circumfusi erant milites, qui basilicam custodiebant. Cum fratribus psalmos in ecclesiae basilica minore diximus.
25. Sequenti die lectus est de more liber Jonae, quo completo, hunc sermonem adorsus sum: Liber lectus est, fratres, quo prophetatur quod peccatores in poenitentiam revertantur. Acceptum est ita, 859 ut speraretur in praesenti futurum. Addidi quod vir [Col. 1002A] justus etiam offensam contrahere voluisset, ne vel spectaret, vel denuntiaret excidium civitati. Et quod lugubre esset illud dictum, contristatus quoque sit, quod aruisset cucurbita. Deum quoque dixisse ad prophetam: Si tristis es pro cucurbita? Respondisse Jonam: Tristis. Dixisse Dominum, si illud doleret quod exusta esset cucurbita, quanto magis sibi curae esse oportere tantae plebis salutem! Et ideo excidium, quod paratum toti urbi fuerat, removisse.
26. Nec mora, nuntiatur imperatorem jussisse, ut recederent milites de basilica: negotiatoribus quoque, quod exacti de condemnatione fuerant, redderetur. Quae tunc plebis totius laetitia fuit! qui totius populi plausus! quae gratiae! Erat autem dies quo sese Dominus pro nobis tradidit, quo in Ecclesia poenitentia relaxatur. Certatim hoc nuntiare milites, [Col. 1002B] irruentes in altaria, osculis significare pacis insigne. Tunc agnovi quod Deus vermem antelucanum percusserat, ut tota civitas servaretur.
27. Haec gesta sunt, atque utinam jam finita! sed graviores motus futuros plena commotionis imperialia verba indicant. Ego tyrannus appellor, et plus etiam quam tyrannus. Nam cum imperatorem comites obsecrarent uti prodiret ad Ecclesiam; idque petitu militum facere se dicerent, respondit: Si vobis jusserit Ambrosius, vinctum me tradetis. Quid post hanc vocem supersit, considera. Quam vocem omnes cohorruerunt, sed habet a quibus exasperetur.
28. Denique etiam speciali expressione Calligonus, [Col. 1002C] praepositus cubiculi, mandare mihi ausus est: Me vivo, tu contemnis Valentinianum? Caput tibi tollo. Respondi: Deus permittat tibi, ut impleas quod minaris; ego enim patiar quod episcopi, tu facies quod spadones. Atque utinam Deus avertat eos ab Ecclesia, in me omnia sua tela convertant, meo sanguine sitim suam expleant!
Exposito cur legationis suae rationem reddat, quomodo in consistorium ingredi coactus, Maximi osculum recusaverit; et accusationes quibus hic ab eo se deceptum, et a Bautone immissos imperio barbaros criminabatur, in ipsum retorserit, narrat. Tum ubi retulit, qua libertate Valentiniani clementiam ejus crudelitati opposuerit, utque Gratiani corpus redderetur, institerit, nec non post exprobratam tyranno Vallionis caedem fuerit ejectus, suam non tam de periculo suo, quam de Hygini exsilio sollicitudinem subdit.
[Col. 1035C]
23. Etsi superioris legationis meae fides ita approbata sit tibi, ut ratio ejus a me non quaeratur, satis enim claruit eo ipso quod aliquot dies retentus sum intra Gallias, me volentia Maximo non recepisse, neque iis adstipulatum, quae ad voluntatem ejus magis, quam ad pacem propenderent: denique non commisisses secundam legationem, nisi primam probasses. Sed quia regredienti mihi decernendi secum imposuit necessitatem, ideo hac epistola expositionem legationis meae insinuandam putavi; ne cujusquam [Col. 1036A] sermo veris prius vana intexeret, quam reditus meus integra, et sincerae veritatis expressa signaculo manifestaret.
2. Cum pervenissem Treviros, postridie processi ad palatium. Egressus est ad me vir Gallicanus, praepositus cubiculi, eunuchus regius. Poposci adeundi copiam, quaesivit num rescriptum haberem clementiae tuae. Respondi habere. Retulit non posse me, nisi in consistorio videri. Dixi non esse hunc morem sacerdotalem, certe esse aliqua de quibus serio deberem cum suo principe confabulari. Quid plura? Consuluit eum, sed eadem referenda credidit; ut liqueret etiam priora ex illius arbitrio deprompta. Dixi tamen alienum id quidem a nostro munere, sed me recepto officio non defuturum; [Col. 1036B] gratam mihi esse humilitatem in tuo praesertim, et quod verum est, fraternae pietatis negotio.
3. Ubi sedit in consistorio, ingressus sum, assurrexit ut osculum daret. Ego inter consistorianos steti. Hortari coeperunt alii, ut ascenderem: vocare ille. Respondi ego: Quid oscularis eum, quem non agnoveris? Si enim me agnovisses, non hoc loco videres. Commotus es, inquit, episcope. Non, inquam, injuria, sed verecundia, quod alieno consisto loco. Et prima, inquit, legatione ingressus es consistorium. Nec illud, inquam, mei erroris fuit: vocantis, 889 non ingredientis vitium est. Cur, inquit, ingressus es? Quia, inquam, tunc ut inferiori pacem petebam, nunc ut aequali. Cujus, inquit, beneficio aequali? Respondi: Omnipotentis Dei, qui [Col. 1036C] Valentiniano regnum, quod dederat, reservavit.
4. Ad postremum erupit dicens: Quoniam me lusistis tu et ille Bauto, qui sibi regnum sub specie pueri vindicare voluit, qui etiam barbaros mihi immisit: quasi ego non habeam, quos possim adducere; cum mihi tot millia barbarorum militent, et annonas a me accipiant. Quod si ego tunc temporis quando venisti, non fuissem retentus, quis mihi obstitisset et virtuti meae?
5. Ad haec ego leniter: Non opus est, inquam, ut commovearis, cum causa nulla sit commotionis: sed [Col. 1037A] patienter audias, quae referantur istis. Propterea et ego veni, quia prima legatione, dum mihi credis, per me deceptum te esse asserebas. Gloriosum mihi est et hoc pro salute pupilli imperatoris. Quos enim episcopi magis, quam pupillos debemus tueri? Scriptum est enim: Judicate pupillo, et justificate viduam, et eripite injuriam accipientem (Esai. I, 17); et alibi: Judices viduarum, et patres orphanorum (Ps. LXVII, 6).
6. Tamen non exprobrabo beneficium meum Valentiniano. Ut verum eloquar, ubi ego tuis legionibus obstiti, queminus influeres in Italiam? Quibus rupibus? qua acie? quibus numeris? An vero corpore meo clausi tibi Alpes? Utinam hoc meum esset! objectionem non timerem, non vererer criminationes [Col. 1037B] tuas. Quibus promissis lusi te, ut paci acquiesceres? Nonne intra Gallias juxta urbem Moguntiacum comes Victor occurrit mihi, quem direxisti, ut pacem rogaret? In quo ergo te fefellit Valentinianus, qui prius pacem a te rogatus est, quam postularet? In quo te fefellit Bauto, qui devotionem imperatori exhibuit suo? An quia principem suum non prodidit?
7. In quo ego te circumscripsi? Qui ubi primum veni, cum diceres quod Valentinianus ad te quasi filius ad patrem venire deberet; responderim non esse aequum, ut aspero hiemis tempore puer cum matre vidua penetraret Alpes: sine matre autem tanto itineri dubiis rebus committeretur? De pace nobis legationem commissam, non de adventu ejus [Col. 1037C] promissionem: spondere nos id non potuisse certum est, quod mandatum non erat: me certe nihil spopondisse, adeo ut diceres: Exspectemus quid Victor responsi referat. Illum autem liquet, me retento, pervenisse Mediolanum; negatumque ei, 890 quod postulabat. De pace tantum conspirare studia, non de adventu imperatoris, quem moveri non oporteret. Praesens eram, ubi Victor rediit. Quomodo ergo revocavi Valentinianum? Legati iterum missi ad Gallias, qui ejus adventum negarent, apud Valentiam Gallorum me repererunt: milites utriusque partis, qui custodirent juga montium, offendi revertens. Quos ego tuos revocavi exercitus? quas de Italia reflexi aquilas? quos immisit barbaros Bauto comes?
[Col. 1037D] 8. Et quid mirum si hoc Bauto fecisset, Transrhenanus [Col. 1038A] genere; cum tu miniteris imperio Romano barbarorum auxilia, et turmas translimitanas, quibus commeatus provincialium tributa solvebant? Vide autem quid intersit inter tuas minitationes, et Valentiniani augusti pueri mansuetudinem. Tu flagitabas quod barbarorum stipatus agminibus Italiae te infunderes: Valentinianus Hunnos atque Alanos appropinquantes Galliae per Alemanniae terras reflexit. Quid habet invidiae, si Bauto barbaros cum barbaris fecit decernere? Quoniam dum tu militem Romanum occupas, dum is adversum se utrinque praetendit, in medio Romani imperii sinu Juthungi populabantur Rhetias; et ideo adversus Juthungum Hunnus accitus est. Idem tamen quia de finitimo proterebat Alemanniam, et jam de vicinia mali urgebat Gallias; [Col. 1038B] coactus est triumphos suos deserere, ne tu timeres. Confer utriusque factum. Tu fecisti incursari Rhetias, Valentinianus suo tibi auro pacem redemit.
