Magni Aurelii Cassiodori Senatoris
V. C. ET INL. EXQUAEST. PAL. EXCONS. ORD. EXMAG. OFF. PPO ATQUE PAT.
VARIARUM
Libri duodecim

LIBER OCTAVUS



I. IUSTINO IMPERATORI ATHALARICUS REX.

[1] Iuste possem reprehendi, clementissime principum, si pacem vestram quaererem tepide, quam parentes meos constat ardentius expetisse: aut in qua parte dignus heres existorem, si auctoribus meis impar in tanta gloria reperirer? non nos maiorum purpuratus tantum ordo clarificat, non sic regia sella sublimat quantum longe lateque patens gratia vestra nobilitat. omnia enim regno nostro perfecte constare credimus, si hanc nobis minime deesse sentimus. [2] Sed ut pietati vestrae praeconiale est diligere quorum patres contigit vos amasse ‚ nemo enim creditur impendisse veteribus puritatem innocuam, nisi qui eorum stirpem habere probatur acceptam ‚ claudantur odia cum sepultis: ira perire noverit cum protervis: gratia non debet occumbere cum dilectis: sed magis affectuosius tractandus est, qui ad regni causas innocens invenitur. [3] Perpendite quid a vobis mereatur successor bonorum. vos avum nostrum in vestra civitate celsis curulibus extulistis, vos genitorem meum in Italia palmatae claritate decorastis. desiderio quoque concordiae factus est per arma filius, qui annis vobis paene videbatur aequaevus. hoc nomen adulescenti congruentius dabitis, qualia nostris senioribus praestitistis. in parentelae locum vester iam transire debet affectus: nam ex filio vestro genitus naturae legibus vobis non habetur extraneus. [4] Atque ideo pacem non longinquus, sed proximus peto, quia tunc mihi dedistis gratiam nepotis, quando meo parenti adoptionis gaudia praestitistis. introducamur et in vestram mentem, qui adepti sumus regiam hereditatem. illud mihi est supra dominatum tantum ac talem rectorem habere propitium. primordia itaque nostra solacia mereantur principis habere longaevi: pueritia tuitionem gratiae consequatur et non in totum a parentibus destituimur, qui tali protectione fulcimur. [5] Sit vobis regnum nostrum gratiae vinculis obligatum. plus in illa parte regnabitis, ubi omnia caritate iubetis. quapropter ad serenitatem vestram illum et illum legatos nostros aestimavimus esse dirigendos, ut amicitiam nobis illis pactis, illis condicionibus concedatis, quas cum divae memoriae domno avo nostro inclitos decessores vestros constat habuisse. aliquid forsitan et amplius mereor sinceritatis, cuius nec aetas videtur esse suspecta nec generatio iam probatur extranea. quaedam vero per supra scriptos legatos nostros serenissimis sensibus vestris verbo intimanda commisimus, quae clementiae vestrae more ad effectum facite pervenire.

II. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

[1] Plenissimum gaudium constat esse, patres conscripti, cognoscere dominantis exortum, ut qui creditur universos posse protegere, audiatur ad regni culmina pervenisse. mensura laetitiae de magnitudine nuntii venit et tanta fit alacritas animi, quanta fuerit et consideratio rei. [2] Nam si prudentes viros erigunt commoda praedicta sodalium, si amicorum relevat sospitas nuntiata, quanta exultatione suscipi debet omnium rectorem feliciter provenisse terrarum, quem non protulit commota seditio, non bella ferventia pepererunt, non rei publicae damna lucrata sunt, sed sic factus est per quietem, quemadmodum venire decuit civilitatis auctorem! magnum profecto felicitatis genus optinere sine contentionibus principatum et in illa re publica adulescentem dominum fieri, ubi multos constat maturis moribus inveniri. non enim potest cuilibet aetati deesse consilium, ubi tot parentes publicos constat inventos. [3] Praelata est ergo spes nostra cunctorum meritis et certius fuit de nobis credi quam quod de aliis potuit approbari: non iniuria, quoniam quaevis claritas generis Hamalis cedit et sicut ex vobis qui nascitur, origo senatoria nuncupatur, ita qui ex hac familia progreditur, regno dignissimus approbatur. probata sunt praesenti facto quae loquimur. [4] Nam cum domni avi nostri pro beneficiorum quantitate dulcissima nobis recordatio urgeretur extremis, magnitudinem dominationis suae tanta in nos celeritate transfudit, ut non tam regnum quam vestem crederes esse mutatam. tot proceres manu consilioque gloriosi nullum murmur, ut assolet, miscuerunt: sed ita cum magno gaudio secuti sunt principis sui iudicia, ut voluntatem ibi potius agnosceres conluxisse divinam. quapropter necessarium duximus propitio deo de ortu regni nostri vos facere certiores, quia dilatatum quam mutatum videtur imperium, cum transit ad posteros: nam quodammodo ipse putatur vivere, cuius vobis progenies cognoscitur imperare. [5] Hoc habuerunt vestra vota, haec illius fuit indubitata sententia, ut heredem bonorum suorum relinqueret qui beneficia eius in vobis possit augere. amore principum constat inventum, ut simulacris aeneis fides servaretur imaginis, quatenus ventura progenies auctorem videret, qui sibi rem publicam multis beneficiis obligasset. sed quanto verior est qui vivit in posteris, per quos plerumque et forma corporis redditur et vigor animi protelatur! [6] Et ideo nobilitatis vestrae fidem maiore nunc studio debetis ostendere, quatenus et priora munera meritis videantur esse collata et futura indubitanter eis praestemus, quos praeteritorum immemores fuisse minime senserimus. [7] Noveritis etiam divina providentia fuisse dispositum, ut Gothorum Romanorumque nobis generalis consensus accederet et voluntatem suam, quam puris pectoribus offerebant, iuris etiam iurandi relligione firmarent. [8] Quod vos secuturos esse minime dubitamus tempore, non amore: nam a vobis potuit inchoari quod praeventi longinquitate sequimini. constat enim excellentissimos patres tanto amplius posse diligere, quanto maiores honores ceteris ordinibus visi sunt accepisse. [9] Sed ut primordia nostra et circa vos benignitatis possitis agnoscere, quia decet curiam vestram beneficiis introire, illustrem Sigismerem comitem nostrum vobis cum his qui directi sunt fecimus sacramenta praestare, quia inviolabiliter servare cupimus quae publica auctoritate promittimus. [10] Si qua autem a nobis creditis postulanda, quae vestrae securitatis incrementa multiplicent, indubitanter petite commoniti, quos ad fundendas preces nos etiam videmur hortari. promissio enim est ista quam commonitio: nam qui reverendum senatum supplicare praecipit, quod impetrare possit nihilominus compromisit. nunc vestrum est tale aliquid sperare, quod communem rem publicam possit augere.

III. POPULO ROMANO ATHALARICUS REX.

[1] Si vos externus heres imperii suscepisset, dubitare forsitan poteratis, ne, quos prior dilexerat, invidendo subsequens non amaret, quia nescio quo pacto, cum successor amplius laudari nititur, praecedentis fama lentatur. nunc vero persona tantum, non est autem vobis gratia commutata, quando recte nobiscum agi credimus, si veneranda iudicia avi subsequamur. [2] Nostrae siquidem opinionis interest, ut, quos ille benignissime tuitus est, nos etiam statuta copia et beneficiorum ubertate pascamus. minus cogitant qui obscuris principibus et versatis in mediocri actione succedunt: nos talis praecessit, ut exquisitis virtutibus eius sequi vestigia debeamus. [3] Quapropter, quod auspice deo dictum sit, gloriosi domni avi nostri ita vobis nuntiamus ordinatione dispositum, ut Gothorum Romanorumque suavissimus consensus in regnum nostrum accederet, et, ne adversis rebus aliqua possit remanere suspicio, vota sua sacramentorum interpositione firmarunt: se dominatum nostrum tanto gaudio subire, tamquam si illis domnus avus noster fatali sorte non videretur esse subtractus, ne solis linguis, sed etiam imis pectoribus probarentur esse devoti. [4] Quod si vos, ut opinamur, libenti animo similia feceritis, harum portitores sub obtestatione divina vobis fecimus polliceri iustitiam nos et aequabilem clementiam, quae populos nutrit, iuvante domino custodire et Gothis Romanisque apud nos ius esse commune nec aliud inter vos esse divisum, nisi quod illi labores bellicos pro communi utilitate subeunt, vos autem habitatio quieta civitatis Romanae multiplicat. [5] Ecce ad condicionem clementissimam sacramenti inclinando nostrum eveximus principatum, ut nihil dubium, nihil formidolosum populi habere possint quos beatus noster auctor enutrivit. ecce Traiani vestri clarum saeculis reparamus exemplum: iurat vobis per quem iuratis, nec potest ab illo quisquam falli, quo invocato non licet inpune mentiri. erigite nunc animos et deo propitio meliora semper optate, ut, sicut a caritate potestatem regiam inchoavimus, ita tranquillitatem deo placitam sequentibus temporibus exequamur.

IIII. DIVERSIS ROMANIS PER ITALIAM ET DALMATIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX.

[1] Honorabile credimus indicare quod fama potuistis teste cognoscere. iure siquidem de se bene arbitrabitur aestimatum, qui regium meretur alloquium, quia dignitas est subiecti affatus meruisse dominantis, in ea praesertim causa, in qua omnium corda sic videntur esse sollicita, ut, si non cognoscant prosperum, credant semper adversum. nam qui audit mutatum, novum nihilominus formidat imperium. et re vera nescio quid triste creditur cogitare, qui tardat inter initia benigna promittere. [2] Quapropter locum sinistris cogitationibus amputantes aliter de nobis non patimur credi, quam quod de nostris parentibus potuit aestimari. et ideo, quod divinitate propitia dictum sit, glorioso domno avo nostro feliciter ordinante, tam Gothorum quam Romanorum praesentium pro munimine, indepti regni sacramenta suscepimus. quod vos quoque facturos esse libentissime iudicamus, ut, qui fideles parentibus nostris extitistis, nobis quoque simili devotione pareatis. [3] Suavius enim diligit heredem, qui beneficiorum recordatur auctorem. sed ut vobis benivolentiae nostrae iam nunc integritas innotescat, iuris iurandi vobis fecimus relligione promitti, quod et nostrum possit declarare propositum et spem debeat munire cunctorum.

