CLAVDII CLAVDIANI
PANEGYRICVS DE SEXTO CONSVLATV HONORII AVGVSTI.



PRAEFATIO
Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno,
Pectore sopito reddit amica quies.
Venator defessa toro cum membra reponit,
Mens tamen ad silvas et sua lustra redit.
Iudicibus lites, aurigae somnia currus               5
Vanaque nocturnis meta cavetur equis.
Furto gaudet amans, permutat navita merces
Et vigil elapsas quaerit avarus opes
Blandaque largitur frustra sitientibus aegris
Inriguus gelido pocula fonte sopor.               10

Me quoque Musarum studium sub nocte silenti
Artibus adsuetis sollicitare solet.
Namque poli media stellantis in arce videbar
Ante pedes summi carmina ferre Iovis;
Vtque favet somnus, plaudebant numina dictis               15
Et circumfusi sacra corona chori.
Enceladus mihi carmen erat victusque Typhoeus:
Hic subit Inarimen, hunc gravis Aetna domat.
Quam laetum post bella Iovem susceperat aether
Phlegraeae referens praemia militiae!               20

Additur ecce fides nec me mea lusit imago,
Inrita nec falsum somnia misit ebur.
En princeps, en orbis apex aequatus Olympo!
En quales memini, turba verenda, deos
Fingere nil maius potuit sopor, altaque vati               25
Conventum caelo praebuit aula parem.

PANEGYRICVS

Aurea Fortunae Reduci si templa priores
Ob reditum vovere ducum, non dignius umquam
Haec dea pro meritis amplas sibi posceret aedes,
Quam sua cum pariter trabeis reparatur et urbi
Maiestas: neque enim campus sollemnis et urna               5
Luditur in morem, species nec dissona coetu
Aut peregrina nitet simulati iuris imago.
Indigenas habitus nativa palatia sumunt,
Et, patriis plebem castris sociante Quirino,
Mars Augusta sui renovat suffragia campi.               10
Qualis erit terris, quem mons Euandrius offert
Romanis avibus, quem Thybris inaugurat, annus?
Quamquam omnes, quicumque tui cognominis, anni
Semper inoffensum dederint successibus omen
Sintque tropaea tuas semper comitata secures,               15
Hic tamen ante omnes miro promittitur ortu,
Vrbis et Augusti geminato numine felix.
Namque velut stellas Babylonia cura salubres
Optima tunc spondet mortalibus edere
Caelicolae cum celsa tenent summoque feruntur               20
Cardine nec radios humili statione recondunt:
Haud aliter Latiae sublimis Signifer aulae,
Imperii sidus propria cum sede locavit,
Auget spes Italas; et certius omina surgunt
Victrici concepta solo. Cum pulcher Apollo               25
Lustrat Hyperboreas Delphis cessantibus aras,
Nil tum Castaliae rivis communibus undae
Dissimiles, vili nee discrepat arbore laurus,
Antraque maesta silent inconsultique recessus.
At si Phoebus adest et frenis grypha iugalem               30
Riphaeo tripodas repetens detorsit ab axe,
Tune silvae, tune antra loqui, tunc vivere fontes,
Tunc sacer horror aquis adytisque effunditur Echo
Clarior et doctae spirant praesagia rupes.
Ecce Palatino crevit reverentia monti               35
Exultatque habitante deo potioraque Delphis
Supplicibus late populis oracula pandit
Atque suas ad signa iubet revirescere laurus.
Non alium certe decuit rectoribus orbis
Esse larem, nulloque magis se colle potestas               40
Aestimat et summi sentit fastigia iuris.
Attoliens apicem subiectis regia rostris
Tot circum delubra videt tantisque deorum
Cingitur excubiis! Iuvat infra recta Tonantis
Cernere Tarpeia pendentes rupe Gigantas               45
Caelatasque fores mediisque volantia signa
Nubibus et densum stipantibus aethera templis
Arvaque vestitis numerosa puppe columnis
Consita subnixasque iugis inmanibus aedes,
Naturam cumulante manu, spoliisque micantes               50
Innumeros arcus. Acies stupet igne metalIi
Et circumfuso trepidans obtunditur auro.
Agnoscisne tuos, princeps venerande, penates?
Haec sunt, quae primis olim miratus in annis
Patre pio monstrante puer. Nil optimus ille               55
Divorum toro meruit felicius aevo
Quam quod Romuleis victor sub moenibus egit
Te consorte dies, cum se melioribus addens
Exemplis civem gereret terrore remoto
Alternos cum plebe iocos dilectaque passus               60
Iurgia patriciasque domos privataque passim
Visere deposito dignatus limina fastu.