9. Aspice illum quoque, qui tibi ad dexteram assistit, quem Valentinianus, cum posset suum dolorem ulcisci, honoratum ad te redire fecit. Tenebat eum in suis terris, atque in ipso nuntio necis fraternae frenavit impetus: nec tibi vicem etsi non parilis dignitatis, ejusdem tamen necessitudinis retulit. Confer ergo, te judice, utriusque factum. Ille tibi fratrem tuum viventem remisit, tu illi vel mortuum redde. Quid illi reliquias germani abnegas, qui tibi adversum se auxilia non negavit?
10. Sed vereris ne exuviarum reditu renovetur [Col. 1038C] militibus dolor; hoc enim allegas. Quem viventem deseruerunt, eum defendent peremptum? Quid eum mortuum times, quem occidisti, cum posses servare? Hostem, inquis, meum peremi. Non ille tuus hostis, sed tu illius. Ille jam non sentit defensionem, tu causam considera. Si quis adversum te hodie imperium in his partibus usurpandum putet, quaero utrum te hostem illius dicas, an illum tibi? 891 Nisi fallor, usurpator bellum infert, imperator jus suum tuetur. Ergo quem non debueras occidere, ejus reliquias negas? Habeat Valentinianus imperator vel fratris exuvias pacis tuae obsides. Et quomodo allegabas quod eum non mandaveris occidi, quem prohibes sepeliri? Poterit igitur credi quod ei non invideris vitam, cui etiam sepulturam invides?
[Col. 1038D] 11. Sed ad me revertar. Audio te queri quod se [Col. 1039A] ad Theodosium imperatorem potius contulerint, qui sunt cum Valentiniano imperatore. Quid igitur futurum sperabas, cum tu refugientes eos ad poenam posceres, captos necares: Theodosius autem muneribus ditaret, donaret honoribus? Quos, inquit, occidi? Respondi ei, Vallionem. At quem virum? qualem bellatorem? Haeccine fuit justa causa exitii, quod imperatori suo fidem servavit? Non ego, inquit, eum jussi occidi. Respondi: Hoc audivimus, quod occidi jussus sit. Sed, inquit, si ipse sibi vim non intulisset, jusseram eum deduci Cabillonum, et ibi vivum exuri. Respondi: Ergo propterea et illud creditum est, quod eum occideris. Quis autem sibi parcendum putaret, cum occisus sit bellator strenuus, miles fidelis, comes utilis? Ita tum discessi, ut se [Col. 1039B] tractaturum diceret.
12. Postea cum videret me abstinere ab episcopis, qui communicabant ei, vel qui aliquos, devios licet a fide, ad necem petebant; commotus eis jussit me sine mora regredi. Ego vero libenter, etsi me plerique insidias evasurum non crederent, ingressus sum iter, hoc solo dolore percitus, quod Hyginum episcopum senem in exsilium duci comperi, cui nihil jam nisi extremus superesset spiritus. Cum de eo convenirem comites ejus, ne sine veste, sine plumario paterentur extrudi senem, extrusus ipse sum.
13. Haec est expositio legationis meae. Vale, Imperator; et esto tutior adversus hominem pacis involucro bellum tegentem.
[Col. 1101B] Ab imperatore audiri se postulat, affirmans in principe laudari facilitatem; tacere se sine utriusque periculo non posse; nec regibus displicere libertatem; illum vero, quamvis pius sit, decipi posse; sententiam de synagoga reparanda esse periculosam, cum episcopum martyrio vel praevaricationi exponat. In hanc rem exemplo Juliani proposito, rescripti causae refelluntur, maxime quod Judaei plures usserint ecclesias. Hinc agitur de Valentinianorum, qui gentilibus pejores declarantur, fano, ac donariis, quae dicebantur sublata, extenuatis, januam ad calumnias Judaeis aperiri, triumphumque de Christo dari demonstratur. Hac de re allegorica instituitur Domini expostulatio; postquam deterretur Maximi exemplo Theodosius, neve Judaeos aut haereticos ulcisci velit, admonitus, [Col. 1101C] denuo stimulatur ad clementiam.
Clementissimo principi, ac beatissimo imperatori THEODOSIO augusto AMBROSIUS episcopus.
1. Exercitus semper jugibus fere curis sum, Imperator beatissime: sed numquam tanto in aestu fui, quanto nunc; cum video cavendum ne quid sit, quod ascribatur mihi etiam de sacrilegii periculo. Itaque peto ut patienter sermonem meum audias. Nam si indignus sum, qui a te audiar; indignus sum, qui pro te offeram, cui tua vota, cui tuas committas preces. Ipse ergo non audies eum, quem pro te audiri velis? Non audies pro se agentem, quem pro aliis audisti? Nec vereris judicium tuum, ne cum indignum putaris, quem audias, indignum feceris, qui pro te audiatur?
[Col. 1101D] 2. Sed neque imperiale est libertatem dicendi denegare, neque sacerdotale, quod sentias, non dicere. Nihil enim in vobis imperatoribus tam populare et tam amabile est, quam libertatem etiam in iis [Col. 1102A] diligere, qui obsequio militiae vobis subditi sunt. Siquidem hoc interest inter bonos et malos principes, quod boni libertatem amant, servitutem improbi. Nihil etiam in sacerdote tam periculosum apud Deum, tam turpe apud homines, quam quod sentiat, non libere denuntiare. Siquidem scriptum est: Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46); et alibi: Fili hominis, speculatorem te posui domui Israel, in eo, inquit, ut si avertatur justus a justitiis suis, et fecerit delictum; quia non distinxisti ei, hoc est, non dixisti quid sit cavendum, non retinebitur memoria justitiae ejus, et sanguinem ejus de manu tua exquiram. Tu autem si distinxeris justo, ut non 947 peccet, et ipse non peccaverit, justus vita vivet; quia dixisti ei: et tu animam tuam liberabis (Ezech. III, 17-19).
[Col. 1102B] 3. Malo igitur, Imperator, bonorum mihi esse tecum, quam malorum consortium; et ideo clementiae tuae displicere debet sacerdotis silentium, libertas placere. Nam silentii mei periculo involveris, libertatis bono juvaris. Non ergo importunus indebitis me intersero, alienis ingero: sed debitis obtempero, mandatis Dei nostri obedio. Quod facio primum tui amore, tui gratia, tuae studio conservandae salutis. Si id mihi vel non creditur, vel interdicitur: dico sane divinae offensae metu. Nam si meum periculum te exueret, patienter me pro te offerrem, sed non libenter; malo enim te sine meo acceptum Deo esse et gloriosum periculo. Sin autem silentii mei dissimulationisque culpa et me ingravat, nec te liberat; [Col. 1102C] malo importuniorem me, quam inutiliorem aut turpiorem judices. Siquidem scriptum est, dicente sancto apostolo Paulo, cujus non potes doctrinam refellere: Insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2).
4. Habemus ergo et nos cui displicere plus periculi sit; praesertim cum etiam imperatoribus non displiceat suo quemque fungi munere, et patienter audiatis unumquemque pro suo suggerentem officio; immo corripiatis, si non utatur militiae suae ordine. Quod ergo in iis libenter accipitis, qui vobis militant, num hoc in sacerdotibus potest molestum videri; cum id loquamur, non quod volumus, sed quod jubemur? Scis enim lectum: Cum stabitis ante reges et [Col. 1102D] praesides, nolite cogitare quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Et tamen si in causis [Col. 1103A] reipublicae loquar, quamvis etiam illic justitia servanda sit, non tanto astringar metu, si non audiar; in causa vero Dei quem audies, si sacerdotem non audias, cujus majore peccatur periculo? Quis tibi verum audebit dicere, si sacerdos non audeat?
5. Novi te pium, clementem, mitem, atque tranquillum, fidem ac timorem Domini cordi 948 habentem: sed plerumque aliqua nos fallunt. Habent aliqui zelum Dei, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2). Ne igitur hoc etiam fidelibus animis obrepat, cavendum arbitror. Novi pietatem tuam erga Deum, lenitatem in homines: obligatus sum beneficiis tuarum indulgentiarum. Et ideo plus metuo, amplius sollicitor; ne etiam ipse tuo me postea judicio condemnes, quod mea aut dissimulatione aut adulatione [Col. 1103B] prolapsionem non evitaveris. Si in me peccari viderem, non deberem tacere; scriptum est enim: Si frater tuus in te peccaverit, corripe illum primo, deinde increpa, duobus aut tribus testibus (Matth. XVIII, 15 et seq.). Si te non audierit, dic Ecclesiae. Causam ergo Dei tacebo? Quid igitur sit, quod metuam consideremus.