V. DIVERSIS GOTHIS PER ITALIAM CONSTITUTIS ATHALARICUS REX.

[1] Voluissemus quidem vobis domni avi nostri longaevae vitae gaudia nuntiare: sed quoniam diligentibus dura condicione subtractus est, nos heredes regni sui deo sibi imperante substituit, ut successione sanguinis sui beneficia vobis a se collata faceret esse perpetua, dum nos illa et augere et tueri cupimus, quae ab illo facta esse cognoscimus. cuius ordinationi, adhuc eo superstite, in regia civitate ita sacramenti interpositione cunctorum vota sociata sunt, ut unum crederes promittere, quod generalitas videbatur optare. [2] Hoc vos sequentes exemplum pari devotione peragite, ne quid a praesentibus minus fecisse videamini, a quibus creditur totum similiter posse compleri. illum vero comitem vobis fecimus iurata voce promittere, ut, sicut nobis vestrum animum proditis devotissime, sic optata de nostris sensibus audiatis. recipite itaque prosperum semper vobis nomen, Hamalorum regalem prosapiam, blatteum germen, infantiam purpuratam, per quos deo iuvante parentes nostri decenter evecti sunt et inter tam prolixum ordinem regum susceperunt semper augmentum. [3] Credimus enim de divinitate propitia, quae maiores nostros dignanter adiuvit, nunc quoque gratiam suae dignationis impendere, ut et nobis regnantibus bonarum rerum fructus dulcissimos afferatis, qui sub nostris parentibus copiosa virtutum laude floruistis.

VI. LIBERIO PPO GALLIARUM ATHALARICUS REX.

[1] Scimus animum vestrum de obitu gloriosae memoriae domni avi nostri acerbo dolore fatigari, dum omnia bona graviter defleantur amissa: plus enim quaeritur, dum dominus desiderabilis abrogatur. expedit autem studio pietatis afflictam mentem compensativo remedio consolari, quia vix sentitur amissus, cui non succedit extraneus. [2] Sic enim sibi deo imperante prospexit, dum esset et post fata providus, ut regionibus suis pacem relinqueret, ne aliqua novitas quieta turbaret. in sellam regni sui nos dominos collocavit, quatenus decus generis, quod in illo floruit, in successores protinus aequali luce radiaret. cui ordinationi Gothorum Romanorumque desideria convenerunt, ita ut sub iurisiurandi religione promitterent fidem se regno nostro devoto animo servaturos. [3] Quod ad illustris magnitudinis vestrae notitiam credidimus perferendum, ut ab his, qui in Galliis regno pietatis nostrae devoti sunt, simile proferatur exemplum et, sicut animos nostros circa se minores non desiderant effici, ita pari condicione teneantur astricti.

VII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS PER GALLIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX.

[1] Licet gloriosae memoriae domni avi nostri pro excellentibus meritis tristis vobis videatur occasus, tamen, quia ille humana condicione decubuit, ad continuandam gubernationem, quam singulariter gesserat, nos reliquit, ne damnum boni principis sentiretis, cuius vobis noscitur regnare progenies. nullus enim apud nos perdit, quod illi paruit, sed duplici largitate munifici et illius debita reddimus et futuris obsequiis beneficia ingenita pietate mutuamur. [2] Atque ideo fidem pristinam maiore nunc vos convenit devotione monstrare, quia bene prospicit rebus futuris qui regnantium servit initiis, dum ipse et in reliquum perseverare creditur, qui primordia fovere sentitur. indicamus autem favore divino, cum ad regni culmina perveniremus, omnia nobis sic felicia, sic tranquilla cessisse, ut unum loqui crederes quod generalitas insonabat nec putaretur humanum, quod tot vota ingentium populorum nihil probata sunt habere contrarium. [3] Unde vos quoque praedicta convenit imitari, ut Gothi Romanis praebeant iusiurandum et Romani Gothis sacramento confirment se unanimiter regno nostro esse devotos, quatenus et nobis vestra sinceritas laudabiliter innotescat et ad quietem vestram proficiat invicem promissa concordia. eat inter vos legalis missa tranquillitas: potior minori non sit infestus. habetote animum pacatum, qui bellum non habetis externum, quia primum inde nobis placere poteritis, si vobis hac ratione prospicitis.

VIII. VICTORINO VIRO VENERABILI, EPISCOPO ATHALARICUS REX.

[1] De fide atque constantia tales sunt commonendae personae, quae desideriis humanis diversa sorte quatiuntur. vos autem, quos sapientia firmos efficit et mens religiosa consolidat, ad provincialium potius convenit adunationes animari, quia iuste debitor fit alieni arbitrii, qui a pluribus meretur audiri. quapropter salutantes veneratione qua dignum est, quod vobis quidem maerorem possit indicere, transitum gloriosae memoriae domni avi nostri cum dolore maximo nuntiamus. [2] Sed inde potest vestra tristitia temperari, quia nos in sede regni sui divinitate propitia collocavit, ut in totum desiderio vestro non videatur ereptus, qui vobis consurgit in successione reparatus. favete nunc orationibus sacris nostris libenter auspiciis, ut rex caelestis humana nobis regna confirmet, gentes externas atterat, peccata absolvat, consolidet et conservet propitius quod parentibus nostris dignatus est praestare gloriosis. [3] Quapropter sanctitas vestra provinciales cunctos ammoneat, ut inter se habentes concordiam regno nostro per omnia debeant esse purissimi. cupimus enim in subiectis fidem reperiri, quam larga possimus pietate munerari.

VIIII. TULUIN V. I. PATRICIO ATHALARICUS REX.

[1] Licet ad regendos populos idoneos efficiant, quos ad augustum culmen divina provexerint ‚ quando nec aetas impedit, ubi sese potentia caelestis infundit ‚, tamen ad relevandam florentissimae nostrae aetatis sollicitudinem visum est te virum prudentissimum convenienter adhibere, quem constat etiam domni avi nostri tractatibus iugiter et laudabiliter adhaesisse. quod si dignum fuit hoc illum talem tantumque facere, quanto magis nobis convenit solacium quaerere, quod pro adulescentiae flore decenter adhuc possumus indigere! [2] Magna est enim infinitaque prudentia, quam nemo sic assequitur, ut eam non necessarie et per alios quaerere videatur. senes ipsi consiliis sapientiam discunt et a maturis in commune quaeritur quod pro omnium utilitate tractatur. solacium curarum frequenter sibi adhibent maturi reges et hinc meliores aestimantur, si soli omnia non praesumunt. quod si longaevi domini subiectorum ingeniis adiuvantur, consulte relaxamus aetatis nostrae breves ferias, ut suis incrementis aucta prosperius robustior ad imperii pondera sustinenda consurgat. [3] Atque ideo te cum favore divino suggestu praesentalis patriciatus evehimus, ut pro re publica nostra tractantem sedes celsa sublimet ne sententia salutaris, cui decet humiliter pareri, a loco videatur venisse communi. hic est honor, qui et armis convenit et in pace resplendet: hunc illa dives Graecia, quae multa gloriosissimo domno avo nostro debuit, gratificata persolvit: velavit fortes humeros chlamydum vestis, pinxit suras eius calceus iste Romanus et dignanter visus est accipere, quod se cognoscebat sumere per honorem. crescebat visendi studium eois populis heroam nostrum, dum nescio quo pacto in eo, qui bellicosus creditur, civilia plus amantur. [4] Hac igitur honoris remuneratione contentus pro exteris partibus indefessa devotione laboravit et praestare cum suis parentibus principi dignabatur obsequium, qui tantorum regum fuerat stirpe procreatus. sic se magnorum beneficia semper extollunt, ut et quibus imperare nequeunt, iura venerationis imponant. diligunt crementi sui provecti semper auctorem et moralitatis iura nesciunt, qui beneficiis non tenentur. [5] Sed longum est de eius gloria sufficienter loqui, quem singularem gentibus saecula fecunda genuerunt. ipsius te labor instituit, ut nos minus laborare debeamus. tecum pacis certa, tecum belli dubia conferebat et, quod apud sapientes reges singulare munus est, ille sollicitus ad omnia secure tibi pectoris pandebat arcana. tu tamen nullos responsis ludebas ambiguis. [6] Amasti in audiendo patientiam, in suggestione veritatem: saepe quae ad eum falso pervenerant, recti studio corrigebas et, quod rarum confidentiae genus est, interdum resistebas contra vota principis, sed pro opinione rectoris. patiebatur enim invictus ille proeliis pro sua fama superari et dulcis erat iusto principi rationabilis contrarietas obsequentis. [7] Ama nunc sublimior iustitiam, quam serviens diligebas. ostende te illius esse discipulum, qui numquam laboravit in cassum: iunctus Hamalo generi nobilissima tibi facta consocia. omne siquidem bonum regis suadere debet affinitas. acturus es consueta prudentia, ut laude morum fastigium contigisse videaris excelsum. [8] Extat gentis Gothicae huius probitatis exemplum: Gensimundus ille toto orbe cantabilis, solum armis filius factus, tanta se Hamalis devotione coniunxit, ut heredibus eorum curiosum exhibuerit famulatum. quamvis ipse peteretur ad regnum, impendebat aliis meritum suum et moderatissimus omnium quod ipsi conferri poterat, ille parvulis exhibebat. atque ideo eum nostrorum fama concelebrat: vivit semper relationibus, qui quandoque moritura contempsit. sic quamdiu nomen superest Gothorum, fertur eius cunctorum adtestatione praeconium. unde fas est de te meliora credere, quem nostri constat generis affinitate gaudere.

X. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

[1] Habetis, patres conscripti, unde glorioso principi gratiam referre debeatis, quando praecelso viro Toluin et nostra affinitate fulgenti vestri ordinis contulimus dignitatem. auctus est enim pacis genius de ferri radiantis ornatu nec discincta iacet toga iam procinctualis effecta. ante vobis contulimus honores, sed nunc ipsam ereximus dignitatem. per omnes est nimirum splendor refusus, quem praesens potest habere patricius: quando illa est natura purissimi luminis, quae relucet et proximis. [2] Sed quamvis sit vobis notissimus candidatus, qui domni avi nostri tam claris ac diuturnis adhaesit obsequiis, tamen iuvat illa repetere, quae constat ad institutoris eius gloriam pertinere. [3] Primum, quod inter nationes eximium est, Gothorum nobilissima stirpe gloriatur. qui mox inter parentes infantiam reliquit, statim rudes annos ad sacri cubiculi secreta portavit, agens non ut aetas, sed ut locus potius expetebat. nam licet omnia regum obsequia sub cautela peragenda sint, illic tanto amplius timoris adquiritur, quanto proximus plus habetur. arduum nimis est meruisse principis secretum, ubi si quid cognoscitur prodi, vel ab alio formidatur. has procellas moderator sui sine offensione transmisit, carus summatibus, collegis semper acceptus, ut iam tunc magnae felicitatis videretur esse praesagium gratiam meruisse cunctorum. [4] Cuius ut coepit aetas adulescere tenerique anni in robustam gentis audaciam condurari, ad expeditionem directus est Sirmensem: ut quod ab illo Martio viro verbis didicerat, in camporum libertate monstraret. egit de Hunnis inter alios triumphum et emeritam laudem primis congressibus auspicatus neci dedit Bulgares toto orbe terribiles. tales mittunt nostra cunabula bellatores: sic paratae sunt manus, ubi exercetur animus. nutritus in otioso servitio laboriosos subegit et quod exercitatione non didicit, virtus prona complevit. [5] Rediit subito ad principem veteranus egressus primaevus, ut non pacatis obsequiis, sed armis semper studuisse crederetur. hoc rimator ille actuum et bonorum remunerator inspiciens vigorem illi regiae domus virtutis contemplatione commisit, ut quem ingeniosum bella probaverant, fortissimi regis consiliis misceretur, ad invenienda subtilis, ad implenda robustus, ad celanda cautissimus. egit locum merito publici secreti: cum ipso proelia, cum ipso negotiorum aequabilia disponebat et in tantam se similitudinem eius cogitationis adiunxerat, ut causis recognitis, quod ille velle poterat, iste sua sponte peragebat. defensorem omnium suis tractatibus adiuvabat et ministrando consilium regebat ipse rectorem. [6] Ammonet etiam expeditio Gallicana, ubi iam inter duces directus et prudentiam suam bellis et pericula promptissimus ingerebat. Arelatus est civitas supra undas Rhodani constituta, quae in orientis prospectum tabulatum pontem per nuncupati fluminis dorsa transmittit. hunc et hostibus capere et nostris defendere necessarium fuit. quapropter excitata sunt Gothorum Francorumque validissima ea tempestate certamina. [7] Affuit illic dubiis rebus audacia candidati, ubi tanta cum globis hostium concertatione pugnavit, ut et inimicos a suis desideriis amoveret et vulnera factorum suorum signa susciperet: vulnera inquam, opinio inseparabilis, sine assertore praeconium, propria lingua virtutis, quae licet ad praesens periculum ingerant, reliquum tamen vitae tempus exornant. eget enim astipulatoribus corpus illaesum, quaerit alios, qui visa divulgent: de fortitudine probata non ambigitur, quae tali testimonio comprobatur. conflictus virorum fortium mutua tela refluit nec semper tutus fuit, qui cum numeroso hoste contendit. unius forsitan ictus sollerter eluditur: qui multis resistit, a parte qua non credidit vulnus excipit: quae in tantum nunc sunt gloriosa, quantum tunc habuere pericula. iuvat igitur fortissimi viri narrare quietum felicitatis exemplum, quia non est in duce perfecta laus asserere semper anxios labores. [8] Mittitur igitur, Franco et Burgundio decertantibus, rursus ad Gallias tuendas, ne quid adversa manus praesumeret, quod noster exercitus impensis laboribus vindicasset. adquisivit rei publicae Romanae aliis contendentibus absque ulla fatigatione provinciam et factum est quietum commodum nostrum, ubi non habuimus bellica contentione periculum: triumphus sine pugna, sine labore palma, sine caede victoria. tantum ergo eius gloriae debemus, quantum utilitatis accepimus: quem et ille arbiter rerum largitione redituum iudicavit esse prosequendum, ut ibi fieret dominus possessionum, ubi utilitati publicae procuravit augmentum. [9] Aquileiensem quoque tempestatem inter eius prospera iure memoramus, quia discrimina, dum feliciter cedunt, suavissimae memoriae sensum relinquunt. cum ventis saevientibus furentem pelagum spuma testaretur undarum, diu iactatum navigium tumens fluctus absorbuit, nullum relinquens forti viro solacium nisi tantum remigia brachiorum. tunc iste nautis pereuntibus cum caro pignore solus evasit. [10] Ibi amor piissimi regis, ibi meritum probatum est periclitantis, quando regnator ille vix litori constitutus, ut eum exitio praevaleret eripere, undas iterum desiderabat intrare. tunc eius pericula formidavit, qui saluti propriae timere nescivit. [11] Nonno vobis, patres conscripti, asperis casibus divinitus videtur exemptus, cui praesens parabatur eventus? hunc itaque virum bellis exercitatum, felicitate clarum, prudentia comprobatum, quod deo auspice dictum sit, ad patriciatus praesentalis culmen eveximus. favete nunc auspiciis candidati et viris nostris Libertatis atria reserate. convenit gentem Romuleam Martios viros habere collegas.

XI. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

[1] Confide, patres conscripti, quod ad agendas optimo regi gratias omnium vestrum studia debeant concitari, quando provectum meum excogitatum noscitis pro utilitate cunctorum. atque ideo alacriter excipiendum est, quod necessarie fuisset optandum. omnibus quidem utile est iudicia principum sequi, sed ipse facit propria, qui gratanter susceperit aliena. [2] Retinetis me senatus semper fovisse coetum, sed nunc maxime, cum vestrum videor intrare collegium. assumptio dignitatis ordinis vestri nobis gratiam duplicavit, quando me inter eos esse sentio, a quibus me amari posse confide. accedit etiam illud animi vestri gratissimum pignus, quod patriciorum genius per nos constat erectus, quando nemo gentilium in vobis putabit abiectum, quod in me respicit honoratum. [3] In expetendis quoque honoribus apud gloriosae memoriae Theodericum principem regum mea vobis saepe vota coniunxi, ut quadam praesentia talia videar praemisisse, ad quos me cum gratia decebat intrare. confidentius enim illud expetitur, ubi post collata beneficia festinatur. saepe consules, saepe patricios, saepe praefectos habita intercessione promovi, vobis inpetrare contendens, quod mihi ardue potuissem optare. congaudete nunc, patres conscripti, meis auspiciis, qui vestris favi semper honoribus. [4] Vultis scire, qua vos affectione complectar? insertus stirpe regia vocabulum vobiscum volui habere commune. vivite deo propitio securi et, quod est felicissimum suavitatis genus, exultate cum liberis vestris. studete, sicut semper, praedicari moribus Romanis et bonorum actuum famam sub alta quiete perquirite. interest nostrae gloriae, ut, quorum numerum auximus, eos propitia divinitate tueamur.

XII. ARATORI V. I. ATHALARICUS REX.

[1] Perfectionem necessariarum rerum completam esse iudicamus, si, quemammodum eligendo virum magnificum patricium armatae rei publicae parti providimus, ita et de sociando ei litterarum peritissimo consulamus. decet enim tractatores habere doctissimos, quibus potestas summa committitur, ut, nullo defectu impediente meritorum, provisa rei publicae utilitas explicetur. alii sunt honores qui se ordinaria provisione componunt: de generali autem securitate sollicito talis associandus fuit, qui parem in suis studiis non haberet. [2] Neque enim adhuc minus probatus agnosceris, licet primaevus veneris ad honores. advocationis te campus exercuit: te iudicii nostri culmen elegit. nam ita intra te fuit quamvis ampla professio litterarum, ut tuum ibi consenescere non pateremur ingenium. auspicatus es militem, cum implere potueris cognitorem, et quamvis traheret te eloquentia pro defensione dicere, suadebat tamen aequitas iudicanda proferre. probatum est, quid utilitatis habeat moribus armata facundia. nam sicut perniciosum est doctos prava suadere, sic salutare munus est, cum veritatis terminos disertitudo nescit excedere. [3] Sed ut merita tua exemplis potius laudabilibus asseramus, iuvat repetere pomposam legationem, quam non communibus verbis, sed torrenti eloquentiae flumine peregisti. directus enim de partibus Dalmatiarum ad domnum avum nostrum sic necessitates provincialium, sic utilitates publicas allegabas, ut apud illum magna cautela sollicitum et copiosus esses et fastidia non moveres. abundantia siquidem verba cum suavissimo lepore defluebant et cum finem faceres, adhuc dicere quaerebaris: delectando movendo implebas magis veri oratoris nisum, cum iam causidici deseruisses officium. [4] Genitoris quin etiam tui facundia et moribus adiuvaris, cuius te eloquium instruere potuit, etiamsi libris veterum non vacasses. erat enim, ut scimus, egregie litteris eruditus. et ut aliquid studioso exquisitum dicere videamur, has primum, ut frequentior tradit opinio, Mercurius repertor artium multarum volatu Strymoniarum avium collegisse memoratur. [5] Nam et hodie grues, qui classe consociant, alphabeti formas natura inbuente describunt: quem in ordinem decorum redigens, vocalibus consonantibusque congruenter ammixtis, viam sensualem reperit, per quam alta petens ad penetralia prudentiae mens possit velocissima pervenire. hinc Helenus auctor Graecorum plura dixit eximie virtutem eius compositionemque subtilissima narratione describens, ut in ipso initio possit agnosci magnarum copia litterarum. [6] Sed ut ad propositum redeamus, paterno igitur exemplo ingenium extendisse credendus es, qui in Romano foro eloquentiam non nutristi. o beatum magistrum felicissimumque discipulum, qui affectuose didicit, quod aliis doctorum terror extorsit! [7] Romanum denique eloquium non suis regionibus invenisti et ibi te Tulliana lectio disertum reddidit, ubi quondam Gallica lingua resonavit. ubi sunt, qui Latinas litteras Romae, non etiam alibi asserunt esse discendas? evaserat Caecilius pondus verecundiae, si hunc provectum saecula priora genuissent. soluta est quippe vis illa sententiae: mittit et Liguria Tullios suos. [8] Cognosce quid ex meritis tuis aestimavimus, quando te illius consilio vides esse sociatum, qui nostri inperii tractat arcanum. hinc est quod te comitiis domesticorum illustratum isto honore decoramus, ut merito maiora de nostris debeas sperare iudiciis, qui in te adhuc meliora credimus inveniri. grande tibi negotium vides esse commissum: quidquid egeris, generalitas sentit. nam qui potest in universitate peccare, gloriosus nimis est, si nescit excedere.