Publicus hinc ardescit amor, cum moribus aequis
Inclinat populo regale modestia culmen.
Teque rudem vitae, quamvis diademate necdum               65
Cingebare comas, socium sumebat honorum
Purpureo forum gremio, parvumque triumphis
Imbuit et magnis docuit praeludere fatis.
Te linguis variae gentes missique rogatum
Foedera Persarum proceres cum patre sedentem               70
Hac quondam videre domo positoque tiaram
Summisere genu. Tecum praelarga vocavit
Ditandas ad dona tribus; fulgentia tecum
Collecti trabeatus adit delubra senatus
Romano puerum gaudens offerre favori,               75
Vt novus imperio iam tunc adsuesceret heres.
Hinc tibi concreta radice tenacius haesit
Et penitus totis inolevit Roma medullis,
Dilectaeque urbis tenero conceptus ab ungue
Tecum crevit amor. Nec te mutare reversum               80
Evaluit propria nutritor Bosphorus arce.
Et quotiens optare tibi quae moenia malles
Adludens genitor regni pro parte dedisset,
Divitis Aurorae solium sortemque paratam
Sponte remittebas fratri: 'regat ille volentes               85
Assyrios; habeat Pharium cum Tigride Nilum;
Contingat mea Roma mihi.' Nec vota fefellit
Eventus. Fortuna novum molita tyrannum
Iam tibi quaerebat Latium belloque secundo
Protinus Eoa velox accitus ab aula               90
Suscippis Hesperiam patrio bis Marte receptam.
Ipsa per Illyricas urbes Oriente relicto
Ire Serena comes nullo deterrita casu,
Materna te mente fovens Latioque futurum
Rectorem generumque sibi seniore supernas               95
Iam repetente plagas. Illo sub cardine rerum
Sedula servatum per tot discrimina pignus
Restituit sceptris patrui castrisque mariti.
Certavit pietate domus, fidaeque reductum
Coniugis officio Stilichonis cura recepit.               100
Felix ille parens, qui te securus Olympum
Succedente petit! quam laetus ab aethere cernit
Se factis crevisse tuis! Duo namque fuere
Europae Libyaeque hostes: Maurusius Atlas
Gildonis Furias, Alaricum barbara Peuce               105
Nutrierat, qui saepe tuum sprevere profana
Mente patrem. Thracum venientem finibus alter
Hebri clausit aquis; alter praecepta vocantis
Respuit auxiliisque ad proxima bella negatis
Abiurata palam Libyae possederat arva:               110
Quorum nunc meritam repetens non inmemor iram
Suppliciis fruitur natoque ultore triumphat.
Ense Thyestiadae poenas exegit Orestes,
Sed mixtum pietate nefas dubitandaque caedis
Gloria, materno laudem cumm crimine pensat;               115
Pavit Iuleos inviso sanguine manes
Augustus, sed falsa pii praeconia sumpsit
In luctum patriae civili strage parentans:
At tibi causa patris rerum coniuncta saluti
Bellorum duplicat laurus, isdemque tropaeis               120
Reddita libertas orbi, vindicta parenti.
Sed mihi jam pridem captum Parnasia Maurum
Pieriis egit fidibus chelys; arma Getarum
Nuper apud socerum plectro celebrata recenti.
Adventus nunc sacra tui libet edere Musis               125
Grataque patratis exordia sumere bellis.
Iam Pollentini tenuatus funere campi
Concessaque sibi (rerum sic admonet usus)
Luce, tot amissis sociis atque omnibus una
Direptis opibus, Latio discedere iussus               130
Hostis et inmensi revolutus culmine fati
Turpe retexit iter. Qualis pitatica puppis,
Quae cunctis infensa freeis scelerumque referta
Divitiis multasque diu populata carinas
Incidit in magnam bellatricemque triremim,               135
Dum praedam de more putat; viduataque caesis
Remigibus, scissis velorum debilis alis,
Orba gubernaclis, antennis saucia fractis
Ludibrium pelagi vento iactatur et unda,
Vastato tandem poenas luitura profundo:               140
Talis ab urbe minas retro flectebat inanes
Italiam fugiens, et quae venientibus ante
Prona fuit, jam difficilis, jam dura reversis.