6. Relatum est a comite orientis militarium partium incensam esse synagogam, idque auctore factum episcopo. Jussisti vindicari in caeteros, synagogam ab ipso exaedificari episcopo. Non astruo exspectandam fuisse assertionem episcopi; sacerdotes enim turbarum moderatores sunt, studiosi pacis, nisi cum et ipsi moventur injuria Dei, aut Ecclesiae contumelia. Sit alioquin iste episcopus ferventior in exustione [Col. 1103C] synagogae, timidior in judicio: non vereris, imperator, [Col. 1104A] ne acquiescat sententiae tuae; ne praevaricetur, non times?
7. Non etiam vereris, quod futurum est; ne verbis resistat comiti tuo? Necesse erit igitur ut aut praevaricatorem aut martyrem faciat: utrumque alienum temporibus tuis, utrumque persecutionis instar, si aut praevaricari cogatur, aut subire martyrium. Vides quo inclinet causae exitus. Si fortem episcopum putas, caveto martyrium fortioris: si inconstantem, declina lapsum fragilioris: plus enim astringitur, qui labi infirmum coegerit.
8. Hac proposita conditione, puto dicturum episcopum quod ipse ignes sparserit, turbas compulerit, populos conduxerit; ne amittat occasionem martyrii, et pro invalidis subjiciat validiorem. O beatum [Col. 1104B] mendacium, quo acquiritur sibi aliorum absolutio, sui gratia! Hoc est, imperator, quod poposci et ego; ut in me 949 magis vindicares: et si hoc crimen putares, mihi ascriberes. Quid mandas in absentes judicium? Habes praesentem, habes confitentem reum. Proclamo quod ego synagogam incenderim, certe quod ego illis mandaverim; ne esset locus in quo Christus negaretur. Si objiciatur mihi, cur hic non incenderim? Divino jam cremari coepit judicio: meum cessavit opus. Et si verum quaeritur, ideo segnior fui, quia non putabam hoc vindicandum. Quid facerem, quod nullo ultore sine praemio foret? Tangunt haec verecundiam, sed revocant gratiam; ne fiat quo Dei summi contrahatur offensio.
9. Esto tamen, nemo episcopum ad hoc munus [Col. 1104C] conveniat; rogavi enim clementiam tuam: et licet [Col. 1105A] ipse hoc revocatum adhuc non legerim, revocatum tamen constituamus. Quid si alii timidiores, dum mortem reformidant, offerant ut de suis facultatibus reparetur synagoga; aut comes ubi hoc compererit primo constitutum, ipse de christianorum censu exaedificari jubeat? Habebis, imperator, comitem praevaricatorem, et huic vexilla committes victricia, huic labarum, hoc est, Christi sacratum nomine, qui synagogam instauret, quae Christum nesciat? Jube labarum synagogae inferri, videamus si non resistunt.
10. Erit igitur locus Judaeorum perfidiae factus de exuviis Ecclesiae: et patrimonium, quod favore Christi acquisitum est christianis, hoc transferetur ad donaria perfidorum? Legimus templa idolis antiquitus [Col. 1105B] condita de manubiis Cimbrorum, de spoliis reliquorum hostium. Hunc titulum Judaei in fronte synagogae suae scribent: Templum impietatis factum de manubiis christianorum.
11.Sed disciplinae te ratio, imperator, movet. Quid igitur est amplius? disciplinae species, an causa religionis? Cedat oportet censura devotioni.
12. Non audisti, imperator, quia cum jussisset Julianus reparari templum Hierosolymis, divino, qui faciebant repurgium, igne flagrarunt? Non caves ne etiam nunc fiat? Adeo a te non fuit jubendum, ut Julianus hoc jusserit!
950 13. Quid tamen movet? Utrum quia quodcumque aedificium publicum exustum est, an quia synagogae locus? Si aedificio incenso moveris vilissimo [Col. 1105C] (quid enim in tam ignobili castro esse potuit), non recordaris, imperator, quantorum Romae domus [Col. 1106A] praefectorum incensae sint, et nemo vindicavit? Immo si quis imperatorum voluit factum severius reprehendere, ejus magis qui tanto est perculsus dispendio, causam gravavit. Quid igitur dignius, ut Callinici castri in parte aliqua aedificiorum incendium, an urbis Romae vindicandum aestimaretur, si oporteret tamen? Constantinopoli dudum domus episcopi incensa est, et filius clementiae tuae intercessit apud patrem; ut et suam, hoc est, filii imperatoris injuriam, et domus sacerdotalis incendium non vindicares. Non consideras, Imperator, ne et hoc cum vindicari jusseris, ipse iterum interveniat, ne vindicetur? Sed bene illud acquisitum est a patre filio; dignum erat enim, ut suam injuriam prius ipse donaret. Bene illud cum gratiae distinctione divisum est, ut [Col. 1106B] et filius pro sua, et pater pro filii injuria rogaretur. Hinc nihil est quod filio reserves, et vide ne quid Deo deroges.
14. Non est ergo causa tantae commotioni idonea; ut propter aedificii exustionem in populum tam severe vindicetur: multo autem minus quia synagoga incensa est, perfidiae locus, impietatis domus, amentiae receptaculum, quod Deus damnavit ipse. Sic enim legimus per os Hieremiae, dicente Domino Deo nostro: Et faciam domui, ubi invocatum est nomen meum super ipsam, in qua confiditis vos, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Selon: et projiciam vos a facie mea, sicut projeci fratres vestros omne semen Ephraem. Et tu noli orare pro populo isto, et noli postulare illis misericordiam, et neque accesseris ad me [Col. 1106C] pro illis: quia non exaudiam te. Aut non vides quid isti faciunt in civitatibus Juda (Jerem. VII, 14 et seq.)? [Col. 1107A] Deus se pro illis prohibet rogari, quos tu vindicandos putas.
15. At certe si jure gentium agerem, dicerem quantas Ecclesiae basilicas Judaei tempore imperii Juliani incenderint. Duas Damasci, quarum una vix reparata est, sed Ecclesiae, non 951 synagogae impendiis: altera basilica informibus horret ruinis. Incensae sunt basilicae Gazis, Ascalonae, Beryto, et illis fere locis omnibus, et vindictam nemo quaesivit. Incensa est basilica et Alexandriae a gentilibus et Judaeis, quae sola praestabat caeteris. Ecclesia non vindicata est, vindicabitur synagoga?
16. Vindicabitur etiam Valentinianorum fanum incensum? Quid est enim nisi fanum, in quo est conventus gentilium? Licet gentiles duodecim deos [Col. 1107B] appellent, isti triginta et duos Aeonas colant, quos appellant deos. Nam et de ipsis comperi relatum et praeceptum, ut in monachos vindicaretur, qui prohibentibus iter Valentinianis, quo psalmos canentes ex consuetudine usuque veteri pergebant ad celebritatem Machabaeorum martyrum, moti insolentia incenderunt fanum eorum in quodam rurali vico tumultuarie conditum.
17. Quanti se offerre habent tali optioni; cum meminerint tempore Juliani illum, qui aram dejecit, et turbavit sacrificium, damnatum a judice fecisse martyrium? Itaque numquam alias ille judex, qui audivit eum, nisi persecutor habitus est; nemo illum congressu, nemo illum umquam osculo dignum putavit. Qui nisi jam esset defunctus, timerem, Imperator, [Col. 1107C] ne in eum tu vindicares, quamquam vindictam coelestem non evaserit, suo superstes haeredi.
18. Sed refertur cognitionem mandatam judici, scriptumque eo quod non referre debuerit, sed vindicare: requirenda quoque sublata donaria. Omittam alia: incensae sunt a Judaeis Ecclesiarum [Col. 1108A] basilicae, et nihil redditum est, nihil repetitum, nihil quaesitum. Quid autem habere potuit synagoga in castro ultimo; cum totum quidquid illic est, non multum sit, nihil pretiosum, nihil copiosum? Quid deinde incendio potuit rapi Judaeis insidiantibus? Artes istae sunt Judaeorum volentium calumniari; ut dum ista queruntur, mandetur extra ordinem militaris censura judicii, mittatur miles fortasse dicturus quod hic aliquando ante tuum, Imperator, dixit adventum: Quomodo poterit nos Christus juvare, qui pro Judaeis adversus Christum militamus? qui mittimur ad vindictam Judaeorum? Suos perdiderunt exercitus, nostros volunt perdere.
952 19. In quas praeterea non prosiliant calumnias, qui etiam Christo falsis testimoniis calumniati [Col. 1108B] sunt? In quas non prosiliant calumnias homines et circa divina mendaces? Quos non auctores seditionis fuisse dicant? Quos non appetant, etiam quos non recognoscant; ut catenatorum ordines innumeros spectent de christiano populo, ut captiva videant colla plebis fidelis, ut condantur in tenebras Dei servuli, ut feriantur securibus, dentur ignibus, tradantur metallis, ne poena cito transeat?