XIII. AMBROSIO V. I. QUAESTORI ATHALARICUS REX.

[1] Securus celsa conscendit, qui se in paulo minoribus approbavit et certo procedit vestigio, qui gradatim desiderio potitur accepto. sine merito siquidem remuneratum putatur omne quod subitum est nec inexplorati suspicionem refugit, quod repente provenerit. contra omnia deliberata robusta sunt et totum bonis actibus optinuisse creditur, qui post documenta laudatae militiae promovetur. [2] Dudum inter gymnasia litterarum adscitus ab illo inspectore meritorum, qui iudiciis suis etiam futura praedicebat, privatarum largitionum fascibus praefuisti: honor, nisi ex te crevisset, exiguus, quem tu suscipiens patrocinium meritorum ita gratia dominantis auxisti, ut tibi saepe committeretur quod dignitas non habebat. quod si laudabile est vel mediocribus esse honoribus parem, quanto praestantius vicisse moribus aulicam dignitatem. haec cum tu sub tanto iudice laudata perageres, gratiam quoque loci alterius invenisti. [3] Dictationibus enim probaris adhibitus, cum sit offensionibus alter expulsus, et ita suspensum honorem tuum sustinebat ingenium, ut palatio deesse non sineres iudicem, cuius ad tempus abrogatam cognovimus dignitatem. non sunt imparia tempora nostra transactis: habemus sequaces aemulosque priscorum. [4] Ecce iterum ad quaesturam eminens evenit ingenio. redde nunc Plinium et sume Traianum. habes magna quae dicas, si et tu simili oratione resplendeas. fama temporum de legitima atque eloquenti iussione generatur. omnia si quidem bona cumulat lingua diserta et quod a nobis praecipitur, gratia dictantis ornatur. esto nobis ad bona suggerenda promptissimus et adversum improbitatem male praesumentium constanter erectus. dic etiam auribus nostris quod est omnino pro nobis. bonus princeps ille est, cui licet pro iustitia loqui, et contra tyrannicae feritatis indicium audire nolle constituta veterum sanctionum. [5] Renovamus certe dictum illud celeberrimum Traiani: sume dictationem, si bonus fuero, pro re publica et me, si malus, pro re publica in me. sed vide quid a te quaeramus, quando nec nobis aliquid iniustum licere permittimus. decreta ergo nostra priscorum resonent constituta, quae tantam suavitatem laudis inveniunt, quantum saporem vetustatis assumunt. [6] Praeiudicia, quae nos horremus, in aliis non amamus. obligamus te certe generalitati, dum absolute praecipimus iura servari. quod ideo nunc dicimus, ut opportune omnibus in te consuluisse videamur. decet enim praemonere, ne te iam tardius post aliena pericula videamur velle corrigere. bonorum exempla sequere et nobilitatis tuae memor incede. illi digne ad vitia generis sui redeunt, qui contemptibili stirpe nascuntur. [7] His igitur in bonum publicum praedictis per quintam feliciter indictionem quaesturae tibi insignia deo praestante concedimus, honorem prudentium, fontem omnium dignitatum, quando exinde procedit, quod indulgentiae nostrae largitate manaverit. age ut, qui ad consilium nostrum adscisceris, prudentia cunctis et gravitate praeminere noscaris. nam quid tibi conveniat, vides. vox legum diceris, dum nos iura condamus. incumbe nunc probitati vel fidei, ut, sicut te prior honor dignum fecit alteri, ita secundus tertiae faciat dignitati.

XIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

[1] Accipite, patres conscripti, iudicium quod initia nostra protulerunt, quando plus cogitantur omnino quae cauta sunt, quia talis subsecutio creditur, quale primordium venisse sentitur. nemo enim futurum putat esse diligentem, quem in ipsa novitate opinionis suae non videt esse custodem. providus institutor hortum suum fecundis nititur ornare plantariis, ut reddant fructus optatos, quae sollicitis fuerant exculta laboribus: quanto magis regnum decet inter initia pacis amoenitate componi, ne habere speciem agri videatur inculti! [2] Et ideo beneficiis nostris quasi quandam ianuam cogitavimus dare quaestorem, per quem venientium dignitatum culmina decenter exirent. sunt vobis certe de candidato nota, quando et moderna, quae loquimur. nam cum transitum gloriosae memoriae domni avi nostri subiectorum anxia corda lugerent ‚ bonum quippe amissum dum quaeritur, plus amatur ‚, per eum vobis et nostri auspicii et vestrae securitatis optata patuerunt. intellegite, quali nos aequitate constringimus in futuris, ut ipse vobis legum fieret custos, qui conservandae iustitiae fuerat promissor effectus. [3] Affuit mandatis regalibus eloquens et decorus orator, permulcens etiam inspectus, quos gratissimos reddebat auditus. tales enim decet esse aulicos viros, ut naturae bona indicio frontis aperiant et possint agnosci de moribus, cum videntur. tacens enim plerumque despicabilis est, si eum tantum lingua nobilitat: semper autem in honore manet, si, cuius est tranquillus animus, eum quoque serenissimus commendet aspectus. hoc denique facto testamur copiam nos habere prudentium, quando talis eligitur, qui ex utraque parte laudetur. [4] Eloquentiae vero bona ineptum est in quaestore praedicare, cum ad hoc specialiter probetur adscitus, ut opinionem temporum commendet qualitate dictorum. aliis enim iudicibus provinciarum committatur exactio, aliis privati aerarii custodia delegetur: hic autem aulicae famae insignia reponuntur, unde per totum mundum opinio vulgata laudetur. quod vobis adeo, patres conscripti, aestimavimus esse repetendum, ut tales nos quaerere credatis, quales et nostrae laudi et vestrae securitati expediat inveniri. agnoscite, docti, bonum principis votum: confidite de beneficiis, qui litterarum probamini habere notitiam. segnissimi est torpere, cum se ad provectum cognoscat rerum dominos invitasse. [5] Quapropter, patres conscripti, illustrem Ambrosium quaesturae culmine decoratum favor vestrae benignitatis excipiat. de illo enim non debet dubitari, qui a vestro ordine iam in prima dignitate meruit approbari.

XV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

[1] Gratissimum nostro profitemur animo, quod gloriosi domni avi nostri respondistis in episcopatus electione iudicio. oportebat enim arbitrio boni principis oboediri, qui sapienti deliberatione pertractans, quamvis in aliena religione, talem visus est pontificem delegisse, ut nulli merito debeat displicere, ut agnoscatis illum hoc optasse praecipue, quatenus bonis sacerdotibus ecclesiarum omnium religio pullularet. recepistis itaque virum et divina gratia probabiliter institutum et regali examinatione laudatum. [2] Nullus adhuc pristina contentione teneatur. pudoren non habet victi, cuius votum contingit a principe superari. ille quim immo suum efficit, qui eum sub puritate dilexerit. nam quae sit causa doloris, quando hoc et in isto reperit, quod alteri in partem ductus optavit? civica sunt ista certamina, pugna sine ferro, rixa sine odio: clamoribus, non doloribus res ista peragitur. nam etsi persona summota sit, nihil tamen a fidelibus amittitur, cum optatum sacerdotium possidetur. [3] Quapropter redeunte legato vestro inlustri viro Publiano rationabile duximus ad coetum vestrum salutationis apices destinare. magna enim iucunditate perfruimur, quotiens cum nostris proceribus verba miscemus. et hoc quoque suavissimum vobis minime dubitamus, si quod illius fecistis imperio, nobis etiam cognoscitis esse gratiosum.

XVI. OPILIONI COMITI SACRARUM ATHALARICUS REX.

[1] Solent quidem venientes ad aulicas dignitates diutina exploratione trutinari, ne imperiale iudicium aliquid probare videatur ambiguum, quando gloria regni est reperisse iudices exquisitos. sed tam frequens est familiae vestrae felicissimus provectus, tam in multis personis declarata prudentia, ut licet aliquis vos eligat ad subitum, nihil fecisse videatur incertum. similitudinem suorum felix vena custodit, quando pudet delinquere, qui similia nequeunt in sui genere reperire. [2] Hinc est, quod melius agnoscitur elegisse nobilem quam fecisse felicem: quia iste commonitus per veterum se facta custodit, ille exemplum non habet nisi quod fecerit. quapropter secure tibi credimus, quod totiens tuo generi commissum fuisse gaudemus. pater his fascibus praefuit: sed et frater eadem resplenduit claritate. ipsa quodammodo dignitas in penatibus vestris larem posuit et domesticum factum est publicum decus. [3] Nam militiae ordinem sub fraterna laude didicisti, cui mutuo conexus affectu implebas laboribus socium et consiliorum participatione germanum, ad te potius pertinere diiudicans quod frater acceperat. hoc baculo reclinabatur ille felicior, astu quaedam neglegens praesumptione tui, quia per te omnia cernebat impleri. [4] En dulce fratrum obsequium et praesentium temporum antiqua concordia. bene talibus sensibus iudicium creditur, qui servare mores naturaliter sentiuntur. quod si amoeni recessus et provinciale otium forte libuissent, ad te catervae causantium et anxia currebant vota laesorum. boni iudicis inter eos assumebas officium ut futurorum quodam urgente praesagio, quod a nobis accipere poteras, meritorum assumptione peragebas. [5] Meminimus etiam, qua nobis in primordiis regni nostri devotione servieris, quando maxime necessarium fidelium habetur obsequium. nam cum post transitum divae memoriae domni avi nostri anxia populorum vota trepidarent et de tanti regni adhuc incerto herede subiectorum se corda perfunderent, auspicia nostra Liguribus felix portitor nuntiasti et sapientiae tuae allocutione firmati maerorem, quem de occasu conceperant, ortu nostri imperii in gaudia commutabant. innovatio regis sine aliqua confusione transivit et sollicitudo tua praestitit, quod nos nullus offendit. [6] Atque ideo probato talibus institutis ab indictione feliciter sexta sacrarum largitionum comitivam propitia tibi divinitate concedimus. usurus es omnibus privilegiis atque emolumentis, quae ad tuos decessores pertinuisse noscuntur: absit enim, ut aliqua calumniae machinatione quatiantur qui actionis suae firmitate consistunt. fuit enim tempus, cum per delatores vexarentur et iudices. deponite iam formidinem, qui non habetis errorem: fructibus vestrarum utimini dignitatum: nam quod vobis per decessores prodecessoresque vestros temporibus domni avi nostri consuetudo longa dedit, indulgentia quoque nostra custodit. [7] Conferimus tibi honorem germani: sed tu fidem eius imitare servitii. nam si illum sequeris, multos laude praecedis, virum auctoritatis maximae, probatae constantiae, qui sub tanto principe et sine culpa paruit et iudicia laudatus exercuit. promptum est enim aestimare quid egerit, quando sub ingrato successore palatinum officium praeconia eius tacere non potuit. difficile non est itaque moribus sequi posse germanum, quia et in conversationis fructu plerumque consentiunt, qui unius semine procreantur.