Clausa putat sibi cuncta pavor, retroque relictos
Quos modo temnebat, rediens exhorruit amnes.               145
Vndosa tum forte domo vitreisque sub antris
Rerum ignarus adhuc ingentes pectore curas
Volvebat pater Eridanus: quis bella maneret
Exitus? imperiumne Iovi legesque placerent
Et vitae Romana quies, an iura perosus               150
Ad priscos pecudum damnaret saecula ritus?
Talia dum secum movet anxius, advolat una
Naiadum resoluta comam, complexaque patrem:
'En Alaricus' ait 'non qualem nuper ovantem
Vidimus; exangues, genitor, mirabere vultus.               155
Percensere manum tantaque ex genre iuvabit
Relliquias numerasse breves. Iam desine maesta
Fronte queri Nymphasque choris jam redde sorores'.
Dixerat; ille caput placidis sublime fluentis
Extulit, et totis lucem spargentia ripis               160
Aurea roranti micuerunt cornua vultu.
Non illi madidum vulgaris harundine crinem
Velat honos; rami caput umbravere virentes
Heliadum totisque fluunt electra capillis.
Palla tegit latos umeros, curruque paterno               165
Intextus Phaethon glaucos incendit amictus.
Fultaque sub gremio caelatis nobilis astris
Aetherium probat urna decus. Namque omnia luctus
Argumenta sui Titan signavit Olympo:
Mutatumque senem plumis et fronde sorores               170
Et fluvium, nati qui vulnera lavit anheli;
Stat gelidis Auriga plagis; vestigia fratris
Germanae servant Hyades, Cygnique sodalis
Lacteus extentas adspergit circulus alas;
Stelliger Eridanus sinuatis flexibus errans               175
Clara Noti convexa rigat gladioque tremendum
Gurgite sidereo subterluit Oriona.
Hoc deus effulgens habitu prospexit euntes
Deiecta cervice Getas; tunc talia fatur:
'Sicine mutatis properas, Alarice, reverti               180
Consiliis? Italae sic te jam paenitet orae?
Nec jam cornipedem Thybrino gramine pascis,
Vt rebare tuum? Tuscis nec figis aratrum
Collibus? 0 cunctis Erebi dignissime poenis,
Tune Giganteis urbem temptare deorum               185
Adgressus furiis? nec te meus, improbe, saltem
Terruit exemplo Phaethon, qui fulmina praeceps
In nostris efflavit aquis, dum flaremea caeli
Flectere terrenis meditatur frena lacertis
Mortalique diem sperat diffundere vultu?               190
Crede mihi, simili bacchatur crimine, quisquis
Adspirat Romae spoliis aut Solis habenis'.
Sic fatus Ligures Venetosque erectior amnes
Magna voce ciet. Frondentibus umida ripis
Colla levant: pulcher Ticinus et Addua visu               195
Caerulus et velox Athesis tardusque meatu
Mincius inque novem consurgens ora Timavus.
Insultant omnes profugo pacataque laetum
Invitant ad prata pecus; iam Pana Lycaeum,
Iam Dryadas revocant et rustica numina Faunos.               200
Tu quoque non parvum Getico, Verona, triumpho
Adiungis cumulum, nec plus Pollentia rebus
Contulit Ausoniis aut moenia vindicis Hastae.
Hic, rursus dum pacta movet damnisque coactus
Extremo mutare parat praesentia casu,               205
Nil sibi periurum sensit prodesse furorem
Converti nec rata loco, multisque suorum
Diras pavit aves, inimicaque corpora volvens
Ionios Athesis mutavit sanguine fluctus.
Oblatum Stilicho violato foedere Martem               210
Omnibus adripuit votis, ubi Roma periclo
Iam procul et belli medio Padus arbiter ibat.
Iamque opportunam motu strepuisse rebelli
Gaudet perfidiam praebensque exempla labori
Sustinet accensos aestivo pulvere soles.               215
Ipse manu metuendus adest inopinaque cunctis
Instruit arma locis et, qua vocat usus, ab omni
Parte venit. Fesso si deficit agmine miles,
Vtitur auxiliis damni securus, et astu
Debilitat saevum cognatis viribus Histrum               220
Et duplici lucro committens proelia vertit
In se barbariem nobis utrimque cadentem.
Ipsum te caperet letoque, Alarice, dedisset,
Ni calor incauti male festinatus Alani
Dispositum turbasset opus; prope captus anhelum               225
Verbere cogis equum, nec te vitasse dolemus.
I potius genti reliquus tantisque superstes
Danuvii populis, i, nostrum vive tropaeum.