20. Hunc dabis triumphum Judaeis de Ecclesia Dei? hoc tropaeum de Christi populo? haec gaudia, Imperator, perfidis? hanc celebritatem Synagogae, hos luctus Ecclesiae? Referet Judaeorum populus hanc solemnitatem in dies festos suos; et inter illos profecto numerabit, quibus aut de Amorrhaeis, aut de Chananaeis triumphavit, aut de Pharao rege Aegypti, [Col. 1108C] aut de Nabuchodonosor regis Babyloniae manu liberari potuit. Addet hanc celebritatem, significans se de Christi populo triumphum egisse.
21. Et cum ipsi Romanis legibus teneri se negent, ita ut crimina leges putent; nunc velut Romanis legibus se vindicandos putant. Ubi erant istae leges, [Col. 1109A] cum incenderent ipsi sacratarum basilicarum culmina? Si Julianus non est ultus Ecclesiam; quia praevaricator erat: tu, Imperator, ulcisceris synagogae injuriam, quia christianus es?
22. Et quid tecum posthac Christus loquetur? Non recordaris quid David sancto per Nathan prophetam mandaverit (II Reg. VII, 8 et seq.)? Ego te de fratribus tuis minorem elegi, et de privato imperatorem feci. Ego de fructu seminis tui in sede imperiali locavi. Ego tibi subjeci nationes barbaras, ego tibi pacem dedi, ego tibi inimicum tuum in potestatem tuam captivum deduxi. Frumentum non habebas ad exercitus alimoniam, ipsorum hostium manu patefeci tibi portas, aperui horrea: dederunt tibi hostes tui commeatus suos, quos sibi paraverant. Ego perturbavi [Col. 1109B] hostis tui consilia, ut se ipse nudaret. Ego ipsum usurpatorem imperii ita vinxi, ac mentem ejus ligavi, ut cum haberet adhuc fugiendi copiam, tamen cum omnibus suis tamquam metuens, ne quis tibi periret, ipse se clauderet. Ego comitem ejus atque exercitum ex 953 altera parte naturae, quos ante disperseram, ne ad belli societatem coirent, ad supplementum tibi victoriae congregavi. Ego exercitum tuum ex multis indomitis convenam nationibus, quasi unius gentis fidem et tranquillitatem et concordiam servare praecepi. Ego cum periculum summum esset ne Alpes infida barbarorum penetrarent consilia, intra ipsum Alpium vallum victoriam tibi contuli, ut sine damno vinceres. Ego ergo te triumphare feci de inimico tuo, et tu de plebe [Col. 1109C] mea das meis inimicis triumphum.
23. Nonne propterea Maximus destitutus est, qui ante ipsos expeditionis dies, cum audisset Romae synagogam incensam, edictum Romam miserat, quasi vindex disciplinae publicae? Unde populus christianus ait: Nihil boni huic imminet. Rex iste Judaeus factus est: defensorem istum disciplinae audivimus, quem mox Christus probavit, qui pro peccatoribus mortuus est (Rom. V, 6). Si de sermone hoc dictum est, quid de ultione dicetur? Ille [Col. 1110A] igitur statim a Francis, a Saxonum gente, in Sicilia, Sisciae, Petavione: ubique denique terrarum victus est. Quid pio commune cum perfido? Abolenda cum impio sunt etiam impietatis exempla. Quod illi nocuit, quo victus offendit; hoc non sequi debet, sed damnare, qui vicit.
24. Itaque illa tibi non quasi ingrato recensui, sed quasi jure collata numeravi; ut his admonitus, cui plus collatum est, plus diligas. Denique hoc respondenti Simoni dixit Dominus Jesus: Recte judicasti (Luc. VII, 44). Statimque conversus ad mulierem quae pedes ejus unguento unxit, typum Ecclesiae gerens, ait Simoni: Propter quod dico tibi: remissa sunt peccata ejus multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit (Ibid., 47). Haec [Col. 1110B] est mulier quae in domum Pharisaei intravit, et ejecit Judaeum, Christum autem acquisivit. Ecclesia enim Synagogam exclusit: cur iterum tentatur, ut apud Christi famulum, hoc est, de pectore fidei, de domo Christi Synagoga excludat Ecclesiam?
25. Haec ego, Imperator, amore et studio tui in hunc sermonem contuli. Debeo enim beneficiis tuis, quibus me petente, liberasti plurimos de exsiliis, de carceribus, de ultimae necis poenis; 954 ut malle debeam pro salute tua etiam offensionem tui animi non timere (nemo majore fiducia utitur, quam qui ex affectu diligit: nemo certe debet laedere, qui sibi consulit) ne tot annorum conceptam cujuscumque sacerdotis gratiam uno momento amittam. Et tamen non damnum gratiae deprecor, sed salutis periculum.
[Col. 1110C] 26. Quamquam quantum est, Imperator, ut quaerendum aut vindicandum non putes, quod in hunc diem nemo quaesivit, nemo umquam vindicavit? Grave est fidem tuam pro Judaeis periclitari. Gedeon cum occidisset sacratum vitulum (Judic. VI, 31), dixerunt gentiles: Dii ipsi injuriam suam vindicent. Quis habet Synagogam vindicare? Christus quem occiderunt, quem negaverunt? An Deus Pater vindicabit eos, qui nec Patrem recipiunt, dum Filium non receperunt? Quis habet Valentinianorum haeresim [Col. 1111A] vindicare: quam pietas tua quomodo vindicat, cum eos excludi jusserit, nec conveniendi usurpare copiam (IV Reg. XXII, 2)? Si Josiam tibi objiciam regem Deo probatum, hoc in istis damnabis, quod in illo probatum est.
27. Certe si mihi parum fidei defertur, jube adesse quos putaveris episcopos: tractetur, Imperator, quid salva fide agi debeat. Si de causis pecuniariis comites tuos consulis, quanto magis in causa religionis sacerdotes Domini aequum est consulas!
28. Consideret clementia tua quantos insidiatores habeat Ecclesia, quantos exploratores: levem rimam si offenderint, figent aculeum. Secundum homines loquor: caeterum plus hominibus Deus timetur, qui etiam imperatoribus jure praefertur. [Col. 1111B] Si amico aliquis, si parenti aut propinquo deferendum existimat, recte ego et deferendum Deo, et eum praeferendum omnibus judicavi. Consule tibi, Imperator, aut patere me consulere mihi.
29. Quid respondebo postea, si compertum fuerit, data hinc auctoritate, aliquos christianorum aut gladio, aut fustibus, aut plumbeis necatos? Quomodo hoc purgabo factum? Quomodo excusabo apud episcopos, qui nunc quia per triginta et innumeros annos presbyteri quidam 955 gradu functi, vel ministri Ecclesiae retrahuntur a munere sacro, et curiae deputantur, graviter gemunt? Nam si qui vobis militant, certo militiae tempore servantur; quanto magis etiam eos considerare debetis, qui Deo militant! Quomodo, inquam, hoc excusabo apud [Col. 1111C] episcopos, qui queruntur de clericis, et impressione gravi vastari scribunt ecclesias?
[Col. 1112A] 30. Hoc tamen in notitiam clementiae tuae pervenire volui; de hoc, ut placet, arbitrio tuo consulere et temperare dignaberis: illud autem quod me angit, et jure angit, exclude atque ejice. Ipse facis, quidquid fieri jussisti: aut si ille facturus non est, malo te magis esse clementem, quam illum non fecisse, quod jussus est.
31. Habes in quibus Domini adhuc debes circa imperium Romanum invitare et emereri clementiam; habes quibus amplius, quam tibi speres: illorum gratia, illorum salus te in hoc sermone conveniat. Timeo ne causam tuam alieno committas judicio. Integra adhuc tibi sunt omnia. In hoc me ego Deo nostro pro te obligo, nec verearis sacramentum. Numquid Deo displicere poterit quod pro [Col. 1112B] ejus emendatur honorificentia? Nihil mutaveris certe in illa epistola, sive missa, sive nondum missa est: dictari jube aliam, quae plena fidei, plena pietatis sit. Tibi integrum est emendare, mihi non est integrum dissimulare.
32. Antiochenis tuam donasti injuriam, inimici tui filias revocasti, nutriendas apud affinem dedisti, matri hostis tui misisti de aerario tuo sumptus. Haec tanta pietas, tanta erga Deum fides hoc facto obfuscabitur. Tu igitur qui armatis pepercisti hostibus, et servasti inimicos tuos; ne, quaeso, tanto studio putes vindicandum in christianos.
33. Nunc te, Imperator, rogo, ut non aspernanter acceperis me et pro te et pro me timentem; sancti enim vox est: Ut quid factus sum videre contritionem [Col. 1112C] populi mei (I Mach. II, 7), ut offensam incurram Dei? Ego certe quod honorificentius fieri [Col. 1113A] potuit, feci; ut me magis audires in regia, ne, si necesse esset, audires in Ecclesia.
Adventum ejus non ingrato affectu se declinare, sed ne tacere cogeretur, aut offensionis causam praeberet. Iracundum esse Theodosium, sed ex se placabilem: ne igitur eum commoveret, valetudinem excusasse. Ingemuisse episcopos caedem Thessalonicensem, proinde in eluenda illa sanctorum imitandam poenitentiam, [Col. 1160A] sine qua peccatum non tollitur. Diabolum qui ei inviderit, vincendum. Non audere se, illo praesente, offerre sacrificium, a quo etiam divinitus fuerit deterritus: at ipsam poenitentiam sacrificium esse. Quod factum ejus non praeverterit, dolere se, quippe qui eum vere diligat.