XVII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

[1] Tanta est, patres conscripti, in candidato copia meritorum, ut vereamur, ne tardius putetur electus quam non sit iudicio comprobatus. nam cum divae memoriae avus noster optimos viros exquireret, nobis eum inremuneratum prosperior fortuna servavit. illi paruit, illi multa officiositate servivit et a domino largissimo beneficiorum sine aliqua retributione constat esse derelictum. credo dilata est compensatio meriti, ut nobis aptior fieret causa praestandi: congenimat enim se pietas nostra lege naturae. condignum est ab herede solvi, quod collatum constat auctori. cur enim munificentia nostra eum differret, cum eum proficere consuetudo suae nobilitatis urgeret? [2] Pater huic manu clarus ac summa fuit morum nobilitate conspicuus, quem nec ferventia bella respuerunt et tranquilla otia praedicarent, corpore validus, amicitia robustus aevi antiquitatem gestabat, abiectis saeculis Odovacris ditatus claris honoribus. his temporibus habitus est eximius, cum princeps non esset erectus. [3] Sed quid antiquam parentum eius repetimus nobilitatem, cum vicina resplendeat luce germani? cuius non dicam proximitati, sed vel amicitiae coniunctum fuisse potest esse laudabile. huius virtutibus ita se sociavit atque conexuit, ut hoc potius sit incertum, qui magis praedicetur ex altero. [4] Amicitiis ille praestat fidem: sed magnam promissis debet iste constantiam. ille quoque avaritia vacuus: et iste a cupiditate probatur alienus. hinc est quod norunt regibus servare fidem, quia nesciunt vel inter aequales exercere perfidiam. ibi enim mores facilius probantur, ubi natura sub libertate monstratur. quomodo ergo sub puritate non serviant dominis, qui nesciunt illusisse collegis? [5] His laudibus electus a coniuge Basilianae sociatus fertur esse familiae, quod plerumque venit a meritis coniungi posse nobilibus. inspicite in eo, si placet, etiam familiarem vitam, quia saepius maioribus vestris viros industrios haec signa prodiderunt. res huic privata tanta fuit moderatione disposita, ut nec aliqua tenacitate sorderet nec iterum nimia effusione laberetur. [6] Gentiles victu, Romanos sibi iudiciis obligabat et unde ingratitudo dignitatibus plerumque venit, iste disceptando sibi amicitias colligebat. videte quid faciat nobilis natura. ex iudicibus natus arbitrum agebat, quod nisi ex morum probitate nulla potest contingere ratione. nam fascibus oboedire plerumque potestatis necessitas cogit: privato iudici parere sola sententiarum probitas facit. unde nobis plus laudis videtur habere voluntarius iudex, quando ad audientiam non eligitur nisi qui iustus esse moribus aestimatur. [7] Quapropter, patres conscripti, favete vestris alumnis et nostris favete iudiciis. secundo ad vestram curiam venit, qui et ex senatore natus est et aulicis dignitatibus probatur honoratus.

XVIII. FIDELI V. I. QUAESTORI ATHALARICUS REX.

[1] Professionem constat esse iustitiae legum peritos iudices ordinare, quia vix potest neglegere qui novit aequitatem nec facile erroris vitio sordescit, quem doctrina purgaverit. dudum te forensibus negotiis insudantem oculus imperialis aspexit, nec latere potuit, qua fide suscepta peregeris, qua luculentia tractata peroraris. [2] Aequo gradu eloquentia tua atque conscientia pariter incedebant: nullus susceptus quod amplius desideraret habuit: nullus iudicum quod in te corrigere posset invenit. accessit enim venustas oris et castitas animi: iuvenem te solus decor ostendit: ab ore primaevo cana verba manaverunt. contendit flos aetatis et maturitas mentis: sed potius illa superavit, quae nos ad virtutum gradus gloriamque perducit. [3] Quapropter aptamus munera nomini et meritis tuis, ut arcana regia Fidelis accipias et vir eloquens litteratam reperias dignitatem. nunc causas gloriose iudica, quas laudabiliter perorabas: assideat tibi propria et exercitata doctrina. modo est felix et certa condicio negotiorum, quando ille sententiam dicit, qui non potest ignorare quod legit. non enim decet iudicem ministrum esse voluntatis alterius, ut magis alteri pareat, cui tot milites obsecundant. certe si in aliis utcumque tolerandum, nimis in quaestore pudendum est, ut qui eligitur ad principis consilium, solacium expectet alienum. [4] Et ideo, quod deo auspice dictum sit, per sextam indictionem quaesturae tibi conferimus dignitatem. sed tuus honor imperitis opprobrium est. nam sicut conscientia laeta est, quae provehitur meritis, ita sub reatu iacet, qui se imparem cognoscit muneribus consecutis. habes priscos viros, quos te deceat imitari. praecede fama quem sequeris dignitate. [5] Nam si te privata vita virtutibus exercuit, quanto melius provecta declarabit? sumpsisti nomen ex meritis: custodi, ut semper laeteris veritate vocabuli. nam cum omnis appellatio ad declarandas res videatur imposita, nimis absurdum est portare nomen alienum et aliud dici quam possit in moribus inveniri. verum haec bonae conscientiae dicta sufficiant, quia dubitari de illo creditur, qui plurimis ammonetur.

XVIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

[1] Licet coetus vester genuino splendore semper irradietur, clarior tamen redditur quotiens augetur lumine dignitatum. nam caelum ipsum stellis copiosissimis plus refulget et de numerosa pulchritudine mirabilem intuentibus reddit decorem. naturae siquidem insitum est, ut bonorum copia plus delectet. prata denique floribus pinguntur innumeris: laudatur pinguis arvi densior seges. antiquitas vos fecerit nobiles haberi: nos senatum volumus etiam de numerositate praedicari. [2] Hinc est quod vobis aggregare cupimus quem repererimus ubicumque praecipuum. nam licet apud vos seminarium sit senatus, tamen et de nostra indulgentia nascitur, qui vestris coetibus applicetur. alumnos cunctae vobis pariunt aulicae dignitates, quaestura autem vere mater senatoris est, quoniam ex prudentia venit. quid enim dignius, quam curiae participem fieri qui adhaesit consilio principali? sed quia prudenti viro generaliter non sufficit conclusa laudatio, eius nota propriaque tangamus. [3] Quaestorem nostrum, patres conscripti, cognoscite eloquentia prius exercitata placuisse et sic advocationis suae crebras egisse victorias, ut merito sibi eum electio triumphalis asciverit, quatenus palmis felicibus inauguratus nobis daret omina laurearum. ad forense gymnasium prima aetate deductus studuit semper integritati mentis et nobilissimo pudore castitatem corporis sub nimio labore transegit. [4] Orator facundus, gravissimus patronus susceptas causas suis praeconiis adiuvabat, quando credi non poterat negotium inprobabile, cui talis videbatur assistere. nonne praetermittere hunc virum esset publicum damnum? quid enim aut nobis aut vobis esse debet acceptius quam nostro coniungi lateri, qui inter leges meruit approbari? amare namque eas potest, per quas doctus enituit, dum affectat unusquisque gloriam suam nec oblivisci potest animus, ex qua nobis fuerit parte sociatus. [5] Creditis forte, principes viri, novam in hunc imparatamque apparuisse prudentiam? origo eius hereditarias sibi litteras vindicavit, cuius pater ita in Mediolanensi foro resplenduit, ut et trino fratrum et Tulliano cespite pullularet. proinde quamvis sit vel inter mediocres difficillimum placendi genus, tamen advocationis laudem inter primarios eloquentiae frequenter meruit invenire. is contra magnum Olybrium stetit, is palmarii Eugenetis linguae ubertate suffecit, et illis par extitit, quos singulares Roma cognovit. [6] Quid enim generosius quam tot litterarum proceres habuisse maiores? nam si inveteratae et per genus ductae divitiae nobiles faciunt, multo magis praestantior est, cuius origo thesauris prudentiae locuples invenitur. quapropter, patres conscripti, favete nostro iudicio ac suis meritis candidato: quando si collegae manum clementiae porrigitis, vos potius sublevatis.

XX. AVIENO V. I. PPO ATHALARICUS REX.

[1] Assertio meritorum est potuisse eligi post improbitatem iudicis accusati, quando excessus praecendentium non corrigitur, nisi cum successor optimus invenitur. contrariis rebus plerumque medicina succedit, nam, dum calor vitalis adhibitus fuerit, frigus pestiferum tunc recedit. nubila ipsa ventorum spiratione terguntur et aquilo faciem caeli tranquillam reddit, quam australis aura turbavit. sic nos decessorem tuum summovimus amore generalitatis, ut tu saluberrimus advenires. [2] Contraria prioribus imitare et laudanda peregisti. ille calumniis odiosus: tu stude, ut iustitia reddaris acceptus. rapax ille: tu continens. bonorum omnium brevis est definitio vitare quae fecit, quando illa vere laudanda sunt, quae suo iudicio non probavit. respice denique in illo odium publicum, et tu amorem affectare cunctorum. tanti tuis moribus gratias agant, quanti illius acerbitatem actionis accusant. animare igitur dedecore praecedentis, quando post illum professae malitiae virum vel a malis abstinuisse laudandus es. nam quale erit, si beneficia provinciis tribuas quae hactenus non habebant? bonum insolitum plus amatur et sequenti gaudio confert dulcedinem temporum praemissa tristitia. [3] Atque ideo praefecturae tibi fasces per sextam feliciter indictionem deo auxiliante conferimus, quae quanto fuit hactenus laesione terribilis, tanta nunc habere debet beneficia lenitatis, siquidem sauciata cura tua refovenda sunt. non tuis, non alienis manibus quisquam gravetur. nam ultra omnes impietates est nocere laesos, qui sanare creditur vulneratos. redeat ad nomen antiquum praefectura illa praetorii toto orbe laudabilis: cuius si principium quaeramus, per Ioseph a beneficiis inchoavit. nec inmerito a legibus nostris pater provinciarum, pater etiam praedicatur imperii, quia sic iuste, sic provide agi voluerunt, ut non districtum iudicis nomen, sed vocabulum illi pietatis imponerent. [4] Iustis ac debitis compendiis nostrum per te crescat aerarium. lucra rennuimus, quae legum cauta profanant: pecunias illas volumus, quibus libra iustitiae suffragatur. aedes nostras nequitiam non patimur introire, quia nec privatim intromittere possumus quam publica voce damnamus. [5] Audite, iudices, quid amemus, nolite aliud in malum publicum suspicari. nam cui vos per iniquas provisiones creditis esse placituros, cum nos cognoscatis sola illa diligere, quae possunt iustitiae monitis convenire? vestris iam moribus peccatis, si post ista delinquitis. sed illi forte talia gesserint, qui ad dignitates suis parentibus incognitas pervenerunt: tu post patris praefecturam laudabilem aliquid quod melius praedicetur adiunge, quia diligentior semper debet esse qui sequitur, dum bona parentum probabiliter et imitari cupimus et vincere festinamus. [6] Accedit etiam tuis laudibus, quod dictis prudentum probaris imbutus. grave est sapienti offendere, ubi alterum reperit incidisse. ius forte praetereat, qui iura nescivit: totum a te legitimum quaeritur, cuius origo indocta fuisse nescitur. aequales tibi sunt libri veterum et actiones parentum. praesta opinioni tuae, praesta nostro iudicio, ut impar non sis meritis quorum aequasti per nostra beneficia dignitates.

XXI. CYPRIANO V. I. PATRICIO ATHALARICUS REX.

[1] Licet propriis frequenter honoribus et germani tui fueris dignitate laudatus, tamen, quia natura bonorum non expenditur cum refertur, quasi ad indictum revertimur, de quo iam praeconia multa sonuerunt. testificatum est de te, quicquid de fidelibus, quicquid debuit de bene meritis aestimari. sed digne laudum cum voluerit novitates emittit, qui se actionis probitate complevit. [2] Natura perennis fontis est gloriae vena manabilis: nam sicut ille fluendo non expenditur, sic nec ista celebri sermone siccatur. quod et si transacta taceantur, tu nova probaris suggerere quae dicantur, qui cum aetate crescis semper et meritis. cursus annorum laudis tibi procurat augmentum. senescis quidem corpore, sed laude iuvenescis. merito tibi prolixior aetas optatur, in quo fama semper robustior invenitur. [3] Habuisti sub divae memoriae avo nostro in utraque parte laudatas semper excubias. vidit te adhuc gentilis Danuvius bellatorem: non te terruit Bulgarum globus, qui etiam nostris erat praesumptione certaminis obstaturus. peculiare tibi fuit et renitentes barbaros aggredi et conversos terrore sectari. sic victoriam Gothorum non tam numero quam labore iuvisti. [4] Postea vero, quod non minus ipsis certaminibus fuit, referendarii officium laboriosis contentionibus exhibebas. fuerunt enim apud illum virtutum omnium virum exercitualia vel pacata servitia. quis enim non ageret bellum, qui illi potuit competens exhibere responsum? qui tantam firmitatem animi semper exegit, tantam verborum in asserenda veritate constantiam, ut merito se vicisse diceret hostem, qui illo praesente vitare valuisset errorem. hinc fuit, quod eius obsequia reddiderunt prudentes, quia cautela semper adhibita erigit sensum et, dum culpam quis formidet incurrere, sapientibus se nititur aggregare. [5] Contulit etiam dignitatem sacrarum largitionum, hoc est laborum tuorum aptissimum munus, quam sic casta, sic moderata mente peregisti, ut maiora tibi deberi faceres, quamvis eam in magna praemia suscepisses. per haec te florida iuventus exercuit, sed nostris temporibus aetas matura servavit. consilio quidem plurimum vales, nec fractus tamen aetate cognosceris: sic enim adeptus es senectutis bona, ut eius non subires incommoda. haec sunt quae in te aestimamus augenda, ut, sicut es conscientia praeditus, reddaris quoque honore reverendus. [6] Sunt enim beneficiis nostris consentanea in te et superna iudicia, quando talium filiorum pater effectus natura ipsa videris esse patricius. quorum bona vernantia non est absurdum referri, quando educantium felicior laus est de filiorum probitate laudari. primum, quod non minimae laudis praestat initium, infantia eorum est nota palatio. sic fetus tui, more aquilae se probantes, regales oculos ab ipsis paene cunabulis pertulerunt. relucent etiam gratia gentili nec cessant armorum imbui fortibus institutis. [7] Pueri stirpis Romanae nostra lingua loquuntur, eximie indicantes exhibere se nobis futuram fidem, quorum iam videntur affectasse sermonem. habemus, unde tibi, felix pater, praemium debeat referri, qui et filiorum tuorum nobis animos optulisti. quapropter multis laboribus multaque fide et constantia comprobato patriciatus tibi deo auspice conferimus dignitatem, honorem quidem celsum, sed qui tuis meritis probetur aequalis. fruere igitur probatissimis institutis, ut cum tu bona geminaveris, nostris iterum beneficiis augearis.

XXII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

[1] Si favore vestro dignus est, qui vel semel regale potuit impetrare iudicium, quid, patres conscripti, vir magnificus merebitur Cyprianus, qui vobis totiens gratior debet effici, quotiens a nobis dignitates acceperit? certantes in stadio numerosior corona glorificat, Olympicos currus frequens palma nobilitat: sic vel in levibus rebus gloriosior efficitur, cui frequenter praemia conferuntur. de primo denique provectu potest esse cunctatio, dum multi fallunt principis animum, quando facile est illudere, cui semper votum est praestitisse: sed talem mentis exhibuit constantiam, tantum bonorum habuit propositum, ut semper in se provocaverit regium munus. [2] Haec est certa gloria, haec indubitata sententia frequenter potuisse mereri, per quod homines constat ornari. hos etiam intrare in vestram curiam decet, qui ad primos honores non expendunt meritum suum, sed cum magna susceperint, iterum maiora promerentur. ornant quoque tales et nostra iudicia, quando bene prius electus creditur, qui saepius approbatur. natura ipsa boni adhibita perseverantia pretiatur, quia minus est laudanda incipere quam bonorum propositum custodire. [3] Similes habuistis olim, patres conscripti, Decios, similes vetustas praedicat fuisse Corvinos. neque enim hic vir, de quo nobis sermo est, nostrum sibi tantummodo conciliavit arbitrium. ab uno quippe principe provehi videtur forte gratiosum: nam et sub altero meruisse provectum apud utrosque integrum constat fuisse iudicium. cunctos ergo sequaces habet, qui aliquid ex veritate decernit. [4] Hunc provectus sui auctorem meruit, ut nos augmentatores dignissime reperiret. ille in eum fundamenta posuit honorum, nos culmen construximus dignitatum. et ideo, patres conscripti, tot laboribus, tot laudibus clarificato illustri viro Cypriano suggestum quoque patriciatus addidimus, ne maior esset meritis suis quam honoribus nostris. favete nunc collegae quem saepe decorastis extranei. securus ad vos redit, qui iam honores suos in Libertatis aula reposuit. [5] Habet etiam, unde vobis reddatur acceptior, quando tales curiae vestrae alumnos protulit, de quibus quamvis avidus pater tamen propria vota superavit, non infantia trepidos, non ad respondendum, ut licebat, ignaros: variis linguis loquuntur egregie, maturis viris communione miscentur. sic cum nobis noti sunt, in ipso aetatis primordio adulescentiam transierunt. praestet divina maiestas, ut, sicut de patre eorum munificentiae nomen extulimus, sic et in eis pietatis nostrae titulos augeamus.

XXIII. BERGANTINO V. I. COMITI PATRIMONII ATHALARICUS REX.

[1] Licet munificentiam regis cotidie deceat cum sole relucere et iugiter aliquid facere, quo possit largitas principis apparere, hinc tamen conscientiae debitum solvitur, quotiens parentibus sub aequitate praestatur. lucrantur principes dona sua et hoc vere thesauris reponimus, quod famae commodis applicamus. absit enim, ut negemus affini, quod solemus custodire subiectis: quando qui nobis sanguine coniungitur, plus meretur nec fraudari potest proprio desiderio, qui militat sub iudice gratioso. [2] Atque ideo illustrem magnitudinem tuam praecelso atque amplissimo viro Theodahado massas subter annexas tot solidos pensitantes ex patrimonio quondam magnificae feminae matris ipsius praecipimus reformari, eius feliciter dominio plenissime vindicandas, cuius successionis integrum ius in ea qua praecipimus parte largimur. [3] De cuius fide ac sinceritate praesumimus, ut sequenti tempore reliqua supra memorati patrimonii cum adiecta quantitate mereatur. quid enim tali viro negare possimus, qui etiam meliora suis obtinere possit obsequiis, vel si non probaretur affinis? vir quem nobilitatis suae nulla inflat elatio, modestia humilis, prudentia semper aequalis quid a nobis mereatur, intendite, quando ad gloriam nostram trahimus, quod eum proximum confitemur. [4] Quapropter aequissimae iussioni operam navanter impendite delectisque sedis vestrae chartariis designatas massas actoribus eius sine aliqua dilatione contradite, ut summa nobis caritate sociato gratia praesentis muneris reddatur acceptior.

XXIIII. CLERO ECCLESIAE ROMANAE ATHALARICUS REX.

[1] Tanto divinitati plurima debemus, quanto a ceteris mortalibus maiora suscipimus: nam quid simile rependat deo, qui potitur imperio? sed licet pro tanto munere nihil compensari possit idonee, ipsi tamen gratia redditur, dum in servientibus honoratur. [2] Itaque flebili aditione causamini hoc fuisse longae consuetudinis institutum, ut, si quis sacrosanctae Romanae ecclesiae servientem aliqua crederet actione pulsandum, ad supra dictae civitatis antistitem negotium suum dicturus occurreret, ne clerus vester forensibus litibus profanatus, officiis potius saecularibus occupetur: addentes diaconum quoque vestrum ad contumeliam religionis tanta executionis acerbitate compulsum, ut saius eum propriae custodiae crederet mancipandum. [3] Presbyterum quin etiam ecclesiae Romanae pro levibus causis asseritis criminaliter impetitum. quod nobis pro ingenita reverentia, quam nostro debemus auctori, displicuisse profitemur, ut, qui pridem sacris meruerant inservire mysteriis, conventionibus inreverenter expositi nefariis iniuriis subiacerent. sed aliorum plectenda subreptio nobis contulit plenissimae laudis eventum, ut causa contingeret praestandi, quae nos caelestibus commendaret auxiliis. [4] Atque ideo considerantes et apostolicae sedis honorem et consulentes desiderio supplicantum praesenti auctoritate moderato ordine definimus, ut, si quispiam ad Romanum clerum aliquem pertinentem in qualibet causa probabili crediderit actione pulsandum, ad beatissimi papae iudicium prius conveniat audiendus, ut aut ipse inter utrosque more suae sanctitatis cognoscat aut causam deleget aequitatis studio terminandam, et si forte, quod credi nefas est, competens desiderium fuerit petitoris elusum, tunc ad saecularia fora iurgaturus occurrat, quando suas petitiones probaverit a supra dictae sedis praesule fuisse contemptas. [5] Quod si quis extiterit tam improbus litigator atque omnium iudicio sacrilega mente damnatus, qui reverentiam tantae sedi exhibere contemnat et aliquid de nostris affatibus crediderit promerendum, ante alicuius conventionis effectum decem librarum auri dispendio feriatur, quae a palatinis sacrarum largitionum protinus exactae per manus saepe memorati antistitis pauperibus erogentur, carensque impetratis negotii quoque sui amissione multetur. dignus est enim duplici poena percelli, qui et divinam reverentiam et nostra iussa temeravit. [6] Sed item vos, quos iudicia nostra venerantur, ecclesiasticis vivite constitutis. magnum scelus est crimen admittere, quos nec conversationem decet habere saecularem: professio vestra vita caelestis est. nolite ad mortalium errores et humilia vota descendere. mundani coerceantur humano iure, vos sanctis moribus oboedite.

XXV. IOHANNI V. S. REFERENDARIO ATHALARICUS REX.

[1] Valde dignum est in eis aliena servare, quibus nos oportet propria dona conferre. quid enim de illa munificentia possis ambigere, quando a nobis te intellegis mereri, quod a nostris decessoribus accepisti? profitemur itaque alterius quidem donum, sed nostrum esse iudicium et modernam principis mentem praevenisse tantum velocissimam largitatem. [2] Hinc est quod divae memoriae avum nostrae clementiae domum in castro Lucullano positam, obsequiorum tuorum sedulitate provocatum, constat voluisse largiri. cuius dispositionem secutus patricius Tuluin posteaquam illi nostra est liberalitate concessa, praefatam domum actu legitimo in tua optime iura transmisit. [3] Quapropter serenitas nostra vel inchoatae voluntatis desiderium vel Tuluin plenissimae donationis effectum praesenti auctoritate corroboramus, ut saepe dicta domus patriciae recordationis Agnelli in Lucullano castro posita cum omnibus ad se pertinentibus in tua vel heredum tuorum possessione permaneat, et quicquid de hac facere malueris, habebis liberam potestatem, cuiuslibet vel privati vel publici nominis posthac inquietudinem summoventes: ubi et si quid esset quolibet casu, qualibet inquisitione fortassis ambiguum, huius auctoritatis nostrae iudicio constat explosum. fruere iuvante deo rebus propriis ex nostra quoque auctoritate solidatis. alii enim tibi iura legitima praestiterunt, nos possessionis quietem et cunctis saeculis securam conferimus firmitatem. [4] Sed ne quis forsitan tam egregiae voluntatis nostrae invidus temerator existat, iubemus eum qui ex hac re quolibet tempore vel fisci nomine vel privati movere temptaverit aliquam quaestionem, dare tibi, vel ad quem pertinere volueris domum superius designatam, poenae nomine auri libras tot et frustratum suis ausibus infamatumque discedere. hunc enim voluntatis suae meretur invenire fructum, qui aliquid contra nostrum videtur quaesisse iudicium.

XXVI. UNIVERSIS REATINIS ET NURSINIS ATHALARICUS REX.

[1] Gloriosus domnus avus noster desideria vestra cognoscens Quidilanem Sibiae filium priorem vobis quidem facere disponebat: sed quia interveniente mortali condicione nequivit cogitata complere, necesse nobis est eius vota perficere, ne tantus vir de aliquo inaniter iudicaretur bona potuisse sentire. [2] Atque ideo praesenti auctoritate praecipimus, ut eum priorem feliciter habere debeatis et quae ordinaverit pro disciplina servanda, ubi nostra maxime utilitas continetur, in omnibus oboedire debeatis, quia sic domni avi nostri estis moribus instituti, ut et leges libenter audiatis et iudices. [3] Hoc est enim, quod nostrum comit imperium, quod opinionem vestram inter gentes amplificat, si talia geratis, quae et nobis accepta et divinitati possunt esse gratissima. robustius enim inimici nostri vincuntur moribus bonis, quia quos superna protegunt, felices adversarios habere non possunt. pugnatis enim efficaciter foris, dum in sedibus vestris iustitiam fovere contenditis. ita enim duo mutua se amplexatione consociant: qui aequitatem coluerit, fructum victoriae possidebit. [4] Nam quae necessitas ad iniusta compellat, cum vos et sortes alant propriae et munera nostra domino iuvante ditificent? nam et si cui aliquid expetendum est, speret de munificentia principis quam de praesumptione virtutis, quia vobis proficit, quod Romani quieti sunt, qui, dum aeraria nostra ditant, vestra donativa multiplicant.

XXVII. DUMERIT SAIONI ET FLORENTIANO VIRO DEVOTO COMITIANO ATHALARICUS REX.

[1] Severitas publica sicut ab innocentibus vacat, ita necesse est, ut in sceleratis operam suae districtionis impendat, quia non semper unum merentur iudicium diversa merita personarum. morbi ipsi dissimilibus sucis sanantur herbarum: aliis cibi, aliis ferrum optatam revocat sospitatem et pro qualitate passionis praeceptum merentur artificis. [2] Et ideo devotio vestra per Faventinum territorium incunctanter excurrat et, si quos Gothorum atque Romanorum in direptionibus possessorum se miscuisse reppererit, secundum facti aestimationem et damnis affligantur et poenis, quia gravius plectendi sunt qui nec ammonitionibus iustis nec initiis principis oboediendum esse crediderunt, quando maior ambitus est novis dominis velle servire, ut commendati bonis initiis reliquam vitam securitatis munere perfruantur.

XXVIII. CUNIGASTO V. I. ATHALARICUS REX.

[1] Permovit serenitatem nostram Constanti atque Venerii dolenda conquestio, qua sibi a Tancane iuris proprii agellum, quod Fabricula nominatur, cum suo peculio causantur ablatum, adicientes, ne rerum suarum repetitionibus imminerent, liberis sibi condicionem ultimae servitutis imponi. [2] Atque ideo magnitudo tua, decretis obsecuta praesentibus, praefatum suo iubeat adesse iudicio, ubi omni inter partes veritate discussa iuri consentaneam et amicam vestris moribus proferte iustitiam: quia sicut grave est de suo dominos iure decedere, ita nostris est saeculis inimicum servitutis iugo libera colla deprimere. [3] Momenti iure si competunt, primitus reddantur invasa, ita tamen, ut persona legitima disceptationibus non desistat. cesset violenta praesumptio, ut causa iudicis cognoscatur arbitrio et aut convictos servos cum rebus sibi competentibus possideat aut probatos liberos indemnes atque integros derelinquat. sufficit enim quod ei relaxamus poenam qui facere praesumpsit iniuriam.

XXVIIII. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS PARMENSIS CIVITATIS ATHALARICUS REX.

[1] Dignum est, ut libenti animo faciatis quae iuberi pro urbis vestrae utilitate cognoscitis: nam quod proprio sumptu decuit aggredi, compendiose vobis constat offerri. civitatem siquidem vestram diutina siccitate laborantem iuvante deo domnus avus noster saluberrima unda rigavit. [2] Cui nunc studio vestro cloacarum ora pandantur, ne, sordium obiectione tardata, reciprocans unda vestris aedibus illidatur et quas debuit abluere, easdem vobis cogatur inferre. cui operi, quamquam vos urgere debeat civicus amor, virum spectabilem Genesium praecipimus imminere, ut nos ad meliora provocetis, si quae iussimus gratanter efficitis.

XXX. GENESIO V. S. ATHALARICUS REX.

[1] Amore civitatis vestrae antiqui operis formam domnus quidem avus noster regia largitate construxit. sed nihil prodest aquarum copias urbibus inmisisse, nisi nunc provideatur cloacarum opportuna digestio: more vitae humanae, cuius ista salubritas continetur, si quod ore quis suscipit, alia parte corporis relaxatus effuderit. [2] Et ideo sublimitas tua Parmenses municipes huic faciet operi naviter insistere, quatenus antiquos cuniculos sive subterraneos sive qui iunguntur marginibus platearum diligenter emendent, ut cum sollemniter optatus vobis liquor influxerit, nulla abiecti laetaminis obiectione tardetur: quia gratiam unda non habet nisi quae iugiter influit et visa semper abscedit. illa enim quae pulchre rivis exercitata ridet, quam deformis est in lacunis: palus enim nec visu grata, nec iumentis accommoda. [3] Elementum pulcherrimum quidem, sed cum in naturali puritate servatur. sine hoc agri squalent, urbes anhela siccitate fatigantur, ut merito antiqua prudentia quos a civica conversatione segregandos esse iudicavit, aquarum interdictione puniverit. quapropter tam utillimae rei omnium debet studere consensus, quia civis animum non habet, qui urbis suae gratia non tenetur.

XXXI. SEVERO V. S. ATHALARICUS REX.

[1] Cum te praefectorum consiliis laudabiliter inhaerentem omnia didicisse credamus, quae ad rei publicae statum pertinent componendum, maxime cognovisti litteris eruditus pulchram esse faciem civitatum, quae populorum probantur habere conventum. sic enim et in illis splendet libertatis ornatus et nostris ordinationibus necessarius servit effectus. feris datum est agros silvasque quaerere, hominibus autem focos patrios supra cuncta diligere. [2] Aves ipsae gregatim volant, quae innoxia voluntate mitescunt: canori turdi amant sui generis densitatem: strepentes sturni compares sequuntur indesinenter exercitus: murmurantes palumbi proprias diligunt cohortes et quicquid ad simplicem pertinet vitam, adunationis gratiam non refutat. [3] Contra animosi accipitres, aquilae venatrices et supra omnes alites acutius intuentes volatus solitarios concupiscunt, quia rapaces insidiae innoxia conventicula non requirunt. ambiunt enim aliquid soli agere, qui praedam cum altero non desiderant invenire. sic mortalium voluntas plerumque detestabilis est, quae conspectum hominum probatur effugere, nec potest de illo aliquid boni veraciter credi, cuius vitae testis non potest inveniri. [4] Redeant possessores et curiales Bruttii: in civitatibus suis coloni sunt, qui agros iugiter colunt. patiantur se a rusticitate divisos, quibus et honores dedimus et actiones publicas probabili aestimatione commisimus, in ea praesertim regione, ubi affatim veniunt inelaboratae deliciae: [5] Ceres ibi multa fecunditate luxuriat: Pallas etiam non minima largitate congaudet: plana rident pascuis fecundis, erecta vindemiis: abundat multifariis animalium gregibus, sed equinis maxime gloriatur armentis: merito, quando ardenti tempore tale est vernum silvarum, ut nec muscarum aculeis animalia fatigentur et herbarum semper virentium satietatibus expleantur. videas per cacumina montium rivos ire purissimos et quasi ex edito profluant, sic per Alpium summa decurrunt. additur, quod utroque latere copiosa marina possidet frequentatione commercia, ut et propriis fructibus affluenter exuberet et peregrino penu vicinitate litorum compleatur. vivunt illic rustici epulis urbanorum, mediocres autem abundantia praepotentum, ut nec minima ibi fortuna copiis probetur excepta. [6] Hanc ergo provinciam civitatibus nolunt incolere, quam vel in agris suis se fatentur omnino diligere? quid prodest tantos viros latere litteris defaecatos? pueri liberalium scholarum conventum quaerunt et mox foro potuerint esse digni, statim incipiunt agresti habitatione nesciri: proficiunt, ut dediscant: erudiuntur, ut neglegant et cum agros diligunt, se amare non norunt. quaerat eruditus, ubi possit existere gloriosus: prudens frequentiam non respuat hominum, in qua se novit esse laudandum. alioquin virtutibus fama tollitur, si earum merita in hominibus nesciantur. [7] Nam quale desiderium est civium frequentiam deserere, cum aliquas quoque avium conversationi humanae se videant velle miscere? mortalium enim penatibus fiducialiter nidos philomena suspendit et inter commanentium turbas pullos nutrit intrepida. foedum ergo nimis est nobili filios in desolationibus educare, cum frequentationi humanae videat alites sua pignora commisisse. redeant igitur civitates in pristinum decus: nullus amoenitatem ruris praeponat moenibus antiquorum. [8] Quomodo potest in pace refugi, pro qua oportet bellum, ne vastetur, assumi? cui enim minus grata nobilium videatur occursio? cui non affectuosum sit cum paribus miscere sermonem, forum petere, honestas artes invisere, causas proprias legibus expedire, interdum Palamediacis calculis occupari, ad balneas ire cum sociis, prandia mutuis apparatibus exhibere? caret profecto omnibus his, qui vitam suam vult semper habere cum famulis. [9] Sed ne ulterius in eandem consuetudinem mens aliter inbuta relabatur, datis fideiussoribus tam possessores quam curiales sub aestimatione virium poena interposita promittant anni parte maiore in civitatibus se manere, quas habitare delegerint. sic fit, ut eis nec ornatus desit civium nec voluptas denegetur agrorum.

XXXII. SEVERO V. S. ATHALARICUS REX.

[1] Cum Nymphadius v. s. pro causis suis ad comitatum sacratissimum festinaret, itineris longinquitate confectus, animalia fessa reparare contendens, ad fontem Arethusae in Scyllacino territorio constitutae elegit ponere mansionem, eo quod ipsa loca et pasturarum ubertate fecunda sint et aquarum inundatione pulchrescant. est enim, ut dicitur, sub pede collium supra maris harenam fertilis campus, ubi fons vastus egrediens cannis cingentibus in coronae speciem riparum suarum ora contexit, amoenus admodum et harundineis umbris et aquarum ipsarum virtute mirabilis. [2] Nam cum ibi tacitus homo et studiose silentiosus advenerit, aquas fontis irrigui reperit sic quietas, ut in morem stagni non tam currere quam stare videantur. at ubi concrepans tussis emissa fuerit aut sermo clarior fortasse sonuerit, nescio qua vi statim aquae ibidem concitatae prosiliunt: os illud gurgitis ebullire videas graviter excitatum, ut putes aquam rigentem succensae ollae suscepisse fervorum: silenti homini tacita, loquenti strepitu et fragore respondens, ut stupescas sic subito perturbatam, quam nullus tactus exagitat. [3] Nova vis, inaudita proprietas aquas voce hominum commoveri, et, quasi appellatae respondeant ita hominum sermonibus provocatae, nescio quid inmurmurant. credas ibi aliquod animal prostratum somno quiescere, quod excitatum magno tibi strepore respondeat. legitur quidem nonnullos fontium variis scaturrire miraculis, ut aliqui potati animalibus reddant varium colorem, alter greges albos efficiat, quidam in saxeam duritiam suscepta ligna convertant. sed has causas nulla ratio comprehendit, quia supra intellectum humanum esse cognoscitur quod tantum rebus naturalibus applicatur. [4] Sed ut ad querellam supplicantis cito redeamus, hic cum mansionem supradictus Nymphadius habuisset, insidiis rusticorum abactos sibi asserit caballos: quod temporum nostrorum habere non decet disciplinam, ut delectatio illius loci tali damno redderetur horribilis. quod vivacitatem tuam diligenti censemus examinatione discutere, quae et de palatio nostro auctoritatem et de legibus visa est iustitiam collegisse, ut more ipsius fontis scelus quod actum est videaris ulcisci. [5] Perquirantur fures summo silentio, teneantur in suis laribus quieti, dum, mox ut executor increpuerit, eorum corda turbentur, in voces prosiliant et se terribili murmuratione confundant. sic aquas suas omina sibi iudicent dedisse poenarum. sit ergo in eis competens vindicta, ut loca sint pervia: invitet posita disciplina studium commeantium, ne latronum excessibus vitetur tale miraculum, quod semper laetificare cognoscitur inquisitum.

XXXIII. SEVERO V. S. ATHALARICUS REX.

[1] Sicut incognita velle nosse prudentis est, ita comperta dissimulare dementia est, eo praesertim tempore, cum noxia res ad correctionem possit celerrimam pervenire. frequenti siquidem probatione didicimus Lucaniae conventu qui prisca superstitione Leucothea nomen accepit, quod ibi sit aqua nimio candore perspicua, praesumptionibus illicitis rusticorum facultates negotiantium hostili direptione saepe laceratas, ut qui ad natale sancti Cypriani religiosissime venerant peragendum mercimoniisque suis faciem civilitatis ornare, egentes turpiter inanesque discederent. [2] Hoc nos simplici ac facili remedio credidimus corrigendum, ut spectabilitas vestra praedicto tempore una cum possessoribus atque conductoribus diversarum massarum, quietem convenientium anticipata debeat cautela procurare, ne atrocis facti reos inveniat, quos poena consumat. quod si aliquis rusticorum vel cuiuslibet loci homo causa nefandae litis advenerit, inter ipsa initia comprehensus fustuariae subdatur protinus ultioni et pompatus mala vota corrigat, qui prius occultum facinus excitare temptabat. [3] Est enim conventus iste et nimia celebritate festivus et circumiectis provinciis valde proficuus. quicquid enim praecipuum aut industriosa mittit Campania aut opulenti Bruttii aut Calabri peculiosi aut Apuli idonei vel ipsa potest habere provincia, in ornatum pulcherrimae illius venalitatis exponitur, ut merito tam ingentem copiam iudices de multis regionibus aggregatam. videas enim illic conlucere pulcherrimis stationibus latissimos campos et de amoenis frondibus intextas subito momentaneas domos, populorum cantantium laetantiumque discursum. [4] Ubi licet non conspicias operam moenium, videas tamen opinatissimae civitatis ornatum. praesto sunt pueri ac puellae diverso sexu atque aetate conspicui, quos non fecit captivitas esse sub pretio, sed libertas: hos merito parentes vendunt, quoniam de ipsa famulatione proficiunt. dubium quippe non est servos posse meliorari, qui de labore agrorum ad urbana servitia transferuntur. quid vestes referam innumera varietate discretas? quid diversi generis animalia nitere pinguissima? ubi tali cuncta taxatione proponuntur, ut quamlibet emptor fastidiosissimus invitetur. sic de illo commercio nemo ingratus redit, si cuncta probabilis disciplina componit. [5] Est enim et locus ipse camporum amoenitate distensus: suburbanum quoddam Consilinatis antiquissimae civitatis, qui a conditore sanctorum fontium Marcellianum nomen accepit. hic erumpit aquarum perspicua et dulcis ubertas, ubi in modum naturalis antri apsidis fabricata concavitas sic perspicuos liquores emanat, ut vacuum putes lacum, quem non dubitas esse plenissimum. hic perlucidus usque ad fundum patet, ut aspectibus tuis aerem potius apparere iudices, non liquorem. aemulatur serenum diem aqua subtilissima, nam quicquid in imo geritur, inoffensa oculis claritate monstratur. [6] Conludunt illic gregatim laetissimi pisces, qui ad manus pascentium sic intrepidi veniunt, tamquam se noverint non esse capiendos: nam qui tale aliquid praesumpsit efficere, mox poenam divinitatis cognoscitur excepisse. longa sunt illius fontis memoranda describere. veniamus ad illud singulare munus sanctumque miraculum. [7] Nam cum die sacratae noctis precem baptismatis coeperit sacerdos effundere et de ore sancto sermonum fontes emanare, mox in altum unda prosiliens aquas suas non per meatus solitos dirigit, sed in altitudinem cumulumque transmittit. erigitur brutum elementum sponte sua et quadam devotione sollemni praeparat se miraculis, ut sanctificatio maiestatis possit ostendi. nam cum fons ipse quinque gradus tegat eosque tantum sub tranquillitate possideat, aliis duobus cernitur crescere, quos numquam praeter illud tempus cognoscitur occupare. magnum stupendumque miraculum fluenta labentia sic ad humanos sermones vel stare vel crescere, ut eis credas audiendi studium minime defuisse. [8] Fiat omnium sermone venerabilis fons iste caelestis: habeat et Lucania Iordanem suum. ille exemplum baptismatis praestitit, hic sacrum mysterium annua devotione custodit. quapropter et reverentia loci et utilitas rei dare debet populis sanctissimam pacem, quia cunctorum iudicio sceleratissimus habendus est, qui talium dierum gaudia temerare contendet. relegantur populis et proponantur ista quae diximus, ut cum inulta esse minime creduntur, excedendi licentia non quaeratur.



CassiodorusChristian LatinThe Latin LibraryThe Classics Page