Non tamen ingenium tantis se cladibus atrox
Deicit: occulto temptabat tramite montes,               230
Si qua per scopulos subitas exquirere posset
In Raetos Gallosque vias. Sed fortior obstat
Cura ducis. Quis enim divinum fallere pectus
Possit et excubiis vigilantia lumina regni?
Cuius consilium non umquam repperit hostis               235
Nec potuit texisse suum. Secreta Getarum
Nosse prior celerique dolis occurrere sensu.
Omnibus exclusus coeptis consedit in uno
Colle tremens; frondesque licet depastus amaras
Arboreo figat sonipes in cortice morsus               240
Et taetris collecta cibis annique vapore
Saeviat aucta lues et miles probra superbus
Ingerat obsesso captivaque pignora monstret:
Non tamen aut morbi tabes aut omne periclum
Docta subire fames aut praedae luctus ademptae               245
Aut pudor aut dictis movere procacibus irae,
Vt male temptato totiens se credere campo
Comminus auderet. Nulla est victoria maior,
Quam quae confessos animo quoque subiugat hostes.
Iamque frequens rarum decerpere transfuga robur               250
Coeperat inque dies numerus decrescere castris,
Nec jam deditio paucis occulta parari,
Sed cunei totaeque palam discedere turmae.
Consequitur vanoque fremens clamore retentat
Cumque suis jam bella gerit; mox nomina supplex               255
Cum fletu precibusque ciet veterumque laborum
Admonet et frustra iugulum parcentibus offert,
Defixoque malis animo sua membra suasque
Cernit abire manus: qualis Cybeleia quassans
Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces               260
Tinnitu conatur apes, quae sponte relictis
Descivere favis, sonituque exhaustus inani
Raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae
Perfida deplorat vacuis examina ceris.
Ergo ubi praeclusae voci laxata remisit               265
Frena dolor, notas oculis umentibus Alpes
Adspicit et nimium diversi stamine fati
Praesentes reditus fortunatosque revolvit
Ingressus: solo peragens tum murmure bellum
Protento leviter flangebat moenia conto               270
Inridens scopulos; nunc desolatus et expes
Debita pulsato reddit spectacula monti.
Tunc sic Ausonium respectans aethera fatur:

'Heu regio funesta Getis, heu terra sinistris
Auguriis calcata mihi, satiare nocentum               275
Cladibus et tandem nostris inflectere poenis!
En ego, qui toto sublimior orbe ferebar
Ante tuum felix aditum, ceu legibus exul
Addictusque reus flatu propiore sequentum
Terga premor. Quae prima miser, quae funera dictis               280
Posteriora querar? Non me Pollentia tanrum
Nec captae cruciastis opes; hoc aspera fati
Sots tulerit Martisque vices. Non funditus armis
Concideram; stipatus adhuc equitumque catervis
Integer ad montes reliquo cum robore cessi,               285
Quos Appenninum perhibent. Hunc esse ferebat
Incola, qui Siculum porrectus ad usque Pelorum
Finibus ab Ligurum populos complectitur omnes
Italiae geminumque latus stringentia 1onge
Vtraque perpetuo discriminat aequora tractu.               290
Haec ego continuum si per iuga tendere cursum,
Vt prior iratae fuerat sententia menti,
Iam desperata voluissem luce, quid ultra?
Omnibus oppeterem fama maiore perustis!
Et certe moriens propius re, Roma, viderem,               295
Ipsaque per cultas segetes mors nostra secuto
Victori damnosa foret. Sed pignora nobis
Romanus carasque nurus praedamque tenebat.
Hoc magis exertum raperem succinctior agmen.
'Heu quibus insidiis, qua me circumdedit arte               300
Fatalis semper Stilicho! Dum parcere fingit,
Rettulit hostiles animos bellumque remenso
Evaluit transferre Pado. Pro foedera saevo
Deteriora iugo! tunc vis extincta Getarum;
Tunc mihi, tunc letum pepigi. Violentior armis               305
Omnibus expugnat nostram clementia gentem,
Mars gravior sub pace latet, capiorque vicissim
Fraudibus ipse meis. Quis jam solacia fesso
Consiliumve dabit? Socius suspectior hoste.
'Atque utinam cunctos licuisset perdere bello!               310
Nam quisquis duro cecidit certamine, numquam
Desinit esse meus. Melius mucrone perirent,
Auferretque mihi luctu leviore sodales
Victa manus quam laesa fides. Nullusne clientum
Permanet? offensi comites, odere propinqui.               315
Quid moror invisam lucem? qua sede recondam
Naufragii fragmenta mei? quaeve arva requiram,
In quibus hand umquam Stilicho nimiumque potentis
Italiae nomen nostras circumsonet aures?'
Haec memorans instante fugam Stilichone tetendit               320
Expertas horrens aquilas; comitatur euntem
Pallor et atra Fames et saucia lividus ora
Luctus et inferno stridentes agmine Morbi.
Lustralem tum rite facem, cui lumen odorum
Sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat,               325
Circum membra rotat doctus purganda sacerdos
Rore pio spargens, et dira fugantibus herbis
Numina purificumque Iovem Triviatoque precatus
Trans caput aversis manibus iaculatur in Austrum
Secum rapturas cantata piacula taedas.               330
Acrior interea visendi principis ardor
Accendit cam plebe partes et saepe negatum
Flagitat adventum; nec tali publica vota
Consensu tradunt atavi caluisse per urbem,
Dacica bellipotens cum fregerat Vlpius arma               335
Atque indignantes in jura redegerat Arctos,
Cam fasces cinxere Hypanin mirataque leges
Romanum stupuit Maeotia terra tribunal.
Nec tantis patriae studiis ad templa vocatus,
Clemens Marce, redis, cum gentibus undique cinctam               340
Exult Hesperiam paribus Fortuna periclis.
Laus ibi nulla ducum; nam flammeus imber in hostem
Decidit; hunc dorso trepidum ffumante ferebat
Ambustus sonipes; hic tabescente solutus
Subsedit galea liquefactaque fulgure cuspis               345
Canduit et subitis fluxere vaporibus enses.
Tum contenta polo mortalis nescia teli
Pugna fuit: Chaldaea mago seu carmina ritu
Armavere deos, seu, quod reor, omne Tonantis
Obsequium Marci mores potuere mereri.               350
Nunc quoque praesidium Latio non deesset Olympi,
Deficeret si nostra manus; sed providus aether
Noluit humano titulos auferre labori,
Ne tibi jam, princeps, soceri sudore paratam,
Quam meruit virtus, ambirent fulmina laurum.               355
Iam totiens missi proceres responsa morandi
Rettulerant, donec differri longius urbis
Communes non passa preces penetralibus altis
Prosiluit vultusque palam confessa coruscos
Impulit ipsa suis cunctantem Roma querellis:               360
'Dissimulata diu tristes in amore repulsas
Vestra parens, Auguste, queror. Quonam usque tenebit
Praelatus mea vota Ligus? vetitumque propinqua
Lace frui, spatiis discernens gaudia parvis,
Torquebit Rubicon vicino numine Thybrim?               365
Nonne semel sprevisse satis, cam reddita bellis
Africa venturi lusit spe principis urbem
Nec duras tantis precibus permovimus aures?
Ast ego frenabam geminos, quibus altior ires,
Electi candoris equos et numinis arcum               370
Iam molita tui, per quem radiante decorus
Ingrederere toga, pugnae monumenta dicabam
Defensam titulo Libyam testata perenni.
Iamque parabantur pompae simulacra futurae
Tarpeio spectanda Iovi: caelata metallo               375
Classis ut auratum sulcaret remige fluctum,
Vt Massyla tuos anteirent oppida currus
Palladiaque comas innexus harundine Triton
Edomitis veheretur aquis et in aere trementem
Succinctae famulum ferrent Atlanta cohortes.               380
Ipse Iugurthinam subiturus carcere poenam.
Praeberet fera colla iugo, vi captus et armis,
Non Bocchi Syllaeque dolls. 'Sed prima remitto.
Num praesens etiam Getici me laurea belli
Declinare potest? sedesve capacior alia               385
Tantae laudis erit? Tua te benefacta morantem
Conveniunt, meritisque suis obnoxia virtus
Quod servavit amat. Iam flavescentia centum
Messibus aestivae detondent Gargara falces,
Spectatosque iterum nulli celebrantia ludos               390
Circumvexa rapit centenus saecula consul:
His annis, qui lustra mihi bis dena recensent,
Nostra ter Augustos intra pomeria vidi,
Temporibus variis; eadem sed causa tropaei
Civilis dissensus erat. Venere superbi,               395
Scilicet ut Latio respersos sanguine currus
Adspicerem! Quisquamne piae laetanda parenti
Natorum lamenta putet? periere tyranni,
Sed nobis periere tamen. Cum Gallica vulgo
Proelia iactaret, tacuit Pharsalica Caesar.               400
Namque inter socias acies cognataque signa
Vt vinci miserum, numquam vicisse decorum.
Restituat priscum per te jam gloria morem
Verior, et fructum sincerae laudis ab hoste
Desuetum jam redde mihi iustisque furoris               405
Externi spoliis sontes absolve triumphos.
`Quem, precor, ad finera laribus seiuncta potestas
Exulat imperiumque suis a sedibus errat?
Cur mea quae cunctis tribuere palatia nomen
Neglecto squalent senio? nec creditur orbis               410
Illinc posse regi? Medium non deserit umquam
Caeli Phoebus iter, radiis tamen omnia lustrat.
Segnius an veteres Histrum Rhenumque tenebant,
Qui nostram coluere domum? leviusve timebant
Tigris et Euphrates, cum foedera Medus et Indus               415
Hinc peteret pacemque mea speraret ab arce?
Hic illi mansere viri, quas mutua virtus
Legit et in nomen Romanis rebus adoptans
Iudicio pulchram seriem, non sanguine duxit;
Hic proles atavum deducens Aelia Nervam               420
Tranquillique Pii bellgrotesque Severi.
Hunc civis dignare chorum conspectaque dudum
Ora refer, pompam recolens ut mente priorem,
Quem tenero patris comitem susceperat aevo,
Nunc duce cum socero iuvenem te Thybris adoret.'               425
Orantem medio princeps sermone refovit:
'Numquam aliquid frustra per me voluisse dolebis,
O dea, nec legum fas est occurrere matri.
Sed nec post Libyam (falsis ne perge querellis
Incusare tuos) patriae mandata vocantis               430
Sprevimus: advectae misso Stilichone curules,
Vt nostras tibi, Roma, vices pro principe consul
Impleret generoque socer. Vidistis in illo
Me quoque; sic credit pietas non sanguine solo,
Sed claris potius factis experta parentem.               435
Cuncta quidem centum nequeam perstringere linguis
Quae pro me mundoqne gerit; sed ab omnibus unum,
Si fama necdum patuit, te, Roma, docebo
Subiectum nostris oculis et cuius agendi
Spectator vel causa fui. 'Populator Achivae               440
Bistoniaeque plagae, crebris successibus amens
Et ruptas animis spirans inmanibus Alpes
Iam Ligurum trepidis admoverat agmina muris
Tutior auxilio brumae (quo gentibus illis
Sidere consueti favet inclementia caeli)               445
Meque minabatur calcato obsidere vallo
Spem vano terrore fovens, si forte, remotis
Praesidiis, urgente metu, qua vellet obirem
Condicione fidem; nec me timor impulit ullus
Et duce venturo fretum memoremque tuorum,               450
Roma, ducum, quibus hand umquam vel morte parata
Foedus lucis amor pepigit dispendia famae.
Nox erat et late stellarurn more videbam
Barbaricos ardere focos; iam classica primos
Excierant vigiles, gelida cum pulcher ab Arcto               455
Adventat Stilicho. Medius sed clauserat hostis
Inter me socerumque viam pontemque tenebat,
Addua quo scissas spumosior incitat undas.
Quid faceret? differret iter? Discrimina nullas
Nostra dabant adeunda moras. Perrumperet agmen?               460
Sed paucis comitatus erat; nam plurima retro,
Dum nobis properat succurrere, liquerat arma
Extera vel nostras acies. Hoc ille locatus
Ancipiti, longum socias tardumque putarit
Expectasse manus et nostra pericula tendit               465
Posthabitis pulsare suis mediumque per hostem
Flammatus virtute pia propriaeque salutis
Inmemor et stricto prosternens obvia ferro
Barbara fulmineo secuit tentoria cursu.
'Nunc tibi Tydiden attollant carmina vatum,               470
Quod iuncto fidens Ithaco pateracta Dolonis
Indicio dapibusque simul religataque somno
Thracia sopiti penetraverit agmina Rhesi
Graiaque rettulerit captos ad castra jugales,
Quorum, si qua fides augentibus omnia Musis,               475
Impetus excessit Zephyros candorque pruinas.
Ecce virum, taciti nulla qui fraude soporis
Ense palam sibi pandit iter remeatque cruentus
Et Diomedeis tantum praeclarior ausis,
Quantum lux tenebris manifestaque proelia furtis!               480
Adde quod et ripis steterat munitior hostis
Et cui nec vigilem fas est componere Rhesum:
Thrax erat, hic Thracum domitor. Non tela retardant,
Obice non haesit fluvii. Sic ille minacem
Tyrrhenam labente manum pro ponte repellens               485
Traiecit clipeo Thybrim, quo texerat urbem,
Tarquinio mirante Cocles mediisque superbus
Porsennam respexit aquis. Celer Addua nostro
Sulcatus socero: sed, cum transnaret, Etruscis
Ille dabat tergum, Geticis hic pectora bellis.               490
'Exere nunc doctos tantum certamine laudis,
Roma, choros et, quanta tuis facundia poller
Ingeniis, nostrum digno sonet ore parentem.'
Dixit et antiquae muros egressa Ravennae
Signa movet; iamque ora Padi portusque relinquit               495
Flumineos, certis ubi legibus advena Nereus
Aestuat et pronas puppes nunc amne retuso,
Nunc redeunte vehit nudataque litora fluctu
Deserit, Oceani lunaribus aemula damnis.
Laetior hinc Fano recipit Fortuna vetusto,               500
Despiciturque vagus praerupta valle Metaurus,
Qua mons arte patens vivo se perforat arcu
Admisitque viam sectae per viscera rupis,
Exuperans delubra Iovis saxoque minantes
Appenninigenis cultas pastoribus aras.               505
Quin et Clitumni sacras victoribus undas,
Candida quae Latiis praebent armenta triumphis,
Visere cura fuit; nec te miracula fontis
Praetereunt, tacito passu quem si quis adiret,
Lentus erat; si voce gradum maiore citasset,               510
Commixtis fervebat aquis; cumque omnibus una
Sit natura vadis, similes ut corporis undas
Ostendant, haec sola novam iactantia sortem
Humanos properant imitari flumina mores.
Celsa dehinc patulum prospectans Narnia campum               515
Regali calcatur equo, rarique coloris
Non procul amnis abest, urbi qui nominis auctor:
Ilice sub densa silvis artatus opacis
Inter utrumque iugum tortis anfractibus albet.
Inde salutato libatis Thybride lymphis               520
Excipiunt arcus operosaque semita vastis
Molibus et quidquid tantum praemittitur urbi.
Ac velut officiis trepidantibus ora puellae
Spe propiore tori mater sollertior ornat
Adveniente proco vestesque et cingula comit               525
Saepe manu viridique angustat iaspide pectus
Substringitque comam gemmis et colla monili
Circuit et bacis onerat candentibus aures:
Sic oculis placitum tuis insignior auctis
Collibus et nora major se Roma ridendum               530
Obtulit. Addebant pulchrum nova moenia vultum
Audito perrecta recens rumore Getarum,
Profecitque opifex decori timor, et vice mira,
Quam pax intulerat, bello discussa senectus
Erexit subitas turres cunetosque coegit               535
Septem continuo colles iuvenescere muro.
Ipse favens votis solitoque decentior aer,
Quamvis adsiduo noctem foedaverat imbre,
Prineipis et solis radiis detersa removit
Nubila; namque ideo pluviis turbaverat omnes               540
Ante dies lunamque rudem madefecerat Auster,
Vt tibi servatum scirent convexa serenum.
Omne Palatino quod pons a colle recedit
Mulvius et quantum licuit consurgere tectis,
Vna replet turbae facies: undare videres               545
Ima viris, altas effulgere matribus aedes.
Exultant iuvenes aequaevi principis annis;
Temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati
Gratantur durasse diem moderataque laudant
Tempora, quod clemens aditu, quod peetore solus               550
Romanos vetuit currum praecedere patres:
Cume tamen Eucherius, cui regius undique sanguis,,
Atque Augusta soror fratri praeberet ovanti
Militis obsequium; sic illum dura parentis
Instituit pietas in se vel pignora parci               555
Quique neget nato, procerum quod praestat honori.
Haec sibi curva senum maturaque comprobat aetas
Idque inter veteris speciem praesentis et aulae
Iudicat: hunc civem, dominos venisse priores.
Conspicuas tam flore genas, diademate crinem               560
Membraque gemmato trabeae viridantia cinctu
Et fortes umeros et certatura Lyaeo
Inter Erythraeas surgentia colla smaragdos
Mirari sine fine nurus; ignaraque virgo,
Cui simplex calet ore pudor, per singula cernens               565
Nutricem consultat anum: quid fixa draconum
Ora velint? ventis fluitent an vera minentur
Sibila suspensum rapturi faucibus hostem?
Vt chalybe indutos equites et in aere latentes
Vidit cornipedes: 'quanam de genre' rogabat               570
'Ferrati venere viri? quae terra metallo
Nascentes informat equos? num Lemnius auctor
Indidit hinnitum ferro simulacraque belli
Viva dedit?' Gaudet metuens et pollice monstrat,
Quod picturatas galeae Iunonia cristas               575
Ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos
Rubra sub aurato crispentur serica dorso.
Tune tibi magnorum mercem Fortuna laborum
Persolvit, Stilicho, curru cum vectus eodem
Vrbe triumphantem generum florente iuventa               580
Conspiceres illumque diem sub corde referres,
Quo tibi confusa dubiis formidine rebus
Infantem genitor moriens commisit alendum.
Virtutes variae fructus sensere receptos;
Depositum servasse, fides; constantia, parvum               585
Praefecisse orbi; pietas, fovisse propinquum.
Hic est ille puer, qui nunc ad rostra Quirites
Evocat et solio fultus genitoris eburno
Gestarum patribus causas ex ordine rerum
Eventusque refert veterumque exempla secutus               590
Digerit imperii sub iudice facta senatu.
Nil cumulat verbis quae nil fiducia celat;
Fucati sermonis opem mens conscia laudis
Abnuit. Agnoscunt proceres; habituque Gabino
Principis et ducibus circumstipata togatis               595
Iure paludatae iam curia militat aulae.
Adfuit ipsa suis ales Victoria templis
Romanae tutela togae: quae divite penna
Patricii reverenda fovet sacraria coetus
Castrorumque eadem comes indefessa tuorum               600
Nunc tandem fruitur votis atque omne futurum
Te Romae seseque tibi promittit in aevum.
Hinc te jam patriis latibus via nomine vero
Sacra refert. Flagrat studiis concordia vulgi,
Quam non inlecebris dispersi colligis auri;               605
Nec tibi venales captant aeraria plausus
Corruptura fidem: meritis offertur inemptus
Pura mente favor. Nam munere carior omni
Obstringit sua quemque salus. Procul ambitus erret!
Non quaerit pretium, vitam qui debet amori.               610
O quantum populo secreti numinis addit
Imperii praesens genius! quantamque rependit
Maiestas alterna vicem, cum regia circi
Conexum gradibus veneratur purpura vulgus,
Adsensuque cavae sublatus in aethera vallis               615
Plebis adoratae reboat fragor, unaque totis
Intonat Augustum septenis arcibus Echo!
Nec solis hic cursus equis: adsueta quadrigis
Cingunt arva trabes, subitaeque adspectus harenae
Diffundit Libycos aliena valle cruores.               620
Haec et belligeros exercuit area lusus,
Armatos haec saepe choros, certaque vagandi
Textas lege fugas inconfusosque recursus
Et pulchras errorum artes iucundaque Martis
Cernimus. Insonuit cum verbere signa magister,               625
Mutatos edunt pariter tot pectora motus
In latus adlisis clipeis aut rursus in altum
Vibratis; grave parma sonat, mucronis acutum
Murmur, et umbonum pulsu modulante resultans
Ferreus alterno concentus clauditur ense.               630
Vna omnis summissa phalanx tantaeque salutant
Te, princeps, galeae. Partiris inde catervis
In varios docto discurritur ordine gyros,
Quos neque semiviri Gortynia recta iuvenci
Flumina nec crebro vincant Maeandria flexu.               635
Discreto revoluta gradu torquentur in orbes
Agmina, perpetuisque imnoto cardine claustris
Ianus bella premens laeta sub imagine pugnae
Armorum innocuos paci largitur honores.
Iamque novum fastis aperit felicibus annum               640
Ore coronatus gemino; iam Thybris in uno
Et Bruti cernit trabeas et sceptra Quirini.
Consule laetatur post plurima saecula viso
Pallanteus apex; agnoscunt rostra curules
Auditas quondam proavis, desuetaque cingit               645
Regius auratis fora fascibus Vlpia lictor,
Et sextas Getica praevelans fronde secures
Colla triumphati proculcat Honorius Histri.
Exeat in populos cunctis inlustrior annus,
Natus fonte suo, quem non aliena per arva               650
Induit hospes bonos, cuius cunabula fovit
Curia, quem primi tandem videre Quirites,
Quem domitis auspex peperit Victoria bellis!
Hunc et privati titulis famulantibus anni
Et, quos armipotens genitor retroque priores               655
Diversis gessere locis, ceu numen adorent;
Hunc et quinque tui vel, quos habiturus in urbe
Post alios, Auguste, colant. Licet unus in omues
Consul eas, magno sextus tamen iste superbit
Nomine: praeteritis melior, venientibus auctor.               660



Claudian The Latin Library The Classics Homepage