1. Et veteris amicitiae dulcis mihi recordatio est, et beneficiorum, quae crebris meis intercessionibus summa gratia in alios contulisti, gratiae memini. Unde colligi potest quod non ingrato aliquo affectu adventum tuum semper mihi antehac exoptatissimum declinare potuerim. Sed qua causa hoc fecerim, breviter expediam.
[Col. 1160B] 2. Soli mihi in tuo comitatu jus naturae ereptum videbam audiendi, ut et loquendi privarer munere; motus enim frequenter es quod ad me pervenissent aliqua, quae in consistorio tuo statuta forent. Ego ergo expers communis usus sum, cum dicat Dominus Jesus nihil esse occultum, quod non manifestetur (Luc. VIII, 17). Verecundia igitur, qua potui, satisfeci imperiali arbitrio; et prospexi ne aut ipse causam commotionis habeas, cum id egerim, ne quid ad me de imperialibus deferatur statutis: aut ego cum fuero praesens, aut non audiam per metum omnium, et quasi conniventis famam subibo: aut ita audiam, ut mihi aures pateant, vox intercludatur; ut audita non possim eloqui, ne eos qui in suspicionem proditionis venerint, laedam in periculo.
[Col. 1160C] 3. Quid igitur facerem? Non audirem? Sed aures non possem cera veterum fabularum claudere. Proderem? Sed quod in tuis jussis timerem, in meis verbis deberem cavere; ne 998 quid cruentum committeretur. Tacerem? Sed quod miserrimum foret omnium, alligaretur conscientia, vox eriperetur. Et ubi illud? Sed si sacerdos non dixerit erranti, is qui erraverit, in sua culpa morietur, et sacerdos reus erit poenae, quia non admonuit errantem (Ezechiel III, 19)?
4. Accipe illud, imperator auguste. Quod habeas fidei studium, non possum negare; quod Dei timorem, non diffiteor: sed habes naturae impetum, [Col. 1161A] quem si quis lenire velit, cito vertes ad misericordiam: si quis stimulet, in majus exsuscitas, ut eum revocare vix possis. Utinam si nemo mitigat, nullus accendat! Libenter eum committo tibi: ipse te revocas, et pietatis studio vincis impetum naturae.
5. Hunc ego impetum malui cogitationibus tuis secreto committere, quam meis factis publice fortassis movere. Itaque malui officio meo aliquid deesse, quam humilitati: et requiri in me ab aliis sacerdotis auctoritatem, quam a te desiderari in me amantissime honorificentiam; ut represso impetu, integra esset consilii eligendi facultas. Praetendi aegritudinem corporis re vera gravem, et nisi a viris mitioribus vix levandam: vel emori tamen maluissem, quam adventum tuum biduo, aut triduo non [Col. 1161B] exspectarem. Sed quid facerem, non erat.
6. Factum est in urbe Thessalonicensium quod nulla memoria habet, quod revocare non potui, ne fieret; immo quod ante atrocissimum fore dixi, cum toties rogarem: et quod ipse sero revocando grave factum putasti, hoc factum extenuare non poteram. Quando primum auditum est, propter adventum Gallorum episcoporum Synodus convenerat; nemo non ingemuit, nullus mediocriter accepit: non erat facti tui absolutio in Ambrosii communione, in me etiam amplius commissi exaggeraretur invidia, si nemo diceret Dei nostri reconciliationem fore necessariam.
7. An pudet te, Imperator, hoc facere quod rex propheta, auctor Christi secundum carnem prosapiae [Col. 1161C] fecit David? Illi dictum est, quia dives qui haberet plurimos greges, unam pauperis ovem propter adventum hospitis eripuit et occidit; et cognito quod in hoc ipse argueretur, quia ipse fecisset, ait: Peccavi Domino (II Reg. XII, 13). Noli ergo impatienter ferre, Imperator, si dicatur tibi: Tu fecisti istud, quod David regi dictum est a propheta. Si enim hoc sedulo audieris, et dixeris: Peccavi Domino; si dixeris regale istud propheticum: Venite adoremus, 999 et procidamus ante eum; et ploremus ante Dominum nostrum, qui fecit nos (Psal. XCIV, 6); dicetur et tibi: Quoniam poenitet te, dimittit tibi Dominus peccatum tuum, et non morieris (II Reg. XII, 13).
8. Iterum cum plebem numerari jussisset David, percussus est corde, et dixit ad Dominum: Peccavi [Col. 1161D] vehementer, quod fecerim hoc verbum, et nunc, Domine, aufer iniquitatem servi tui, quod deliqui vehementer (II Reg. XXIV, 10). Et missus est iterum ad eum Nathan propheta, qui ei trium optionem conditionum offerret, ut quam vellet, eligeret: famem [Col. 1162A] tribus annis in terra, aut tribus mensibus fugere a facie inimicorum suorum, aut triduo mortem in terra. Et respondit David: Angustiae sunt tria haec vehementer; verumtamen incidam in manu Domini; quoniam multae misericordiae ejus nimis: et in manus hominis non incidam (Ibid., 14). Culpa autem erat, quoniam voluit scire numerum totius plebis, quae secum erat: quod scire Deo soli debuit reservare.
9. Et cum, inquit, mors fieret in plebe, ipso primo die ad horam prandii cum vidisset David percutientem angelum in plebem, ait David: Ego peccavi, et ego pastor malignum feci, et hic grex quid fecit? Fiat manus tua in me, et in domum patris mei (Ibid., 17). Itaque poenituit Dominum, et jussit angelo ut parceret plebi, sacrificium autem offerret David; erant [Col. 1162B] enim tunc sacrificia pro delictis, haec nunc sunt sacrificia poenitentiae. Itaque ea humilitate acceptior Deo factus est: non enim mirandum peccare hominem: sed illud reprehensibile, si non se cognoscat errasse, non humiliet Deo.
10. Job sanctus et ipse potens in saeculo, ait: Peccatum meum non abscondi, sed coram plebe omni annuntiavi (Job. XXXI, 33). Ipsi immani regi Saul dixit Jonathas filius suus: Noli peccare in servum tuum David (I Reg. XIX, 4): et: Ut quid peccas in sanguinem innocentem occidere David sine causa (Ibid., 5)? Quia etsi rex erat, peccabat tamen, si occideret innocentem. Denique etiam David cum jam regno potiretur, et audisset Abner innocentem occisum a Joab duce militiae suae, ait: Innocens sum ego et [Col. 1162C] regnum meum amodo et usque in aeternum a sanguine Abner filii Ner (II Reg. III, 28); et jejunavit in dolore.
11. Haec ideo scripsi, non ut te confundam, sed ut regum exempla provocent, ut tollas hoc peccatum de regno tuo: tolles autem humiliando Deo animam tuam. Homo es, et tibi venit tentatio, vince eam. Peccatum non tollitur nisi lacrymis et poenitentia. Nec angelus potest, nec archangelus; Dominus ipse, qui solus potest dicere: Ego vobiscum sum (Matth. XXVIII, 20); si peccaverimus, nisi poenitentiam deferentibus non relaxat.
12. Suadeo, rogo, hortor, admoneo; quia dolori est mihi, ut tu qui pietatis inauditae exemplum eras, qui apicem clementiae tenebas, qui singulos nocentes non patiebaris periclitari, 1000 tot periisse non [Col. 1162D] doleas innocentes. Etsi in praeliis felicissime egeris, etsi in aliis quoque laudabilis; tamen apex tuorum operum pietas semper fuit. Id tibi invidit diabolus, quod habebas praestantissimum. Vince eum, dum habes adhuc unde possis vincere. Noli peccato tuo aliud [Col. 1163A] peccatum addere; ut usurpes, quod usurpasse multis officit.
13. Ego certe in omnibus aliis licet debitor pietati tuae, cui ingratus esse non possum, quam pietatem multis imperatoribus praeferebam, uni adaequabam: ego, inquam, causam in te contumaciae nullam habeo, sed habeo timoris: offerre non audeo sacrificium, si volueris assistere. An quod in unius innocentis sanguine non licet, in multorum licet? Non puto.
14. Postremo scribo manu mea, quod solus legas. Ita me Dominus ab omnibus tribulationibus liberet; quia non ab homine, neque per hominem, sed aperte mihi interdictum adverti. Cum enim essem sollicitus, ipsa nocte qua proficisci parabam, venisse [Col. 1163B] quidem visus es ad Ecclesiam; sed mihi sacrificium offerre non licuit. Alia praetereo, ut potui cavere: sed pertuli amore tuo, ut arbitror. Dominus faciat ut omnia cum tranquillitate cedant. Multifarie Deus noster admonet, signis coelestibus, prophetarum praeceptis: visionibus etiam peccatorum vult nos intelligere; quo rogemus eum, ut perturbationes auferat, pacem vobis imperantibus servet, fides Ecclesiae et tranquillitas perseveret, cui prodest christianos et pios esse imperatores.
15. Certe vis probari Deo. Omnis rei tempus, ut scriptum est: Tempus, inquit, faciendi, Domine (Eccles. III, 1); et: Tempus beneplaciti Deus (Psal. CXVIII, 126). Tunc offeres, cum sacrificandi acceperis facultatem, quando hostia tua accepta sit Deo. [Col. 1163C] Nonne me delectaret habere gratiam imperatoris, ut secundum voluntatem tuam agerem, si causa pateretur? Et simplex oratio sacrificium est: haec veniam refert, illa offensionem; quia haec habet humilitatem, [Col. 1164A] illa contemptum: Dei enim vox est, quod malit ut fiat mandatum ejus, quam deferatur sacrificium. Clamat istud Deus, ad populum Moyses annuntiat, ad populos Paulus praedicat. Id facito quod intelligis in tempore plus facere. Misericordiam, inquit, malo quam sacrificium (Matth. IX, 13). Quare non illi magis sint Christiani, qui peccatum condemnant suum, quam qui defendere putant? Justus enim in exordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Qui se accusat cum peccaverit, justus est, non ille qui se laudaverit.
16. Utinam, Imperator, etiam ante mihi potius credidissem, quam consuetudini tuae. Cum puto quod cito ignoscis, cito revocas, ut saepe fecisti; et tu praeventus es, et ego non declinavi, quod cavere [Col. 1164B] non debueram. Sed gratias Domino, qui vult servulos suos castigare, ne 1001 perdat. Istud mihi commune est cum prophetis, et tibi erit commune cum sanctis.
17. An ego Gratiani patrem non oculis meis praeferam? Debent veniam sancta alia pignora tua. Dulce mihi nomen antetuli, quibus amorem communiter detuli. Amo, diligo, orationibus prosequor. Si credis, sequere; si, inquam, credis, agnosce quod dico: si non credis, ignosce quod facio, in quo Deum praefero. Beatissimus et florentissimus cum sanctis pignoribus fruaris tranquillitate perpetua, Imperator auguste.
Causam silentii sui aperiens, VALENTINIANI obitum maxime propter summam ejus in Deum pietatem atque in se benevolentiam luget. Deinde nuntiato ad ejusdem sepulturam sibi praesto esse marmor, ut ea sororum illius causa maturetur, suadet.
1. Silentium meum rupit sermo clementiae tuae; [Col. 1165C] nihil enim in tam tristibus rebus melius facere in animum induxeram, quam si fieri posset, me ipsum abdere. Sed quia in secessu aliquo delitescere et sacerdotio exire non poteram, vel silentio intra me latebam.
2. Doleo enim, fateor, dolore acerbo, non solum quod immatura aetate Valentinianus augustus decesserit, sed etiam quod informatus fide, ac tuis institutis tantam devotionem erga Deum nostrum induerat, atque tanto in me incubuerat affectu, ut quem ante persequebatur, nunc diligeret: quem ante ut adversarium repellebat, nunc ut parentem putaret. [Col. 1166A] Quod ego non pro recordatione injuriae veteris exprompsi, sed pro testimonio conversionis. Illud enim alienum, hoc suum, quod a te infusum sibi ita tenuit, ut matris persuasionem excluderet. Ille se a me nutritum praeferebat; ille ut sedulum patrem desiderabat, ille simulato a quibusdam adventus mei nuntio, impatienter praestolabatur. Quin etiam illis ipsis publici doloris diebus, cum sanctos et summos sacerdotes Domini intra Gallias haberet; ut a me tamen sacramentis baptismatis initiaretur, scribendum arbitratus est: quod etsi non rationabiliter, amabiliter tamen erga me suum studium testificatus est.
3. Hunc ergo non intimo anhelem spiritu, secretisque mentis atque animi visceribus amplectar? Hunc [Col. 1166B] mihi mortuum putem? Immo mihi magis mortuum. Quas ego Domino deferebam gratias, quod ita in me conversus esset, quod ita emendatus, quasi senioris cujusdam aetatis mores induisset: quas clementiae tuae, quod eum non solum regno reddidisses; sed etiam, quod est amplius, instituisses fidei et pietatis tuae disciplinis? Hunc ergo non doleam, aevi integrum, antequam sacramentorum quae 1003 desideravit, adipisceretur gratiam, repentina obisse morte? Refrigerasti animum, quod etiam ipse dignatus es ferre testimonium meo dolori. Te, Imperator, arbitrum teneo affectus mei, te meae mentis interpretem.
4. Sed flendi tempora alias non deerunt: nunc de sepultura ejus, quoniam scripsit clementia tua ita hic procurandam. Si exsors recessit baptismatis, [Col. 1166C] quid cognoverim, nunc repressi. Est hic porphyreticum labrum pulcherrimum, et in usus hujusmodi aptissimum; nam et Maximianus Diocletiani socius ita humatus est. Sunt tabulae porphyreticae pretiosissimae, quibus vestiatur operculum, quo regales exuviae claudantur.
5. Hoc fuerat praeparatum, sed exspectabatur rescriptum clementiae tuae: cujus perceptione recreatae sunt sanctae filiae tuae, filii tui Valentiniani sorores, quae se gravibus afficiunt modis; et amplius exagitabantur, quod diu nihil scriberetur sibi. Unde iis non parum accessit solatii, sed dum inhumatae sunt reliquiae, [Col. 1167A] nequaquam sibi parcunt; videntur enim sibi germani sui quotidianum funus tenere. Et re vera cum sine fletu magno ac sine dolore gravi numquam sint; tamen quotiescumque eo accedunt, exsangues revertuntur. Et ipsis igitur consuletur, et charissimis exuviis, si acceleretur sepultura, ne aestivo penitus solvantur calore; vix enim superiorem aestatem transegimus.
6. Mandatum tuum servo et commendo Domino. Diligat te Dominus, quia tu Domini servos diligis.
EUGENIO cur eum Mediolani non exspectaverit, explicat: deinde iis quae sub Valentiniano et Theodosio [Col. 1174C] relationis Symmachi occasione facta fuerant, recensitis, eumdem tyrannum quod sumptus idolorum templis concedendo, nec Dei timorem, nec aliorum de se existimationem ante oculos habuerit, libere arguit; oppositoque ipsius praevaricationi Hebraeorum exemplo, hanc ait fuisse causam cur ad eum non rescripserit; se tamen in posterum libertate, quam apud alios principes adhibuerit, cum eodem usurum.
1. Secessionis mihi causa timor Domini fuit, ad [Col. 1175A] quem omnes actus meos, quantum queo, dirigere, neque umquam ab eo mentem deflectere, nec pluris facere cujusvis hominis, quam Christi gratiam consuevi. Nemini enim facio injuriam, si omnibus Deum praefero; et confidens in ipso, non vereor vobis imperatoribus dicere, quae pro meo captu sentio. Itaque quod apud alios imperatores non tacui, nec apud te, clementissime Imperator, tacebo. Atque ut ordinem rerum custodiam, strictim recensebo, quae ad hoc spectant negotium.
2. Retulerat vir amplissimus Symmachus, cum esset praefectus Urbis, ad Valentinianum augustae memoriae imperatorem juniorem, ut templis, quae sublata fuerant, reddi juberet. Functus est ille partibus suis pro studio et cultu suo. Utique etiam ego [Col. 1175B] episcopus partes meas debui recognoscere. Dedi libellos imperatoribus duos, quibus significarem sumptus sacrificiorum christianum virum non posse reddere: et non fuisse quidem me auctorem, cum tollerentur; auctorem tamen fieri, quominus decernerentur: deinde quia dare eos ipse simulacris videretur, non reddere. Quod enim ipse non abstulerat, non quasi ipse reddebat: sed arbitratu proprio largiebatur ad superstitionis impensas. Postremo si fecisset, aut non veniret ad Ecclesiam, aut si veniret, futurum ut aut sacerdotem non inveniret, aut inveniret sibi in Ecclesia resistentem. Nec ad excusationem obtendi posse, quod esset catechumenus; cum non liceat etiam catechumenis sumptus idolis subministrare.
[Col. 1175C] 3. Lecti sunt libelli mei in consistorio, aderat amplissimus honore magisterii militaris Bauto comes, et Rumoridus, et ipse ejusdem dignitatis gentilium nationum cultui inserviens a primis pueritiae suae annis. Valentinianus tunc temporis audivit suggestionem meam, nec fecit aliud, nisi quod fidei nostrae ratio poscebat. Acquieverunt etiam comiti suo.
1011 4. Postea etiam clementissimo imperatori Theodosio coram intimavi, atque in os dicere non dubitavi, cui intimata senatus legatione hujusmodi, licet non totus senatus poposcerit, insinuationi [Col. 1176A] meae tandem assensionem detulit, et sic aliquibus ad ipsum non accessi diebus, nec moleste tulit; quia non pro meis commodis faciebam, sed quod et ipsi, et animae meae proderat, in conspectu regis loqui non confundebar (Psal. CXVIII, 46).
5. Iterum Valentiniano augustae memoriae principi, legatio a senatu missa intra Gallias, nihil extorquere potuit: et certe aberam, nec aliquid tunc ad eum scripseram.
6. Sed ubi clementia tua imperii suscepit gubernacula, compertum est postea donata illa esse praecellentibus in republica, sed gentilis observantiae viris; et fortasse dicatur, Imperator auguste, qui ipse non templis reddideris, sed bene meritis de te donaveris. Verum nosti pro Dei timore agendum esse constanter, quod etiam pro libertate frequenter fit [Col. 1176B] non solum a sacerdotibus; sed etiam ab his qui vobis militant, aut in numero habentur provincialium. Te imperante, petierunt legati, ut templis redderes, non fecisti: iterum alteri postulaverunt, renisus es; et postea ipsis, qui petierunt, donandum putasti.
7. Etsi imperatoria potestas magna sit, tamen considera, Imperator, quantus sit Deus: corda omnium videt, conscientiam interiorem interrogat, novit omnia, antequam fiant, novit interna pectoris tui (Act. I, 24; Dan. XIII, 42). Ipsi falli vos non patimini, et Deum vultis celare quidquam? Hoc non cecidit in animum tuum? Quamvis enim illi agebant tam perseveranter, nonne tuum fuit, Imperator, pro Dei summi et veri et vivi veneratione perseverantius [Col. 1176C] obsistere, et negare, quod erat in injuria sacrae legis?
8. Quis invidet, quoniam quae voluisti, aliis donavisti? Non sumus scrutatores vestrae liberalitatis, nec aliorum commodorum invidi; sed sumus interpretes fidei. Quomodo offeres dona tua Christo? Pauci aestimabunt quid feceris; omnes, quid volueris: quidquid illi fecerint, tuum erit: quidquid non fecerint, suum. Etsi es imperator, Deo subditus magis esse debes. Quomodo sacerdotes Christi tua munera dispensabunt?
9. Fuit hujusmodi quaestio temporibus superioribus; [Col. 1177A] et tamen fidei patrum ipsa cessit persecutio, et gentilitas detulit. Nam (II Mach. IV, 18 et seq.) cum ageretur agon quinquennalis in civitate Tyro, et ad spectandum venisset Antochiae rex sceleratissimus, Jason ordinavit sacrorum procuratores, ut ab Hierosolymis Antiochenses ferrent 1012 didrachmas argenti trecentas, et illas darent ad sacrificium Herculis: verum patres non gentilibus dederunt pecunias, sed viris fidelibus missis, protestarunt non erogari ad deorum sacrificium, quia non congruebat, sed in alios sumptus dari. Et pronuntiatum est, quia ille ad sacrificium Herculis missum dixerat argentum, suscipi quidem debere in id, quod erat missum: sed quia illi, qui detulerant, resistebant pro studio et cultu suo; ut non sacrificio proficerent, sed aliis necessitatibus, traditae sunt pecuniae ad constructionem navium: etsi coacti miserunt, non tamen ad sacrificium, sed ad alios sumptus reipublicae.
10. Denique qui attulerant, utique potuissent tacere: sed laedebant fidem, quia sciebant quo deferrentur; et ideo miserunt viros timentes Deum, qui agerent, ut non templo, sed ad impensas navium, quae missa fuerant, deputarentur. Ipsis enim crediderunt pecunias, qui causas agerent sanctae legis: judex rerum effectus fuit, qui absolvit conscientiam. Si positi in aliena potestate, sic praecavebant, quid te oportuerit facere, o Imperator, dubitari non potest. Tu utique quem nemo cogebat, nemo habebat in potestate, debuisti ab sacerdote consulere.
[Col. 1177C] 11. Ego certe quando tunc restiti, etsi solus restiti, tamen non solus volui, nec solus id suasi. Quoniam igitur meis vocibus et apud Deum et apud omnes homines teneor; aliud mihi non licere intellexi, aliud non oportere, nisi ut consulerem mihi; quia non potui tibi credere modeste. Certe diu pressi, diu texi dolorem, nulli quidquam intimandum putavi; dissimulare mihi nunc non licet, tacere liberum non fuit. Ideo etiam in primordiis imperii tui scribenti non rescripsi, quia istud praevidebam futurum. Denique [Col. 1178A] reposcenti litteras, cum ipse non rescriberem, dixi: Haec causa est, quod extorquendum ei arbitror.
12. Tamen ubi causa emersit officii mei, pro his qui sollicitudinem sui gerebant, et scripsi et rogavi; ut ostenderem in causis Dei timorem mihi justum inesse, nec pluris me facere adulationem, quam animam meam: in his vero, in quibus vos rogari decet, etiam me exhibere sedulitatem potestati debitam, sicut et scriptum est: Cui honorem, honorem: cui tributum, tributum (Rom. XIII, 7). Nam cum privato detulerim corde intimo, quomodo non deferrem imperatori? Sed qui vobis deferri vultis, patimini ut deferamus ei, quem imperii vestri vultis auctorem probari.
Cur Mediolano secesserit, ac mature eodem redierit, declarato, gratiisque Deo propter opem THEODOSIO praestitam actis, voluntati ejusdem principis obsecuturum se pollicetur. Cujus pietatem summe commendans, ut clementia utatur petit.
1. Arbitratus es, beatissime imperator, quantum ex [Col. 1186C] augustis litteris tuis comperi, me longe abesse ab urbe Mediolanensium; quia res tuas crederem a Deo destitui. Sed non ego ita imprudens, aut virtutis et meritorum tuorum immemor abfui, ut non praesumerem coeleste auxilium pietati tuae adfore, quo Romanum imperium a barbari latronis immanitate et ab usurpatoris indigni solio vindicares.
2. Festinavi igitur illico reverti, posteaquam illum, quem jure declinandum putaveram, jam abesse cognovi; non enim ego Ecclesiam Mediolanensem [Col. 1187A] dereliqueram Domini judicio mihi commissam: sed ejus vitabam praesentiam, qui se sacrilegio miscuisset. Redii itaque circiter kalendas Augustas, ex illo die hic resedi. Hic me, Auguste, clementiae tuae apices repererunt.
3. Gratias Domino Deo nostro, qui fidei tuae pietatique respondit; et formam veteris restituit sanctitatis; ut videremus nostro tempore, quod in Scripturarum lectione miramur, tantam in praeliis divini auxilii fuisse praesentiam, ut nulli vertices montium adventus tui cursum retardarent, non hostilia arma impedimentum aliquod afferrent.
1021 4. Pro his gratias me censes agere oportere Domino Deo nostro: faciam libenter conscius meriti tui. Certum est placitam Deo esse hostiam, quae vestro [Col. 1187B] offertur nomine, et hoc quantae devotionis et fidei est! Alii imperatores in exordio victoriae arcus triumphales parari jubent, aut alia insignia triumphorum: clementia tua hostiam Deo parat, oblationem et gratiarum actionem per sacerdotes celebrari Domino desiderat.
5. Etsi ego indignus atque impar tanto muneri et tantorum votorum celebritati; tamen quid fecerim scribo. Epistolam pietatis tuae mecum ad altare detuli, ipsam altari imposui, ipsam gestavi manu, cum offerrem sacrificium; ut fides tua in mea voce loqueretur, et apices Augusti sacerdotalis oblationis munere fungerentur.
6. Vere Dominus propitius est imperio Romano; quandoquidem talem principem et parentem principum [Col. 1187C] elegit, cujus virtus et potestas in tanto imperii constituta culmine triumphali, tanta sit humilitate subnixa, ut virtute imperatores, humilitate vicerit sacerdotes. Quid exoptem? quidve desiderem? Omnia habes: ex tuis itaque summam votorum capessam, pius es, Imperator, clementiam habes maximam.
7. Opto tamen tibi etiam atque etiam incrementa pietatis, qua nihil Dominus praestantius dedit; ut per tuam clementiam Ecclesia Dei sicut innocentium pace et tranquillitate gratulatur, ita etiam reorum absolutione laetetur. Ignosce maxime his, qui non ante [Col. 1188A] peccarunt. Dominus clementiam tuam conservet, Amen.
Quod pridem ad THEODOSIUM non scripserit, excusat; seque ad eum mittere diaconum significans, ut ipsius preces pro quibusdam in Ecclesiae asylum receptis admittat petit.
1. Quamvis proxime scripserim augustae clementiae tuae etiam secundo, mihi tamen non satis fuit velut pari vice sermonis officium reddidisse; cum beneficiis clementiae tuae tam frequentibus oppigneratus sim, ut nullis officiis possim compensare quae debeo, beatissime atque augustissime Imperator.
2. Itaque ut prima occasio non praetermittenda [Col. 1188B] fuit, qua per cubicularium tuum clementiae tuae gratias agerem, et alloquii mei officium 1022 repraesentarem; maximoe ne desidiae putaretur fuisse potius quam necessitatis, quod tempore superiore non scripserim. Itaque requirenda mihi causa fuit, qua pietati tuae deferrem debitum salutationis obsequium.
3. Merito autem ad praeferendam epistolam meam filium meum Felicem diaconum misi, simul ut mei vicem officii repraesentaret, memoratum quoque pro his qui ad matrem pietatis tuae Ecclesiam, petentes misericordiam, confugerunt; quorum lacrymas sustinere non potui, quin adventum clementiae tuae meis obsecrationibus praevenirem.
4. Grande est quod petimus, sed ab eo cui Dominus inaudita et admiranda concessit, ab eo cujus [Col. 1188C] clementiam novimus, et obsidem pietatem tenemus. Unde plus exspectare nos confitemur; quoniam ut te virtute vicisti, ita etiam tua te vincere debes pietate. Victoria enim tua antiquo more vetustisque miraculis, qualis sancto Moysi, et sancto Jesu Nave, et Samueli, atque David, non humana aestimatione, sed coelestis gratiae effusione tibi collata censetur: hic pietatem aequalem poscimus, cujus merito tanta victoria ipsa quaesita est.
EUGENIO cur eum Mediolani non exspectaverit, explicat: deinde iis quae sub Valentiniano et Theodosio [Col. 1174C] relationis Symmachi occasione facta fuerant, recensitis, eumdem tyrannum quod sumptus idolorum templis concedendo, nec Dei timorem, nec aliorum de se existimationem ante oculos habuerit, libere arguit; oppositoque ipsius praevaricationi Hebraeorum exemplo, hanc ait fuisse causam cur ad eum non rescripserit; se tamen in posterum libertate, quam apud alios principes adhibuerit, cum eodem usurum.
1. Secessionis mihi causa timor Domini fuit, ad [Col. 1175A] quem omnes actus meos, quantum queo, dirigere, neque umquam ab eo mentem deflectere, nec pluris facere cujusvis hominis, quam Christi gratiam consuevi. Nemini enim facio injuriam, si omnibus Deum praefero; et confidens in ipso, non vereor vobis imperatoribus dicere, quae pro meo captu sentio. Itaque quod apud alios imperatores non tacui, nec apud te, clementissime Imperator, tacebo. Atque ut ordinem rerum custodiam, strictim recensebo, quae ad hoc spectant negotium.
2. Retulerat vir amplissimus Symmachus, cum esset praefectus Urbis, ad Valentinianum augustae memoriae imperatorem juniorem, ut templis, quae sublata fuerant, reddi juberet. Functus est ille partibus suis pro studio et cultu suo. Utique etiam ego [Col. 1175B] episcopus partes meas debui recognoscere. Dedi libellos imperatoribus duos, quibus significarem sumptus sacrificiorum christianum virum non posse reddere: et non fuisse quidem me auctorem, cum tollerentur; auctorem tamen fieri, quominus decernerentur: deinde quia dare eos ipse simulacris videretur, non reddere. Quod enim ipse non abstulerat, non quasi ipse reddebat: sed arbitratu proprio largiebatur ad superstitionis impensas. Postremo si fecisset, aut non veniret ad Ecclesiam, aut si veniret, futurum ut aut sacerdotem non inveniret, aut inveniret sibi in Ecclesia resistentem. Nec ad excusationem obtendi posse, quod esset catechumenus; cum non liceat etiam catechumenis sumptus idolis subministrare.
[Col. 1175C] 3. Lecti sunt libelli mei in consistorio, aderat amplissimus honore magisterii militaris Bauto comes, et Rumoridus, et ipse ejusdem dignitatis gentilium nationum cultui inserviens a primis pueritiae suae annis. Valentinianus tunc temporis audivit suggestionem meam, nec fecit aliud, nisi quod fidei nostrae ratio poscebat. Acquieverunt etiam comiti suo.
1011 4. Postea etiam clementissimo imperatori Theodosio coram intimavi, atque in os dicere non dubitavi, cui intimata senatus legatione hujusmodi, licet non totus senatus poposcerit, insinuationi [Col. 1176A] meae tandem assensionem detulit, et sic aliquibus ad ipsum non accessi diebus, nec moleste tulit; quia non pro meis commodis faciebam, sed quod et ipsi, et animae meae proderat, in conspectu regis loqui non confundebar (Psal. CXVIII, 46).
5. Iterum Valentiniano augustae memoriae principi, legatio a senatu missa intra Gallias, nihil extorquere potuit: et certe aberam, nec aliquid tunc ad eum scripseram.
6. Sed ubi clementia tua imperii suscepit gubernacula, compertum est postea donata illa esse praecellentibus in republica, sed gentilis observantiae viris; et fortasse dicatur, Imperator auguste, qui ipse non templis reddideris, sed bene meritis de te donaveris. Verum nosti pro Dei timore agendum esse constanter, quod etiam pro libertate frequenter fit [Col. 1176B] non solum a sacerdotibus; sed etiam ab his qui vobis militant, aut in numero habentur provincialium. Te imperante, petierunt legati, ut templis redderes, non fecisti: iterum alteri postulaverunt, renisus es; et postea ipsis, qui petierunt, donandum putasti.
7. Etsi imperatoria potestas magna sit, tamen considera, Imperator, quantus sit Deus: corda omnium videt, conscientiam interiorem interrogat, novit omnia, antequam fiant, novit interna pectoris tui (Act. I, 24; Dan. XIII, 42). Ipsi falli vos non patimini, et Deum vultis celare quidquam? Hoc non cecidit in animum tuum? Quamvis enim illi agebant tam perseveranter, nonne tuum fuit, Imperator, pro Dei summi et veri et vivi veneratione perseverantius [Col. 1176C] obsistere, et negare, quod erat in injuria sacrae legis?
8. Quis invidet, quoniam quae voluisti, aliis donavisti? Non sumus scrutatores vestrae liberalitatis, nec aliorum commodorum invidi; sed sumus interpretes fidei. Quomodo offeres dona tua Christo? Pauci aestimabunt quid feceris; omnes, quid volueris: quidquid illi fecerint, tuum erit: quidquid non fecerint, suum. Etsi es imperator, Deo subditus magis esse debes. Quomodo sacerdotes Christi tua munera dispensabunt?
9. Fuit hujusmodi quaestio temporibus superioribus; [Col. 1177A] et tamen fidei patrum ipsa cessit persecutio, et gentilitas detulit. Nam (II Mach. IV, 18 et seq.) cum ageretur agon quinquennalis in civitate Tyro, et ad spectandum venisset Antochiae rex sceleratissimus, Jason ordinavit sacrorum procuratores, ut ab Hierosolymis Antiochenses ferrent 1012 didrachmas argenti trecentas, et illas darent ad sacrificium Herculis: verum patres non gentilibus dederunt pecunias, sed viris fidelibus missis, protestarunt non erogari ad deorum sacrificium, quia non congruebat, sed in alios sumptus dari. Et pronuntiatum est, quia ille ad sacrificium Herculis missum dixerat argentum, suscipi quidem debere in id, quod erat missum: sed quia illi, qui detulerant, resistebant pro studio et cultu suo; ut non sacrificio proficerent, sed aliis necessitatibus, traditae sunt pecuniae ad constructionem navium: etsi coacti miserunt, non tamen ad sacrificium, sed ad alios sumptus reipublicae.
10. Denique qui attulerant, utique potuissent tacere: sed laedebant fidem, quia sciebant quo deferrentur; et ideo miserunt viros timentes Deum, qui agerent, ut non templo, sed ad impensas navium, quae missa fuerant, deputarentur. Ipsis enim crediderunt pecunias, qui causas agerent sanctae legis: judex rerum effectus fuit, qui absolvit conscientiam. Si positi in aliena potestate, sic praecavebant, quid te oportuerit facere, o Imperator, dubitari non potest. Tu utique quem nemo cogebat, nemo habebat in potestate, debuisti ab sacerdote consulere.
[Col. 1177C] 11. Ego certe quando tunc restiti, etsi solus restiti, tamen non solus volui, nec solus id suasi. Quoniam igitur meis vocibus et apud Deum et apud omnes homines teneor; aliud mihi non licere intellexi, aliud non oportere, nisi ut consulerem mihi; quia non potui tibi credere modeste. Certe diu pressi, diu texi dolorem, nulli quidquam intimandum putavi; dissimulare mihi nunc non licet, tacere liberum non fuit. Ideo etiam in primordiis imperii tui scribenti non rescripsi, quia istud praevidebam futurum. Denique [Col. 1178A] reposcenti litteras, cum ipse non rescriberem, dixi: Haec causa est, quod extorquendum ei arbitror.
12. Tamen ubi causa emersit officii mei, pro his qui sollicitudinem sui gerebant, et scripsi et rogavi; ut ostenderem in causis Dei timorem mihi justum inesse, nec pluris me facere adulationem, quam animam meam: in his vero, in quibus vos rogari decet, etiam me exhibere sedulitatem potestati debitam, sicut et scriptum est: Cui honorem, honorem: cui tributum, tributum (Rom. XIII, 7). Nam cum privato detulerim corde intimo, quomodo non deferrem imperatori? Sed qui vobis deferri vultis, patimini ut deferamus ei, quem imperii vestri vultis auctorem probari.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |