Domino sancto ac venerabili Paschasio diacono Eugippius in Christo salutem
Ante hoc ferme biennium, consulatu scilicet Inportuni, epistola cuiusdam laici nobilis ad quendam directa presbyterum nobis oblata est ad legendum, continens vitam Bassi monachi, qui quondam in monasterio montis, cui vocabulum est Titas, super Ariminum commoratus, post in Lucamae regione defunctus est, vir et multis et mihi notissimus. Quam epistolam cum a quibusdam describi cognoscerem, coepi mecum ipse tractare nec non et viris religiosis edicere tanta per beatum Severinum divinis effectibus celebrata non oportere celari miracula. Quae cum auctor epistolae praefatae rescisset, animo promptiore mandavit, ut aliqua sibi per me eiusdem sancti Severini mitterentur indicia, quibus instructus libellum vitae eius scriberet posterorum memoriae profuturum. Hac ego protinus oblatione compulsus commemoratorium nonnullis referturn indiciis ex notissima nobis et cottidiana maiorum relatione composui, non sine magno maerore animi, iniustum scilicet reputans, ut te superstite laicus a nobis hoc opus efficere rogaretur, cui et modus et color operis non sine praesumptione quadam possit iniungi, ne forsitan saeculari tantum litteratura politus tali vitam sermone conscriberet, in quo multorum plurimum laboraret inscitia et res mirabiles, quae diu quadam silentii nocte latuerant, quantum ad nos attinet ignaros liberalium litterarum, obscura disertitudine non lucerent.Sed nequaquam ultra lucernae illius igniculum te velut sole splendente perquiram: tantum ne mihi peritiae tuae radios nube quadam excusationis obducas, imperitiam propriam videlicet accusando. Noli, obsecro, tam duris me verberare sermonibus, dum dicis: "Quid tibi aquas expectare de silice?" Iam utique non expecto de silice plateae saecularis, sed a te, qui spiritalibus spiritalia comparans nos de firmissima petra illo, quo profluis orationis melle, recreabis: de quo iam nectareum suavissimae promissionis gustum dirigens praecipis, ut commemoratorium vel indicia vitae saepe dicti sancti Severini transmitterem: quae donec in tuae constructionis libellum transire mereantur, nequaquam animum recensentis offendant.
Quisquis enim. ad construendam domum architectum requirit, necessariam sollicitus materiem praeparat. Quod si molis instar parietem impolitis componat artifice tardante lapidibus, numquid aedificasse dicendus est, ubi nulla magistri structura prorsus intervenit, nulla rite subicitur fundamenti munitio? Sic ego quoque pretiosam materiem ingenio vestro vilissima compositione vix praeparans num putari debeo conscripsisse quod cupio, ubi disciplinae liberalis nulla constructio, nullus grammatici culminis decor exsistit?
Habet plane certum fundamentum solius fidei, quo sanctum virum mirandis constat claruisse virtutibus, quod per manus linguae tuae nunc confero collocandum, de tui operis fastigio laudes Christo debitas redditurus. Illa quoque, precor, virtutum beneficia sanitatumque remedia, quae vel in itinere vel hic apud eiusdem beatissimi patris memoriam divina surit peracta virtute, digneris adnectere: quae quoniam fidelis portitor, filius vester Deogratias, optime novit, verbo commendavimus intimanda, sperantes nos baiuli nomen etiam de tui operis perfectione iugiter esse dicturos, ut Dei fidelissimus famulus tantis virtutibus opulentus, sicut ad sanctorum gloriain suis per Christi gratiam meritis evehitur, sic ad humanam memoriam tuis litteris consecretur.
Sane patria, de qua fuerit oriundus, fortasse necessario a nobis inquiritur, unde, sicut moris est, texendae cuiuspiam vitae sumatur exordium. De qua licet me fatear nullum evidens habere documentum, tamen quid hinc ab ineunte aetate cognoverim, non tacebo.
Nam cum multi igitur sacerdotes et spiritales viri nec non et laici nobiles atque religiosi, vel indigenae vel de longinquis ad eura regionibus confluentes, saepius haesitarent, inter se quaerentes, cuius nationis esset vir, quem tantis cernerent fulgere virtutibus, nec ullus ab eo penitus auderet inquirere, tandem Primenius quidam, presbyter Italiae nobilis et totius auctoritatis vir, qui ad eum confugerat tempore, quo patricius Orestes inique peremptus est, interfectores eius metuens, eo quod interfecti velut pater fuisse diceretur, post multos itaque familiaritatis adeptae dies erupit quasi pro omnibus et ita sciscitatus est dicens: "Domine sancte, de qua provincia Deus his regionibus tale lumen donare dignatus est?"
Cui vir Dei faceta primum hilaritate respondit: "Si fugitivum putas, para tibi pretium, quod pro me possis, cum. fuero requisitus, offerre." His talia serio mox subiciens: "Quid prodest -inquit- servo Dei significatio sui loci vel generis, cum potius id tacendo facilius possit evitare iactantiam, utpote sinistram, qua nesciente cupit omne opus bonum Christo donante perficere, quo mereatur dextris socius fieri et supernae patriae civis adscribi? Quam si me indignum veraciter desiderare cognoscis, quid te necesse est terrenam cognoscere, quam requiris? Verum tamen scito, quia Deus, qui te sacerdotem fieri praestitit, ipse me quoque periclitantibus his hominibus interesse praccepit." Memoratus presbyter tali responsione conticuit, nec quisquam, ante vel postea, beatum virum super hac parte percontari praesumpsit.
Loquela tamen ipsius manifestabat homimem omnino Latinum; quem constat prius ad quandam Orientis solitudinem fervore perfectioris vitae fuisse profectum atque inde post ad Norici Ripensis oppida, Pannoniae superiori vicina, quae premebantur crebris incursibus barbarorum, divina compulsum revelatione venisse, sicut ipse clauso sermone tamquam de alio aliquo referre solitus erat, nonnullas Orientis urbes nominans et itineris inmensi pericula se mirabiliter transisse significans. Haec igitur sola, quae retuli, quotiens de beati Severini patria sermo ortus est, etiam ipso superstite semper audivi. Indicia vero mirabilis vitae eius huic epistolae coniuncto praelatis capitulis commemoratorio recensita fient, ut rogavi, libro vestri magisterii clariora. Superest, ut eius orationibus tuas sociare non desinas et indulgentiam mihi poscere non desistas.
Domino sancto semperque carissimo Eugippio presbytero
Paschasius diaconus
Frater in Christo carissime, dum nos peritiae tuae facundia et otii felicitate perpendens amaritudines occupationesque multiplices peccatorum retractare contemnis, pudoris iacturam dilectionis contemplatione sustineo. Direxisti commemoratorium, cui nihil possit adicere facundia peritorum, et opus, quod ecclesiae possit universitas recensere, brevi reserasti compendio, dum beati Severini finitimas Pannoniorum provincias incolentis vitam moresque verius explicasti et quae per illum divina virtus est operata miracula diuturnis mansura temporibus tradidisti memoriae, posterorum nesciunt facta priorum praeterire cum saeculo, ut omnes praesentem habeant et secum quodam modo sentiant commorari, quibus eum relatio pervexerit lectionis.
Et ideo, quia tu haec, quae a me narranda poscebas, elocutus es simplicius, explicasti facilius, nihil adiciendum labori vestro studio nostro credidimus: siquidem aliter audita narramus, aliter experta depromimus. Facilius virtutes magistrorum a discipulis exponuntur, quae suggeruntur crebrius conversatione docentium.
Divinis charismatibus inspiratus scis, bonorum mentibus excolendis quantum gesta sanctorum utilitatis impertiant, quantum fervoris attribuant, quantum puritatis infundant. De qua re apostolicae vocis auctoritas latius innotescens: "Forma, inquit, estote gregi!", et Beatus Paulus Timotheo praecipit: "Forma esto fidelibus". Unde idem apostolus iustorum catalogum summa brevitate contexens ab Abel incipiens insignium virorum pergit narrare virtutes.
Sic et ille fidelissimus Mattathias morti gloriosissimae iam propinquans filiis suis hereditario iure sanctorum exempla distribuit, quorum certaminibus admirandis celebrius excitati animas suas pro legibus sempiternis sanctitatis fervore contemnerent. Nec paterna liberos fefellit instructio; tantum enim profuerunt memoratis facta malorum, ut apertissima fide armatos principes deterrerent, castra sacrilega superarent, cultus arasque daemonicas longe lateque diruerent civicamque coronam sertis decorati perennibus splendenti patriae providerent. Unde et nos ornamentis sponsae Christi quiddam fraterno ministerio provideri gaudemus, non quod ullis, ut credo, temporibus defuerit clarior vita maiorum, sed quod domum magni regis plurimorum vexilla trophaeorum habere conveniat. Non enim vera virtus excluditur numerositate virtutum, sed optatis successibus eatenus ampliatur.
I. Quomodo primum beatus Severinus in oppido, quod Asturis vocabatur, et saluberrima exhortatione bonorum operum, et veracissima futurorum praedicatione claruerit.
II. De oppido, cui erat vocabulum Comagenis, per eum mirabiliter ab hostibus liberato.
III. Quod habitatoribus civitatulae Favianis diu fame laborantibus miro modo Deus eius oratione subvenerit.
IV. De praedonibus barbaris, qui etiam omnia arma sua cum praeda, quam extra muros Favianis diu ceperant, amiserunt, vel de instituto eius atque humilitate praecipua.
V. In quanta reverentia eum Rugorum Rex Flaccitheus habuerit vel qualiter ab insidiis inimicorum ipsius sit liberatus oraculo.
VI. De unico filio viduae gentis praedictae Rugorum, quem per annos XII dolor excruciaverat, viri Dei oratione sanato.
VII. Qualiter Odovacar adulescentulus, vilissimis pellibus opertus, ab eo praenuntiatus sit regnaturus.
VIII. Quod Feletheus, qui et Feva, Rugorum Rex, antelati filius Flaccithei, pessimam coniugem rebaptizare catholicos metu sancti Severini vetuerit, vel quale periculum illa de parvulo filio suo Frederico quadam die,dum de quibusdam intercessionem eius contempsisset, incurrerit.
IX. De portitore reliquiarum sancti Gervasil et Protasii martyrum mirifica viri Dei revelatione monstrato, vel qua responsione, dum rogaretur, episcopatus declinaverit honorem.
X. De quodam ostiario uspiam egredi quidam die prohibito, mox a barbaris capto ab isdemque suppliciter restituto.
XI. De miraculo, quod in castello Cucullis factum est, ubi cereis divinitus accensis sacrilegi, qui se primitus occulerant, declarati sunt atque correcti.
XII. Quemadmodurn de finibus praefati castelli locustae iei�unio et oratione atque elemosyms deo propitiato depulsae sint, abrasa mirabiliter segete cuiusdam pauperis increduli contemptoris.
XIII. Quomodo cereus in manu servi Dei orantis accensus sit, dum vespertinae laudis officio ignis de more necessarius minime fuisset inventus.
XIV. De mirabili sanatione mulieris desperatae, quae post inmanem diutinuinque langorem ita viri Dei oratione con�valuit, ut ad opus agrale die tertio fortis accesserit.
XV. Quemadmodum in baiulos postes a parte fluminis ecclesiam sustentantes, quos aqua saepe superfluens transcendebat, orans Dei servus crucis signaculum securi scalpserit, quod signum numquam deinceps aqua penitus excedebat.
XVI. De Silvino presbytero defuncto, cuius cadaver feretro impositum, celebratis nocte vigiliis, mox ad vocem vocantis aperuit oculos, rogans Dei famulum, quo vocante revixerat, ne ulterius experta requie privaretur.
XVII. Quam sollicita pauperibus cura ministraverit, vel quod distributioni eius etiam Norici decimas dirigebant, quibus de more perlatis periculum his, qui dirigere distulerant, imminere praedixit. XVIII. Quemadmodurn rubigo, quae messibus nocitura paruerat, per virum Dei ieiuniis et oratione depulsa sit.
XIX. Quod Gibuldus, Alamannorum rex, coram servo Dei magno sit tremore concussus et reddiderit multitudinem captivorum.
XX. Quomodo ei militum fuerit interfectio revelata, propter quorum corpora sepelienda suos ignorantes direxit ad fluvium.
XXI. Paulinum presbyterum, qui de longinquo ad eum venerat, revertentem ad patriam praedixit mox episcopum ordinandum.
XXII. Quod, dum basilicae novae sanctuaria quaererentur, ultro sibi sancti Iohannis baptistae benedictionem praenuntiaverit deferendam et illi oppido cladem se absente futuram, qua in baptisterio presbyter vaniloquax interfectus est.
XXIII. Qualiter sanctuaria praedicta susceperit.
XXIV. De mansoribus alterius oppidi, qui spreto mandantis oraculo mox ab Herulis interfecti sunt, quia locum praemoniti relinquere noluerunt.
XXV. Quemadmodum scriptis ad Noricum destinatis castella ieiuniis atque elemosynis praemunierit, quibus praenuntiata hostis irruptio nocere non potuit.
XXVI. De leproso mundato, qui reverti ad propria, ne lepram peccati magis incurreret, evitavit.
XXVII. De victoria, quam apud Batavis de Alamannis oratione sancti Severini sumpsere Romani, et quod post triumphum, qui praedicentem sequi spreverant, sint perempti.
XXVIII. Quemadmodum ministrante famulo Dei pauperibus oleum crevisse provenerit.
XXIX .De his, quibus colle, vestes egenis erogandas a Norico, deferentibus ursus media hieme ducatum per nives heremi usque ad humana habitacula praebuit, quos tali duce venire solita vir Dei revelatione cognovit.
XXX. Qualiter ad civitatem Lauriacum hostes futura nocte venturos praesenserit et male securis civibus vigilare vix suaserit, quod mane probantes infidelitati veniam cum gratiarum actione poscebant.
XXXI. Quomodo Fevae, regi Rugorum, ad Lauriacum cum exercitu venienti occurrerit et in sua fide populos susceperit, ut eos ad inferIora oppida, id est Rugis viciniora, deduceret.
XXXII. Quemadmodum Odouacar rex aliqua a se sperari poscens Ambrosium quendam de exilio ad servi Dei litteras revocaverit et, quot annis regnaturus foret, laudatoribus eius idem Dei servus praedixerit.
XXXIII. De filio cuiusdam ex optimatibus regis Rugorum in oppido Comagenis viri Dei oratione sanato.
XXXIV. Qualiter elefantiosus quidam, nomine Teio, curatus sit.
XXXV. De Bonoso monacho, qui, dum oculorum imbecillitatem quereretur, audivit ab eo: "Ora magis, ut corde plus videas", mox mirabiliter effectum iugiter orandi promeruit.
XXXVI. De tribus superbientibus monachis, quos tradidit satanae, ut eorum spiritus salvaretur, de qua re prolatis duorum patrum exemplis� verissimam loco suo red.didit rationern.
XXXVII. Quemadmodum horam tribulationis Marciani et Renati monachorum suorum, quam in alia provincia positi per�tulerunt, oratione praesentibus ceteris fratribus indicta s�gnaverit.
XXXVIII. De periculis letalis papulae, quod ante quadraginta dies Urso monacho futurum et revelatione praedixit et oratione curavit.
XXXIX. De habitaculo eiusdem beati viri, stratu quoque vel cibo pauca tenuiter indicantur.
XL. Qualiter, dum propinquare transitum suum Deo sibi revelante sensisset, regem Fevam noxiartique reginam fuerit adlocutus nec suos ex filo praemonere destiterit, genera�lem populi migrationem propinquare praenuntians suum�que corpusculum pariter portari praecipiens.
XLI. Quomodo etiam diem transitus sui sancto Lucillo presbytero manifestius indicarit.
XLII. Quemadmodum Ferderuchum, fratrem praedicti regis Fevae, contestatus sit et suos monuerit.
XLIII. De obitu eius vel qualibus monitis ultima suos et prolixa pius exhortatione fuerit prosecutus.
XLIV. Qualia post discessum eius monasterio Ferderuchus intulerit qualiterve punitus sit,� vel quatenus eius oraculum prospera populi fuerit migratione completum vel corpusculum eiusdem levatum, carpentoque devectum.
XLV. De multorum tunc sanatione debilium, qua de singulis omissa unius tantum muti loquela refertur orando sub carro, quo adhuc erat corpusculum, reddita.
XLVI. De fide inlustris feminae Barbariae susceptricis et occursu Neapolitani populi, ubi cum nihllominus multi tunc a diversis fuerint sanati langoribus, trium tantum sanatio memoratur.
I. Tempore, quo Attila, rex Hunnorum, defunctus est, utraque Pannonia et cetera confinia Danuvii rebus turbabantur ambiguis. Ac primum inter filios eius de optinendo regno magna sunt exorta certamina; qui, morbo dominationis inflati, materiam sui sceleris aestimarunt patris interitum. Tunc itaque sanctissimus Dei famulus Severinus, de partibus Orientis adveniens in vicinia Norici Ripensis et Pannoniorum parvo, quod Asturis dicitur, oppido morabatur. Vivens iuxta evangelicam apostolicamque doctrinam, omni pietate et castitate praeditus, in confessione catholicae fidei venerabile propositum sanctis operibus adimplebat. Dum ergo talibus exercitiis roboratus palmam supernae vocationis innocue sequeretur, quadam die ad ecclesiam processit ex more. Tunc presbyteris, clero vel civibus requisitis coepit tota mentis humilitate praedicere, ut hostium insidias imminentes orationibus ac ieiuniis et misericordiae fructibus inhiberent. Sed animi contumaces ac desideriis carnalibus inquinati praedicentis oracula infidelitatis suae discrimine probaverunt. Famulus autem Dei reversus ad hospitium, quo ab ecclesiae fuerat custode susceptus, diem et horam imminentis excidii prodens: "De contumaci -ait- oppido et citius perituro festinus abscedo." Inde ad proximum, quod Comagenis appellabatur, oppidum declinavit. Hoc barbarorum intrinsecus consistentium, qui cum Romanis foedus inierant, custodia servabatur artissima nullique ingrediendi aut egrediendi facilis licentia praestabatur. A quibus tamen famulus Dei, cum esset ignotus, nec interrogatus est nec repulsus. Itaque mox ingressus ecclesiam cunctos de salute propria desperantes ieiunio et orationibus atque elemosynis hortabatur armari, proponens antiqua salutis exempla, quibus divina protectio populum suum contra opinionem omnium mirabiliter liberasset. Cumque salutem omnium in ipso discriminis articulo promittenti credere dubitarent, senex, qui dudum in Asturis tanti hospitis susceptor exstiterat, venit atque a portarum custodibus sollicita interrogatione discussus interitum sui oppidi habitu verboque monstravit, adiciens eadem die, qua quidam homo Dei praedixerat, barbarorum vastatione deletum. Quo audito solliciti responderunt: "Putas, non ipse est, qui desperatis rebus Dei nobis subsidia pollicetur?" Mox igitur, in ecclesia recognito, Dei famulo senex pedibus eius prostratus aiebat ipsius se meritis liberatum, ne cum ceteris oppidaneis subiret excidium.
II. His auditis habitatores oppidi memorati incredulitati veniam postulantes monitis viri Dei sanctis operibus paruerunt ieiuniisque dediti et in ecclesia per triduum congregati errata praeterita castigabant gemitibus et lamentis. Die autem tertio, cum sacrificii vespertini sollemnitas impleretur, facto subito terraemotu ita sunt barbari intrinsecus habitantes exterriti, ut portas sibi Romanos cogerent aperire velociter. Exeuntes igitur conciti diffugerunt, aestimantes se vicinorum hostium obsidione vallatos, auctoque terrore divinitus noctis errore confusi mutuis se gladiis conciderunt. Tali ergo adversariis internecione consumptis divino plebs servata praesidio per sanctum virum armis didicit pugnare caelestibus.
III. Eodem tempore civitatem nomine Favianis saeva fames oppresserat, cuius habitatores unicum sibi remedium affore crediderunt, si ex supra dicto oppido Comagenis hominem Dei religiosis precibus invitarent. Quos ille ad se venire praenoscens a domino, ut cum eis pergeret, commonetur. Quo cum venisset, coepit civibus suadere dicens: "paenitentiae fructibus poteritis a tanta famis pernicie liberari." qui cum talibus proficerent institutis, beatissimus Severinus divina revelatione cognovit quandam viduam nomine Proculam fruges plurimas occultasse. Quam productam in medium arguit vehementer. "Cur -inquit- nobilissimis orta natalibus cupiditatis te praebes ancillam et extas avaritiae mancipium, quae est docente apostolo servitus idolorum? Ecce domino famulis suis misericorditer consulente tu, quid de male partis facias, non habebis, nisi forte frumenta dure negata in Danuvii fluenta proiciens humanitatem piscibus exhibeas, quam hominibus denegasti. Quam ob rem subveni tibi potius quam pauperibus ex his, quae adhuc te aestimas Christo esuriente servare. � Quibus auditis magno mulier pavore perterrita coepit servata libenter erogare pauperibus. Igitur non multo post rates plurimae de partibus Raetiarum mercibus onustae quam plurimis insperatae videntur in litore Danuvii, quae multis diebus crassa Aeni fluminis glacie fuerant colligatae: qua die imperio mox soluta ciborum copias fame laborantibus detulerunt. Tunc coeperunt omnes deum insperati remedii largitorem continuata devotione laudare, qui se tabe diuturnae famis interire crediderant, fatentes evidentius rates extra tempus glaciali solutas frigore servi Dei precibus advenisse.
IV. Per idem tempus inopinata subreptione praedones barbari, quaecumque extra muros hominum pecudumque reppererant, duxere captiva. Tunc plures e civibus ad virum Dei cum lacrimis confluentes inlatae calamitatis exitium retulerunt, simul ostendentes indicia recentium rapinarum. Ille vero Mamertinum percontatus est, tunc tribunum, qui post episcopus ordinatus est, utrum aliquos secum haberet armatos, cum quibus latrunculos sequeretur instantius. Qui respondit: "milites quidem habeo paucissimos, sed non audeo cum tanta hostium turba confligere. Quod si tua veneratio praecipit, quamvis auxilium nobis desit armorum, credimus tamen tua nos fieri oratione victores." et Dei famulus ait: "etiam si inermes sunt tui milites, nunc ex hostibus armabuntur: nec enim numerus aut fortitudo humana requiritur, ubi propugnator deus per omnia comprobatur. Tantum in nomine domini perge velociter, perge fidenter: nam deo misericorditer praeeunte debilis quisque fortissimus apparebit: >dominus pro vobis pugnabit et vos tacebitis. < vade ergo festinus, hoc unum ante omnia servaturus, ut ad me, quos ex barbaris ceperis, perducas incolumes." exeuntes igitur in secundo miliario super rivum, qui vocatur Tiguntia, praedictos latrones inveniunt: quibus in fugam repente conversis arma omnium sustulerunt, ceteros vero vinctos ad Dei famulum, ut praeceperat, adduxere captivos. Quos absolutos vinculis cibo potuque refectos paucis alloquitur: "ite et vestris denuntiate complicibus, ne aviditate praedandi ultra huc audeant propinquare: nam statim caelestis vindictae iudicio punientur, deo pro suis famulis dimicante, quos ita consuevit superna virtute protegere, ut tela hostium non eis inferant vulnera, sed arma potius subministrent." dimissis itaque barbaris ipse de Christi miraculis gratulatur, de cuius et miseratione promittit numquam illud oppidum hostium praedas ulterius experturum: civis tantum ab opere Dei nec prospera nec adversa retraherent. Deinde beatus Severinus in locum remotiorem secedens, qui ad Vineas vocabatur, cellula parva contentus, ad praedictum oppidum remeare divina revelatione compellitur, ita ut, quamvis eum quies cellulae delectaret, Dei tamen iussis obtemperans monasterium haud procul a civitate construeret, ubi plurimos sancto coepit informare proposito, factis magis quam verbis instituens animas auditorum. Ipse vero ad secretum habitaculum, quod Burgum appellabatur ab accolis, uno a Favianis distans miliario, saepius secedebat, ut hominum declinata frequentia, quae ad eum venire consueverat, oratione continua deo propius inhaereret. Sed quanto solitudinem incolere cupiebat, tanto crebris revelationibus monebatur, ne praesentiam suam populis denegaret afflictis. Proficiebat itaque per singulos dies eius meritum crescebatque fama virtutum, quae longe lateque discurrens caelestis in eo gratiae signa pandebat. Nesciunt enim latere, quae bona sunt, cum iuxta sententiam Salvatoris nec lucerna sub modio contegi nec in monte posita civitas possit abscondi. Inter cetera enim magnalia, quae illi Salvator indulserat, praecipuum abstinentiae munus accipiens, carnem suam plurimis subiugabat inediis, docens corpus cibis abundantioribus enutritum animae interitum protinus allaturum. Calciamento nullo penitus utebatur: ita media hieme, quae in illis regionibus saeviore gelu torpescit, nudis pedibus semper ambulare contentus singulare patientiae dabat indicium. Ad cuius immanitatem frigoris comprobandam testem constat esse Danuvium, ita saepe glaciali nimietate concretum, ut etiam plaustris solidum transitum subministret. Qui tamen talibus per Dei gratiam virtutibus sublimatus intima humilitate fatebatur dicens: "Ne putetis mei meriti esse, quod cernitis: vestrae est potius salutis exemplum. Cesset humana temeritas, elationis supercillum comprimatur. Vt aliquid boni possimus, eligimur, dicente apostolo:
V. Rugorum siquidem rex, nomine Flaccitheus, in ipsis regni sui coepit nutare primordiis habens Gothos ex inferiore Pannonia vehementer infensos, quorum innumera multitudine terrebatur. Is ergo beatissimum Severinum in suis periculis tamquam caeleste oraculum consulebat. Ad quem, dum vehementius turbaretur, adveniens deflebat se a Gothorum principibus ad Italiam transitum postulasse, a quibus se non dubitabat, quia hoc ei denegatum fuerat, occidendum. Tunc ergo a viro Dei hoc responsum praedictus accepit: "Si nos una catholica fides annecteret, magis me de vitae perpetuitate debuisti consulere: sed quia de praesenti tantum salute sollicitus, quae nobis est communis, interrogas, instruendus ausculta. Gothorum nec copia nec adversitate turbaberis, quia cito securus eis discedentibus tu desiderata prosperitate regnabis: tantum ne humilitatis meae monita praetermittas. Non te itaque pigeat pacem appetere etiam minimorum, numquam propriis virtutibus innitaris. "Maledictus", -inquit- Scriptura, "qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a domino recedit cor eius". Disce igitur insidias cavere, non ponere: in lectulo quippe tuo pacifico fine transibis." Qui cum tali animatus oraculo laetus abscederet, perlato sibi, quod turba latronum aliquos captivasset ex Rugis, virum Dei misit protinus consulendum. Qui sanctis eum mandatis, ne praedones sequeretur, domino revelante praemonuit dicens: "Si eos secutus fueris, occideris. Cave, ne amnem transeas et insidiis, quae tibi in tribus locis paratae sunt, improvida mente succumbas: nam cito nuntius fidelis adveniet, qui te de his omnibus efficiat certiorem." Tunc duo captivorum, ab ipsis hostium sedibus fugientes, ea per ordinem retulerunt, quae beatissimus vir Christo sibi revelante praedixerat. Igitur, frustratis insidiis adversantium, Flaccitheus incrementis auctus prosperioribus vitam rebus tranquillissimis terminavit.
VI. Post haec autem quidam Rugus genere per annos duodecim incredibili ossium dolore contritus omni caruerat incolumitate membrorum, cuius cruciatus intolerabilis circumquaque vicinis factus erat, ipsa diuturnitate notissimus. Itaque, nihil proficiente diversitate remedii, tandem vidua mater ad sanctum virum filium deduxit vehiculo impositum et ante ianuam monasterii proiciens desperatum continuatis fletibus reddi sibi unicum filium precabatur incolumem. Sed vir Dei sentiens a se magna deposci, fletu commotus, aiebat: "Quid opprimor opinione fallaci? Cur aestimor posse quod nequeo? Non est virtutis meae praestare tam grandia: consilium tamen do tamquam misericordiam consecutus a deo." Tunc mandat mulieri, ut pauperibus aliquid pro suis viribus largiretur. Illa, nihil morata, vestem, quam induta fuerat, se velociter exuens egentibus dividere properabat. Quo audito vir Dei fervorem eius admirans iterum mandat, ut suis operiretur amictibus, dicens: "Cum filius tuus tecum, domino sanante, domum perrexerit, opere vota supplebis." Indicto igitur paucorum dierum de more ieiunio, fusis ad Deum precibus illico sanavit infirmum atque incolumem suis gressibus ambulantem remisit ad propria. Qui cum postea nundinis frequentibus interesset, stupendum miraculum cunctis videntibus exhibebat. Nonnulli enim dicebant: "Ecce ille, qui fuerat totius corporis putredine tabefactus." Aliis autem quod ipse esset omnino negantibus, grata contentio nascebatur.
Ex illo igitur tempore, quo est reddita sanitas desperato, universa Rugorum gens ad Dei famulum frequentans coepit gratulationis obsequium reddere et opem suis postulare langoribus. De allis etiam gentibus, ad quas tanti miraculi fama pervenerat, multi Christi militem videre cupiebant. Qua devotione, etiam ante hoc factum, quidam barbari, cum ad Italiam pergerent, promerendae benedictionis ad eum intuitu deverterunt.
VII. Inter quos et Odovacar, qui postea regnavit Italiae, vilissimo tunc habitu iuvenis statura procerus advenerat. Qui dum se, ne humillimae tectum cellulae suo vertice contingeret, inclinasset, a viro Dei gloriosum se fore cognovit. Cui etiam valedicenti: "vade -inquit- ad Italiam, vade, vilissimis nunc pellibus coopertus, sed multis cito plurima largiturus."
VIII. Feletheus quoque rex, qui et Feva appellatus, memorati filius Flaccithei, paternam secutus industriam, sanctum virum coepit pro regni sui primordiis frequentare. Hunc coniunx feralis et noxia, nomine Giso, semper a clementiae remediis retrahebat. Haec ergo inter cetera iniquitatis suae contagia etiam rebaptizare quosdam est conata catholicos, sed, ob sancti reverentiam Severini non consentiente viro, a sacrilega quantocius intentione defecit. Romanos tamen duris condicionibus aggravans quosdam etiam Danuvio iubebat abduci. Nam cum quadam die in proximo a Favianis vico veniens aliquos ad se transferri Danuvio praecepisset, vilissimi scilicet ministerii servitute damnandos, dirigens ad eam vir Dei, ut eos dimitteret, postulabat. Verum illa facibus feminei furoris exaestuans mandata reportari iussit asperrima. "Ora -inquit- tibi, serve Dei, in tua cellula delitescens: liceat nobis de servis nostris ordinare, quod volumus." Haec igitur audiens homo Dei: "Confido -inquit- in Domino Iesu Christo, quia necessitate compelletur explere, quod prava voluntate despexit." Velox itaque secuta correptio prostravit animos arrogantis. Quosdam enim aurifices barbaros pro fabricandis regalibus ornamentis clauserat arta custodia. Ad hos filius memorati regis admodum parvulus, nomine Fredericus, eodem die, quo regina servum Dei contempserat, puerili motu concitus introivit. Tunc aurifices infantis pectori gladium posuerunt dicentes, quod, si quis ad eos absque iuramenti praesidio ingredi conaretur, parvulum regium primitus transfigentes semet ipsos postea trucidarent, quippe cum sibi nullam spem vitae promitterent, macerati diuturnis ergastulis. His auditis regina crudelis et impia, vestibus dolore conscissis, talia clamitabat: "O serve Domini Severine, sic, sic a Deo tuo inlatae vindicantur iniuriae! Hanc mei contemptus ultionem effusis precibus postulasti, ut in mea viscera vindicares!" Itaque multiplici contritione ac miserabili lamentatione discurrens fatebatur se pro scelere contemptus, quod in servum Dei commiserat, plagae praesentis ultione percelli confestimque, directis equitibus, veniam petitura et Romanos, quos eodem die tulerat, pro quibus et rogantem contempserat, retransmisit et aurifices accipientes protinus sacramentum ac dimittentes infantulum pariter et ipsi dimissi sunt. His auditis reverentissimus Christi servus gratias Creatori referebat inmensas, qui ob hoc interdum differt vota poscentium, ut fide, spe et caritate crescente, dum minora petitur, maiora concedat. Id namque egit omnipotentia salvatoris, ut, dum liberos saeva mulier subicit servituti, servientes cogeretur reddere libertati. Quibus mirabiliter impetratis, regina statim ad servum Dei properans cum marito monstrat filium, quem fatebatur illius orationibus de mortis confinio liberatum, promittens se nequaquam ultra eius iussionibus obviare.
IX. Magna quoque famulo Dei prophetiae gratia praedito in redimendis captivis erat industria. Studiosius etenim insistebat barbarorum ditione vexatos genuinae restituere libertati. Interea cuidam, cum coniuge liberisque redempto, praecepit transvadare Danuvium, ut hominem ignotum in nundinis barbarorum quaereret, quem in tantum divina revelatione didicerat, ut etiam signa staturae capillorumque colorem, vultus eius ac vestis habitum indicaret et, in qua parte nundinarum reperturus eum foret, ostenderet, addens, ut, quicquid ei reperta diceret persona, reversus sibi maturius intimaret. Profectus itaque cuncta sic, ut vir Dei praedixerat, miratus invenit. Is igitur ab eodem homine, quem repperisse se mirabatur, interrogatus audivit dicentem: "Putasne, possum invenire hominem, qui me ad virum Dei, cuius ubique fama diffunditur, qua voluerit mercede, perducat? Diu est enim, quod ipsos sanctos martyres, quorum reliquias fero, suppliciter interpello, ut a tali ministerio tandem aliquando solvar indignus, quod usque huc non temeraria praesumptione, sed religiosa necessitate sustinui." Tunc nuntius hominis Dei eius se aspectibus praesentavit ................... Qui debito sanctorum Gervasil et Protasii martyrum reliquias honore suscipiens in basilica, quam in monasterio construxerat, collocavit officio sacerdotum. Quo loco martyrum congregavit sanctuaria plurimorum, quae tamen praeeunte semper revelatione promeruit, sciens adversarium saepe subrepere sub nomine sanctitatis.
Episcopatus quoque honorem ut susciperet postulatus praefinita responsione conclusit, sufficere sibi dicens, quod solitudine desiderata privatus ad illam divinitus venisset provinciam, ut turbis tribulantium frequentibus interesset. Daturus nihilominus monachis formam sollicitius admonebat beatorum patrum vestigiis inhaerere, quibus sanctae conversationis adquireretur instructio, adhibendamque operam, ne is, qui parentes reliquit et saeculum, pompae saecularis illecebras retrorsum respiciendo cuperet, quas vitaverat, et ad hoc uxoris Loth exemplum terribile proponebat. Memorabat etiam timore Domini mortificanda esse incentiva libidinum nec aliter superanda corporeae delectationis asserebat incendia, nisi fuissent per Dei gratiam lacrimarum fonte restincta.
X. Quidam vero nomine Maurus basilicae monasterii fuit aedituus, quem beatus Severinus redemerat de manibus barbarorum. Huic quadam die praecepit vir Dei dicens: "Cave, ne hodie digrediaris alicubi: alioquin imminenti periculo non carebis." Hic ergo contra praeceptum tanti patris, saecularis cuiusdam hominis persuasu, meridie ad colligenda poma in secundo a Favianis miliario egressus, mox a barbaris Danuvio transvectus est cum suo persuasore captivus. In illa hora vir Dei, dum in cellula legeret, clauso repente codice: "Maurum -inquit- cito requirite." Quo nusquam reperto, ipse, quantocius Histri fluenta praetermeans, latrones properanter insequitur, quos vulgus scamaras appellabat. Cuius venerandam praesentiam non ferentes supplices, quos ceperant, reddiderunt captivos.
XI. Dum adhuc Norici Ripensis oppida superiora constarent et paene nullum castellum barbarorum vitaret incursus, tam celeberrima sancti Severini flagrabat opinio, ut certatim eum ad se castella singula pro suis munitionibus invitarent, credentes, quod eius praesentia nihil eis eveniret adversi. Quod non sine nutu divini muneris agebatur, ut omnes eius monitis quasi caelestibus terrerentur oraculis exemploque illius bonis operibus armarentur. In castellum quoque, cui erat Cucullis vocabulum, devotionibus accolarum vir sanctus advenerat evocatus, ubi factum grande miraculum nequeo reticere: quod tamen Marciani, post presbyteri nostrii, civis eiusdem loci, stupenda relatione cognovimus. Pars plebis in quodam loco nefandis sacrificiis inhaerebat. Quo sacrilegio comperto, vir Dei multis plebem sermonibus adlocutus ieiunium triduanum per presbyteros loci persuasit indici ac per singulas domos cereos afferti praecepit, quos propria manu unusquisque parietibus affixit ecclesiae. Tunc psalterio ex more decurso ad horam sacrificii presbyteros et diacones vir Dei hortatus est tota cordis alacritate secum communem dominum deprecari, quatenus ad sacrilegos discernendos lumen suae cognitionis ostenderet. Itaque cum multa largissimis fletibus cum eis fixis genibus precaretur, pars maxima cereorum, quos fideles attulerant, subito est accensa divinitus, reliqua vero eorum, qui praedictis sacrilegiis infecti fuerant volentesque latere negaverant, inaccensa permansit. Tunc ergo qui eos posuerant, divino declarati examine, protinus exclamantes secreta pectoris satisfactionibus prodiderunt et suorum testimonio cereorum manifesta confessione convicti propria sacrilegia testabantur. O clemens potentia creatoris cereos animosque flammantis! Accensus est ignis in cereis et refulsit in sensibus: visibilis lux naturam cerae liquabat in flammas, at invisibilis corda fatentum solvebat in lacrimas. Quis credat amplius eos, quos sacrilegus error involverat, postea claruisse bonis operibus, quam eos, quorum cerei fuerant accensi divinitus?
XII. Alio rursus tempore in finibus eiusdem castelli locustae, frugum consumptrices, insederant copiosae, noxiis morsibus cuncta vastantes. Tali ergo peste perculsi, mox presbyteri ceterique mansores sanctum Severinum summis precibus adierunt dicentes: "Vt tantae plagae auferatur atrocitas, orationum tuarum experta suffragia postulamus, quae magno dudum miraculo in accensis caelitus cereis multum apud Dominum valere conspeximus. "Quos ipse religiosius allocutus: "Non legistis -ait- quid auctoritas divina peccanti populo praeceperit per prophetam: "Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et fletu", et post pauca: "Sanctificate -inquit- ieiunium, vocate coetum, congregate ecclesiam", et cetera, quae sequuntur? Explete itaque dignis operibus, quae docetis, ut malitiam facile praesentis temporis evadatis. Nullus sane ad agrum exeat! Quasi locustas humana sollicitudine vetiturus, ne divina amplius indignatio provocetur!
Nec mora, omnibus in ecclesia congregatis, unusquisque in ordine suo psallebat ex more. Omnis aetas et sexus, qui etiam voce non poterat, precem deo fletibus offerebat, elemosynae fieri non cessabant, quicquid bonorum operum praesens necessitas exigebat, sicut famulus Dei praeceperat, implebatur. Omnibus igitur huiusce modi studiis occupatis, quidam pauperrimus opus Dei coeptum deserens ad agrum propriae segetis invisendi causa, quae perparva inter aliorum sata iacebat, egressus est totoque anxius die locustarum nubem impendentem, qua potuit, exturbavit industria moxque ecclesiam communicaturus intravit, sed segetem eius exiguam, multis vicinorum circumdatam frugibus, locustarum densitas devoravit. Quibus ea nocte ab illis finibus exterminatis imperio divino probatum est, quanti valeat fidelis oratio. Mane quippe sancti operis temerator atque contemptor rursus ad agrum suum, male securus, egrediens eum locustarum pernicie funditus invenit abrasum et omnium circumquaque sationes integras. Vehementer admirans ad castellum luctuosa vociferatione revertitur, cumque id, quod acciderat, indicasset, ad huiusce modi videndum cuncti exiere miraculum, ubi quasi ad lineam regularem contumacis hominis segetem locustarum morsus ostenderant. Tunc, omnium vestigiis provolutus, intercessionibus eorum delicti sui veniam fusa lamentatione poscebat. Ob quam rem monendi occasionem homo Dei reperiens docebat universos, ut omnipotenti Domino discerent oboedire, cuius imperiis obtemperant et locustae. Pauper vero praedictus flebiliter allegabat posse se mandatis oboedire de cetero, si ulla sibi spes, qua viveret, remansisset. Tunc ergo vir Dei ceteros allocutus: "Iustum est -inquit- ut, qui proprio supplicio humilitatis vobis et oboedientiae dedit exemplum, liberalitate vestra anni praesentis alimenta percipiat." Collatione itaque fidelium et correptus homo pauperrimus et ditatus didicit, quantum dispendii incredulitas inferat, quantum beneficii suis cultoribus conferat divina largitio.
XIII. Item iuxta oppidum, quod Iuvao appellabatur, cum quadam die intrantes basilicam aestatis tempore sollemnitatem vespere reddituri ad accendenda luminaria ignem minime repperissent, flammam concussis ex more lapidibus elicere nequiverunt, in tantum alterutra ferri ac petrae conlisione tardantes, ut tempus vespertinae sollemnitatis efflueret. At vir Dei genibus humi fixis orabat attentius. Mox igitur in conspectu trium spiritalium virorum, qui aderant tunc, cereus, quem manu idem sanctus Severinus tenebat, accensus est. Quo lucente, sacrificio vespertini temporis ex more suppleto, gratiae Deo referuntur in omnibus. Quod factum licet memoratos, qui huic interfuere miraculo, celare voluerit sicut multa magnalia, quae per illum divinis sunt effectibus celebrata, claritas tamen tantae virtutis occultari non potuit, sed ad magnam fidem ceteros excellenter accendit.
XIV. Accidit etiam eiusdem loci quandam mulierem diuturno langore vexatam iacere seminecem, exequiis iam paratis, cuius proximi, maesto silentio, voces funereas quodam fidei clamore presserunt et ante ostium cellulae sancti viri corpus iam paene exanime deposuere languentis. Videns itaque homo Dei clausum aditum oppositione lectuli ait ad eos: "Quidnam est, quod facere voluistis?" Responderunt: "Vt oratione tua vitae reddatur exanimis." Tunc ipse lacrimabundus: "Quid -inquit- a parvo magna deposcitis? Agnosco me prorsus indignum. Vtinam merear veniam pro meis peccatis invenire!" Et illi: "Credimus -inquiunt- quod, si oraveris, reviviscet." Tunc sanctus Severinus, fusis ilico lacrimis, in oratione prostratus est et, muliere protinus assurgente, allocutus est eos: "Nolite quicquam horum meis operibus applicare: hanc enim gratiam fidei vestrae fervor emeruit, et hoc fit in multis locis et gentibus, ut cognoscatur, quod unus sit Deus, faciens in caelo et in terra prodigia, excitans perditos in salutem et mortuos vitae restituens." Mulier vero, sanitate recepta, opus agrale die tertio iuxta morem provinciae propriis manibus coepit exercere.
XV. Quintanis appellabatur secundarum municipium Raetiarum, super ripam Danuvii situm: huic ex alia parte parvus fluvius, cui Businca nomen est, propinquabat. Is crebra inundatione Danuvii superfluentis excrescens nonnulla castelli spatia, quia in plano fundatum fuerat, occupabat. Ecclesiam etiam loci eius mansores extra muros ex lignis habuere constructam, quae pendula extensione porrecta defixis in altum stipitibus sustentabatur et furculis, cui ad vicem soli tabularum erat levigata coniunctio, quam, quotiens ripas excessisset, aqua superfluens occupabat. Quintanensium itaque fide sanctus Severinus illuc fuerat invitatus. Vbi, cum tempore siccitatis venisset, interrogat, cur tabulata nudatis obstaculorum tegminibus apparerent. Accolae responderunt, quod frequenti fluminis alluvione, quicquid fuisset superstratum, continuo laberetur. At ipse: "Sternatur -inquit- super tabulata nunc in Christi nomine pavimentum: iam videbitis amodo fluvium caelesti iussione prohibitum." Pavimento itaque perfecto, ipse subter navi descendens accepta securi postes, facta oratione, percussit atque ad aquam fluminis venerandae crucis expresso signaculo dixit: "Non te sinit Dominus meus Iesus Christus hoc signum crucis excedere." Ex illo itaque tempore, cum ex more fluvius crevisset in cumulos ambissetque viciniam, quam solebat, ita spatiis ecclesiae erat inferius, ut numquam sancti patibuli signaculum, quod impresserat homo Dei, prorsus excederet.
XVI. Accidit autem, ut castelli presbyter memorati admodum venerabilis, Silvinus nomine, moreretur, et cum in ecclesia feretro posito noctem psallentes duxissent ex more pervigilem, iam clarescente diluculo rogavit vir Dei fessos presbyteros et diacones universos parumper abscedere, ut post laborem vigiliarum somno se aliquantulum recrearent. Quibus egressis homo Dei ostiarium, Maternum nomine, interrogat, utrum omnes, ut dixerat, abscessissent. At illo respondente cunctos abisse: "Nequaquam -alt- sed latet hic quaedam." Tunc ianitor ecclesiae saepta secundo perlustrans nullum intra ea remansisse testatur. Verum Christi miles Domino sibi revelante: "Nescio quis -ait- hic delitescit." Tertio itaque diligentius perscrutans quandam invenit virginem consecratam locis se occultioribus abdidisse. Hanc ergo memoratus sic increpavit aedituus: "Cur istic famulo Dei posito tuam credideras potuisse latere praesentiam?" At illa: "Pietatis -inquit- amor talia me facere persuasit: videns enim cunctos foras expelli cogitavi mecum, quod servus Christi, invocata divina maiestate, praesentem mortuum suscitaret." Exeunte igitur memorata virgine homo Dei cum presbytero et diacono ianitoribusque duobus in oratione curvatus oravit fletu largissimo, ut opus solitae malestatis superna virtus ostenderet. Tunc orationem complente presbytero, ita cadaver vir beatus alloquitur: "In nomine Domini nostri Iesu Christi, Sancte Presbyter Silvine, loquere cum fratribus tuis." At ubi oculos defunctus aperuit, vix praesentibus homo Dei tacere prae gaudio persuasit. Et denuo ad eum: "Vis -inquit- rogemus Dominum, ut te adhuc servis suis in hac vita condonare dignetur?" At ille ait: "Per Dominum te coniuro, ne hic diutius tenear et frauder quiete perpetua, in qua me esse cernebam." Statimque, reddita oratione, quievit exanimis. Hoc autem factum ita sancti Severini adiuratione celatum est, ut ante mortem eius non potuisset agnosci. Ego tamen haec, quae retuli, Marci subdiaconi et Materni ianitoris relatione cognovi. Nam presbyter et diaconus, tanti testes miraculi, ante virum sanctum, cui iuraverant nulli se, quod viderant, prodituros, obisse noscuntur.
XVII. Talibus igitur beatus Severinus per Christi gratiam muneribus opulentus captivorum etiam egenorumque tantam curam ingenita sibi pietate susceperat, ut paene omnes per universa oppida vel castella pauperes ipsius industria pascerentur: quibus tam laeta sollicitudine ministrabat, ut tunc se crederet tantummodo saturari vel abundare bonis omnibus, quando videbat egentum corpora sustentari. Et cum ipse hebdomadarum continuatis ieiunlis minime frangeretur, tamen esurie miserorum se credebat afflictum. Cuius largitionem tam plam in pauperes plurimi contemplantes, quamvis ex duro barbarorum imperio famis angustias sustinerent, devotissime frugum suarum decimas pauperibus impendebant. Quod mandatum licet cunctis ex lege notissimum, tamen quasi ex ore angeli praesentis audirent, grata devotione servabant. Frigus quoque vir Dei tantum in nuditate pauperum sentiebat, siquidem specialiter a deo perceperat, ut in frigidissima regione, mirabili abstinentia castigatus, fortis et alacer permaneret. Pro decimis autem, ut diximus, dandis, quibus pauperes alerentur, Norici quoque populos missis exhortabatur epistolis. Ex qua consuetudine cum ad eum nonnullam erogandarum vestium copiam direxissent, interrogavit eos, qui venerant, si ex oppido quoque Tiburniae similis collatio mitteretur. Respondentibus etiam inde protinus affuturos, vir Dei nequaquam eos venire signavit, sed dilatam eorum oblationem praedixit barbaris offerendam. Itaque non multo post cives Tiburniae vario cum obsidentibus Gothis certamine dimicantes vix inita foederis pactione inter cetera etiam largitionem iam in unum collatam, quam mittere famulo Dei distulerant, hostibus obtulerunt.
XVIII. Cives quoque ex oppido Lauriaco crebra quondam sancti Severini exhortatione commoniti frugum decimas pauperibus offerre distulerant. Quibus fame constrictis, iam maturitate messium flavescente vicina subsidia monstrabantur. At ubi rubiginis inprovisae corruptio frugibus nocitura comparvit, mox ad ipsum convenere prostrati, poenas suae contumaciae confitentes. Miles vero Christi fessos verbis spiritalibus allevabat dicens: "Si decimas obtulissetis pauperibus, non solum aeterna mercede frueremini, verum etiam commodis possetis abundare praesentibus. Sed quia culpam confessione propria castigatis, de Domini pietate polliceor, quod rubigo praesens tam valida penitus non nocebit: tantum fides vestra ulterius non vacillet." Verum cives ad persolvendas ex illo decimas haec promissio reddidit promptiores. Tunc, ut solebat, hortatus est indici ieiunium: quo expleto placidus imber desperatae messis amputavit incommoda.
XIX. Batavis appellatur oppidum inter utraque flumina, Aenum videlicet atque Danuvium, constitutum, ubi beatus Severinus cellulam paucis monachis solito more fundaverat, eo quod ipse illuc saepius rogatus a civibus adveniret, maxime propter Alamannorum incursus assiduos, quorum rex Gibuldus summa eum reverentia diligebat. Qui etiam quodam tempore ad eum videndum desideranter occurrit. Cui sanctus obviam, ne adventu suo eandem civitatem praegravaret, egressus est, tantaque constantia regem est allocutus, ut tremere coram eo vehementius coeperit, secedensque suis exercitibus indicavit numquam se nec in re bellica nec aliqua formidine tanto fuisse tremore concussum. Cumque Dei famulo daret optionem imperandi, quae vellet, rogavit doctor piissimus, ut sibi potius praestaturus gentem suam a Romana vastatione cohiberet et captivos, quos sui tenuerant, gratanter absolveret. Tunc rex constituit, ut ex suis aliquem dirigeret ad id opus maturius exsequendum, statimque missus Amantius diaconus e vestigio regem subsequitur eiusque pro foribus excubans multis diebus non potuit nuntiari. Cui re, pro qua directus fuerat, non peracta, tristissimo revertenti apparuit quidam, effigiem sancti praeferens Severini, qui cum minaci compellatione perterritum sequi se iussit. Cumque pavens et
concitus sequeretur, pervenit ad ianuam regis statimque dux ille praevius ex oculis mirantis evanuit. Verum regis internuntius diaconem, unde esset vel quid speraret, interrogat. Ille rem breviter insinuans, oblatis regi receptisque epistolis remeavit. Dimissus igitur revexit fere septuaginta captivos, insuper promissionem regis gratam deferens, qua spopondit se, cum diligenter provinciam peragraverit, remissurum, quantos in eadem reperturus fuisset numeros captivorum.
Pro qua re postmodum sanctus Lucillus presbyter destinatus magnam miserorum copiam a captivitate revocavit.
XX. Per idem tempus, quo Romanum constabat imperium, multorum milites oppidorum pro custodia limitis publicis stipendiis alebantur. Qua consuetudine desinente simul militares turmae sunt deletae cum limite, Batavino utcumque numero perdurante. Ex quo perrexerant quidam ad Italiam extremum stipendium commilitonibus allaturi, quos in itinere peremptos a barbaris nullus agnoverat. Quadam ergo die, dum in sua cellula sanctus legeret Severinus, subito clauso codice cum magno coepit lacrimare suspirio. Astantes iubet ad fluvium properanter excurrere, quem in illa hora humano firmabat cruore respergi, statimque nuntiatum est corpora praefatorum militum fluminis impetu ad terram fuisse delata.
XXI. Paulinus quidam presbyter ad sanctum Severinum, fama eius latius excurrente, pervenerat. Hic in consortio beati viri diebus aliquot remoratus, cum redire vellet, audivit ab eo: "Festina, venerabilis presbyter, quia cito dilectionem tuam, populorum desideriis, ut credimus, obluctantem, dignitas episcopatus ornabit." Moxque remeante ad patriam sermo in eo praedicentis impletus est. Nam cives Tiburniae, quae est metropolis Norici, coegerunt praedictum virum summi sacerdotii suscipere principatum.
XXII. Basilicae extra muros oppidi Batavini in loco nomine Boiotro, trans Aenum fluvium constitutae, ubi cellulam paucis monachis ipse construxerat, martyrum reliquiae quaerebantur. Ingerentibus ergo se presbyteris, ut mitterentur ad sanctuaria deferenda, haec beatus Severinus monita proferebat: "Quamvis cuncta mortalium opere constructa praetereant, haec tamen aedificia prae ceteris celerrime relinquenda sunt." Et ideo pro reliquiis sanctorum nullum laborem debere suscipere, quia ultro eis sancti Iohannis benedictio deferetur. Interea beatum virum cives oppidi memorati suppliciter adierunt, ut pergens ad Febanum, Rugorum principem, mercandi eis licentiam postularet. Quibus ipse: "Tempus -inquit- huius oppidi propinquavit, ut desertum sicut cetera superiora castella, cultore destituta, remaneat. Quid ergo necesse est locis mercimonia providere, ubi ultra non poterit apparere mercator?" Respondentibus illis non se debere contemni, sed consueto sublevari regimine quidam presbyter haec, diabolico spiritu repletus, adiecit: "Perge, quaeso, sancte, perge velociter, ut tuo discessu parumper a ieiuniis et vigillis quiescamus." Quo dicto vir Dei lacrimis urguebatur ingentibus, quod in ridiculam vanitatem, cunctis audientibus, sacerdos eruperit. Aperta namque scurrilitas latentium est testificatio delictorum. Sanctus itaque vir, cur ita fleret, interrogatus a fratribus: "Video -inquit- plagam gravissimam, nobis absentibus, huic loco protinus eventuram, et Christi sacraria, quod non sine gemitu cogor exprimere, humano sanguine redundabunt in tantum, ut etiam locus iste violandus sit." Nam in baptisterio loquebatur. Ad antiquum itaque et omnibus maius monasterium suum iuxta muros oppidi Favianis, quod centum et ultra milibus aberat, Danuvii navigatione descendit. Mox igitur eo discedente Hunumundus paucis barbaris comitatus oppidum, ut sanctus praedixerat, Batavis invasit ac, paene cunctis mansoribus in messe detentis, quadraginta viros oppidi, qui ad custodiam remanserant, interemit. Presbyterum quoque illum, qui tam sacrilega contra famulum Christi in baptisterio fuerat elocutus, ad eundem locum confugientem insequentes barbari peremerunt. Frustra enim illuc offenso Deo veritatis inimicus accessit, ubi tam impudenter excesserat.
XXIII. Igitur sanctissimus Severinus, dum in monasterio Favianis Evangelium legeret, oratione suppleta, consurgens scafam sibi iubet ilico praeparari et mirantibus ait: "Sit nomen Domini benedictum: sanctuariis beatorum martyrum nos oportet occurrere." Nec mora, transmeato Danuvio, inveniunt hominem considentem in ripa ulteriore fluminis ac multis eos precibus postulantem, ut ad servum Dei, ad quem, fama vulgante, olim venire cuperet, duceretur. Mox itaque ei Christi famulo demonstrato, suppliciter sancti Iohannis Baptistae reliquias optulit multis apud se servatas temporibus. Quas Dei servus debita veneratione suscipiens basilicam sancti Iohannis, sicut praedixerat, ultronea benedictione collata sacravit officio sacerdotum.
XXIV. Ad habitatores praeterea oppidi, quod Ioviaco, vocabatur, viginti et amplius a Batavis milibus disparatum, solita vir Dei revelatione commonitus, Moderatum nomine cantorem ecclesiae destinavit praecipiens, ut habitationem loci illius omnes sine cunctatione relinquerent: mox enim perituros fore, si contemnerent imperata. Aliis ergo de tanto praesagio dubitantibus, aliis prorsus non credentibus iterum misit Quintanensium quendam, cui et inlacrimans ait: "Perge velocius, denuntians eis: si hac ibidem nocte manserint, sine dilatione capientur." Sanctum quoque Maximianum spiritalis vitae presbyterum instantius imperat admoneri, ut saltem ipse, contemptoribus derelictis, properaret caelesti misericordia liberari: de quo sibi Dei famulus magnam dicebat inesse maestitiam, ne forte salutiferum differendo mandatum imminenti subiaceret exitio. Praedictus itaque pergens imperata supplevit, et reliquis incredulitate nutantibus nuntius viri Dei presbytero retinenti se atque hospitalitatis gratiam praebere cupienti nullatenus adquievit. Qua nocte Heruli insperate protinus irruentes oppidumque vastantes plurimos duxere captivos, presbyterum memoratum patibulo suspendentes. Quo audito servus Dei graviter doluit praemonitos non curasse.
XXV. Deinde quidam de Norico, Maximus nomine, ad servum Dei frequentare solitus cum venisset et pro familiaritate, quam meruerat, in monasterio sancti viri diebus aliquot moraretur, eius informatur oraculis, patriam suam grave repente exitium subituram. Qui, acceptis litteris, ad sanctum Paulinum episcopum destinatis remeavit instantius. Igitur memoratus antistes litterarum tenore praestructus universa diocesis suae castella scriptis propriis vehementer admonuit, ut triduano ieiunio, quod litterae viri Dei signaverant, exitio venturae cladis occurrerent. Quibus iussa complentibus, terminato ieiunio, ecce Alamannorum copiosissima multitudo feraliter cuncta vastavit, castella vero nullum sensere periculum, quae lorica fidelis ieiunii et laudanda cordis humilitas per virum propheticum adversus hostium ferociam fidenter armaverat.
XXVI. Post haec leprosus quidam Mediolanensis territorii ad sanctum Severinum, fama eius invitante, perrexerat: hunc sanitatis remedia suppliciter implorantem, monachis suis indicto, ieiunio commendavit: qui continuo Dei gratia operante mundatus est. Cumque, recepta sanitate, redire suaderetur ad patriam, prostravit se pedibus sancti viri, petens, ne ulterius ad sua redire cogeretur, cupiens scilicet, ut lepram quoque peccatorum sicut carnis effugeret vitamque in eodem loco fine laudabili terminaret. Cuius animum religiosum vir Dei vehementer admirans paucis monachis paterna iussione praecepit, frequentatis cum eo ieiuniis, in oratione continua permanere, ut Dominus ei, quae essent opportuna, concederet. Tantis itaque remediis praemunitus intra duorum mensium spatium vitae mortalis est compedibus absolutus.
XXVII. Eodem tempore mansores oppidi Quintanensis, creberrimis Alamannorum incursionibus iam defessi, sedes proprias relinquentes in Batavis oppidum migraverunt. Sed non latuit eosdem barbaros confugium praedictorum: qua causa plus inflammati sunt credentes, quod duorum populos oppidorum uno impetu praedarentur. Sed beatus Severinus orationi fortius incubans Romanos exemplis salutaribus multipliciter hortabatur, praenuntians hostes quidem praesentes Dei auxilio superandos, sed post victoriam eos, qui contemnerent eius monita, perituros. Igitur Romani omnes sancti viri praedictione firmati spe promissae victoriae adversus Alamannos instruxerunt aciem, non tam materialibus armis, quam sancti viri orationibus praemuniti. Qua congressione victis ac fugientibus Alamannis, vir Dei ita victores alloquitur: "Filii, ne vestris viribus palmam praesentis certaminis imputetis, scientes idcirco vos Dei nunc praesidio liberatos, ut hinc parvo intervallo temporis, quasi quibusdam concessis indutiis, discedatis. Mecum itaque ad oppidum Lauriacum congregati descendite." Haec homo Dei plenus pietate commonuit. Sed Batavinis genitale solum relinquere dubitantibus sic adiecit: "Quamvis et illud oppidum, quo pergimus, ingruente barbarie sit quantocius relinquendum, hinc tamen nunc pariter discedamus." Talia commonentem secuti sunt plurimi, quidam vero reperti sunt contumaces, nec defuit contemptoribus gladius inimici. Quicumque enim ibidem contra hominis Dei interdicta manserunt, Thoringis irruentibus in eadem hebdomada alii quidem trucidati, alii in captivitatem deducti poenas dedere contemptui.
XXVII. Igitur post excidium oppidorum in superiore parte Danuvii omnem populum in Lauriacum oppidum transmigrantem, qui sancti Severini monitis paruerat, assiduis hortatibus praestruebat, ne in sua virtute confiderent, sed orationibus et ieiuniis atque elemosynis insistentes armis potius spiritalibus munirentur. Praeterea quadam die vir Dei cunctos pauperes in una basilica statuit congregari, oleum prout poscebat ratio largiturus: quam speciem in illis locis difficillima negotiatorum tantum deferebat evectio. Igitur tamquam benedictionis accipiendae gratia maior egenorum turba confluxit: pretiosius quippe ibidem huius liquoris alimentum auxit turbam numerumque poscentium. Tunc vir beatus, oratione completa signoque crucis expresso, solitum sibi scripturae sanctae sermonem cunctis audientibus exprimens ait: "Sit nomen Domini benedictum." Tunc coepit oleum propria manu ministris implere portantibus, imitatus fidelis servus Dominum suum, qui non ministrari venerat, sed potius ministrare, sequensque vestigia Salvatoris gaudebat augeri materiem, quam officio dextrae sinistra nesciente fundebat. Completis quippe vasculis pauperum nihil minuebatur in manibus ministrantum. Tantum igitur Dei beneficium dum circumstantes tacite mirarentur, unus eorum, cui nomen erat Plentissimus, nimio stupore perterritus exclamavit: "Domine mi, crescit hic cacabus olei et in modum fontis exundat." Sic liquor ille gratissimus prodita virtute subtractus est. Statim Christi famulus exclamans ait: "Quid fecisti, frater? Obstruxisti commoda plurimorum: ignoscat tibi Dominus Iesus Christus."
Sic aliquando mulier vidua debitis onerata Helisei prophetae iussis instruitur ex olei stilla, quam habebat, vasa replere quam plurima. Quod cum fecisset et adhuc a filiis vasa deposceret, ubi audivit defecisse numerum vasorum, mox stetit et oleum.
XXIX. Per idem tempus Maximus Noricensis, cuius fecimus in superioribus mentionem, fidei calore succensus media hieme, qua regionis illius itinera gelu torpente clauduntur, ad beatum Severinum audaci temeritate vel magis, ut post claruit, intrepida devotione venire contendit, conductis plurimis comitibus, qui collo suo vestes captivis et pauperibus profuturas, quas Noricorum religiosa collatio profligaverat, baiularent. Itaque profecti ad summa Alpium cacumina pervenerunt, ubi per totam noctem nix tanta confluxit, ut eos magnae arboris protectione vallatos velut ingens fovea demersos includeret. Et cum de vita sua penitus desperarent, nullo scilicet subveniente remedio, vidit ductor comitum per soporem quendam in effigie viri Dei stantem ac dicentem sibi: "Nolite timere, pergite quo coepistis." Hac ergo revelatione protinus animati cum coepissent fide magis quam gressibus proficisci, subito, divino nutu, ingentis formae ursus e latere veniens viam monstraturus apparuit, qui se tempore hiemis speluncis abdere consuevit. Mox cupitum reserat iter et per ducenta ferme milia non ad sinistram devians, non ad dexteram, viam demonstravit optabilem. Tanta enim eos intercapedine praecedebat, quanta recenti vestigio semitam praepararet. Itaque progrediens bestia per heremi vastitatem viros, qui egenis deferebant solacia, non reliquit, sed usque ad habitacula hominum qua potuit humanitate perduxit et mox in unam partem officio divertit expleto, ostendens tanto ducatus officio, quid homines hominibus praestare debeant, quantum caritatis impendere, cum desperantibus iter bestia saeva monstraverit. Igitur cum servo Dei nuntiarentur, qui venerant, ait: "Sit Nomen Domini Benedictum. Ingrediantur, quibus viam, qua venirent, ursus aperuit." Quo audito illi stupore nimio mirabantur virum Dei referre id, quod in absenti provenerat.
XXX. Cives item oppidi Lauriaci et superiorum transfugae castellorum ad suspecta loca, exploratoribus destinatis, hostes, quantum poterant humana sollicitudine, praecavebant. Quos servus Dei, divinitatis instinctu commonitus, praesaga mente praestruxit, ut omnem paupertatis suae sufficientiam intra muros concluderent, quatenus inimicorum feralis excursus nihil humanitatis inveniens statim fame compulsus immania crudelitatis coepta desereret. Haec per quadriduum contestatus, advesperascente iam die, Valentem nomine monachum mittens ad sanctum Constantium eiusdem loci pontificem et ad ceteros commanentes: "Hac -inquit- nocte, dispositis per muros ex more vigiliis, districtius excubate, caventes supervenientis hostis insidias." At illi nihil adversi per exploratores sentire se penitus affirmabant. Sed Christi famulus, praemonere non desinens, dubitantibus voce magna clamabat, eadem nocte eos asserens capiendos, nisi imperiis fideliter oboedirent, saepius repetens: "Me -inquit- si mentitus fuero, lapidate." Itaque tandem aliquando muris invigilare compulsi, expleta consueti operis in noctis principio psalmodia, cum celeberrimo coepissent vigilare concursu, acervus faeni comminus positus facula baiuli nolentis accensus lumen, non incendium reddidit civitati.
Qua occasione, vociferantibus cunctis, hostes silvarum occultati nemoribus, subito splendore clamoreque perterriti, putantes se praecognitos quieverunt ac, mane facto. circumdantes civitatem et ubique discurrentes, cum nihil victualium repperissent, direpto animalium grege cuiusdam hominis, qui servo Dei praedicente contumax sua tutare contempserat, recesserunt. Illis autem abeuntibus, cives portas egressi haud procul a muris scalas iacentes inveniunt, quas ad urbis excidium praeparantes barbari vigilantium clamore turbati nocte iactaverant. Quapropter memorati cives veniam a Christi famulo precabantur, humiliter confitentes corda sua lapidibus esse duriora, qui rebus praesentibus agnoverunt in sancto viro gratiam viguisse propheticam: isset nempe tunc plebs inoboediens universa captiva, nisi eam liberam viri Dei consueta oratio servasset, Iacobo apostolo protestante: "Multum -inquit- valet iusti oratio assidua."
XXXI. Feletheus, Rugorum rex, qui et Feva, audiens cunctorum oppidorum reliquias, quae barbaricos evaserant gladios, Lauriaco se per Dei famulum contulisse, assumpto veniebat exercitu, cogitans repente detentos abducere et in oppidis sibi tributariis atque vicinis, ex quibus unum erat Favianis, quae a Rugis tantummodo dirimebantur Danuvio, collocare. Quam ob rem graviter universi turbati sanctum Severinum adiere suppliciter, ut in occursum regis egrediens eius animum mitigaret. Cui tota nocte festinans in vicesimo ab urbe miliario matutinus occurrit. Rex ergo, adventum eius protinus expavescens, testabatur se illius fatigatione plurimum praegravatum: causas itaque repentinae occursionis inquirit. Cui servus Dei: "Pax -inquit- tibi, rex optime. Christi legatus advenio, subditis misericordiam precaturus. Recole gratiam, divina beneficia recordare, quibus pater tuus se frequenter sensit adiutum. Nam cunctis regni sui temporibus nihil me inconsulto gerere praesumebat. Qui monitis salutaribus non resistens crebris prosperitatibus recognovit, quanti valeret oboedientis animus quantumque triumphatoribus prosit suis non tumere victoriis." Et rex: "Hunc -inquit- populum, pro quo benivolus precator accedis, non patiar Alamannorum ac Thoringorum saeva depraedatione vastari vel gladio trucidari aut in servitium redigi, cum sint nobis vicina ac tributaria oppida, in quibus debeant ordinari." Cui servus Christi constanter ita respondit: "Numquid arcu tuo vel gladio homines isti a praedonum vastatione creberrima sunt erepti et non potius Dei munere, ut tibi paulisper obsequi valeant, reservati? Nunc ergo, rex optime, consilium meum ne respuas, fidei meae hos subiectos committe, ne tanti exercitus conpulsione vastentur potius quam migrentur. Confido enim in Domino meo, quod Ipse, qui me fecit horum calamitatibus interesse, in perducendis eis idoneum faciet promissorem." His auditis, rex modestis allegationibus mitigatus, cum suo protinus remeavit exercitu. Igitur Romani, quos in sua fide sanctus Severinus susceperat, de Lauriaco discedentes, pacificis dispositionibus in oppidis ordinati, benivola cum Rugis societate vixerunt. Ipse vero, Favianis degens in antiquo suo monasterio, nec admonere populos nec praedicere futura cessabat, asserens, universos in Romani soli provinciam absque ullo libertatis incommodo migraturos.
XXXIII. Isdem temporibus Odovacar rex sancto Severino familiares litteras dirigens, si qua speranda duceret, dabat suppliciter optionem, memor illius praesagii, quo eum quondam expresserat regnaturum. Tantis itaque sanctus eius alloquiis invitatus, Ambrosium quemdam exulantem rogat absolvi. Cuius Odovacar gratulabundus paruit imperatis. Quodam etiam tempore, dum memoratum regem multi nobiles coram sancto viro humana, ut fieri solet, adulatione laudarent, interrogat, quem regem tantis praeconiis praetulissent. Respondentibus, "Odovacarem", "Odovacar -inquit- integerinter tredecim et quattuordecim" annos videlicet integri eius regni significans: et his dictis adiecit citius illos, quod ipse praedixerat, probaturos.
XXIII. Ab oppidaneis Comagensibus, apud quos primum quondam innotuerat, beatus Severinus suppliciter rogatus advenit. Cuius comperta praesentia unus ex optimatibus Felethei regis filium suum adolescentem diuturno langore vexatum, cui iam parabat exequias, traiecto Danuvio pedibus, eius proiecit et lacrimans: "Credo -inquit- homo Dei, te filio meo velocem sanitatem divinitus impetrare." Tunc data oratione, qui semivivus allatus fuerat, statim incolumis, patre mirante, surrexit et perfecta sospitate protinus revertitur.
XXXIV. Elefantiosus etiam quidam, Teio nomine, de longinquis regionibus sancti Severini virtutibus invitatus venit, rogans eius oratione mundari. Accepto itaque ex more praecepto iubetur Deum, totius gratiae largitorem, sine cessatione lacrimabillter exorare. Quid plura? Precibus beati viri idem leprosus divina opitulatione mundatus, dum commutat mores in melius, mutare meruit et colorem, Regis Aeterni magnalia tam suis quam plurimorum vocibus longe lateque denuntians.
XXXV. Bonosus quoque, monachus beati Severini, barbarus genere, qui responsis eius inhaerebat, oculorum imbecillitate plurimum praegravatus, medelam sibi praestari eius oratione poscebat, aegre ferens adventicios et externos salutaris gratiae sentire praesidia sibique nullam remediorum opem aliquatenus exhiberi. Cui servus Dei: "Non tibi -inquit- expedit, fili, corporeis luminibus aciem habere perspicuam et exterioribus oculis clarum praeferre conspectum: ora magis, ut optutus vegetetur interior." Talibus igitur monitis informatus dedit operam corde magis videre, quam corpore meruitque absque ullo fastidio mirabillter in orationis effici iugitate continuus et quadraginta fere annis in monasterii excubiis perseverans eodem, quo conversus est, fidei calore transivit.
XXXVI. In loco Boiotro, superius memorato, quosdam tres monachos sui monasterii, superbiae foeditate respersos, doctor humilis dum pro suis excessibus singulos increpatos durare in pernicie comprobasset, oravit, ut eos Dominus, in adoptionem recipiens filiorum, paterno flagello dignaretur corripere, prius ergo quam orationem effusis lacrimis terminaret, uno momento idem monachi, daemone corripiente vexati, contumaciam sui pectoris vocibus fatebantur.
Absit, ut cuiquam hoc crudele videatur aut noxium, quia traditi sunt huiusmodi homines "satanae in interitum carnis", sicut docet beatus apostolus, "ut spiritus salvus sit in Dei Domini Iesu", cum beatus Ambrosius Mediolanensis episcopus servum Stiliconis, auctorem falsarum epistolarum deprehensum, dixerit oportere tradi satanae, ne talia in posterum auderet admittere: quem eodem momento, cum adhuc sermo esset in ore sacerdotis, spiritus inmundus arreptum coepit discerpere. Severus quoque Sulpicius refert ex relatione Postumiani virum quendam magnis virtutibus signisque mirabilem ad expellendam de corde suo lactantiae vanitatem, quam incurrerat, exorasse, "ut permissa in se mensibus quinque diaboli potestate similis his fleret, quos ipse curaverat." Idemque post pauca: itaque "correptus a daemone, tentus in vinculis, omnia illa, quae energumeni solent ferre, perpessus quinto demum mense curatus est, non tantum daemone, sed, quod illi erat utilius atque optatius, vanitate."
Praedictos itaque monachos vir Dei Delegatos fratribus per dies quadraginta arduis abstinentiae remediis mancipavit. Quibus expletis, data super eos oratione, a potestate daemonis eruit nec solum sanitatem corporis, sed et mentis inpertiit. Quo facto et sancto viro reverentiae terror adcrevit et ceteros maior disciplinae metus optinuit.
XXXVII. Marcianum monachum, qui postea presbyter ante nos monasterio praefuit, ad Noricum cum Renato fratre direxerat. Et cum dies tertius laberetur, ait fratribus: "Orate, carissimi, quia gravis hac hora tribulatio Marcianum comprimit et Renatum, de qua tamen Christi liberabuntur auxilio." Tunc monachi, quae ab eo dicta sunt, protinus adnotantes, illis post menses plurimos redeuntibus diem horamque periculi, qua barbaros evaserant, indicantibus, sicut signaverant, approbarunt.
XXXVIII. Item beatissimus Severinus uni ex fratribus, nomine Urso, repente praecepit quadraginta dierum districtiore ieiunio venturae calamitati, abstinentia ciborum et lamentis, occurrere, dicens: "Imminet tibi corporale periculum, quod Dei praesidio parvi panis et aquae remediis expiabis." Quadragesimo itaque die mortifera papula in brachio ieiunantis apparuit, quam mox ad ipsum ingressus suppliciter demonstravit. Cui sanctus Dei famulus: "Noli -inquit- metuere praenuntiatum tibi ante dies quadraginta discrimen", statimque propria manu signo crucis obducto mirantibus, qui aderant, papula letalis evanuit.
Hoc unum de domesticis sanitatibus narrasse sufficiat, prolixi operis fastidia declinando. Nam saepius suorum aegritudines monachorum Christo sibi revelante praenuntians isdem, quibus praevidebat, muneribus et sanabat.
XXXIX. A discipulorum quoque suorum cellula spiritalis doctor non longius habitabat, in orationibus vel abstinentia iugiter perseverans: cum quibus tamen matutinas orationes et propriam noctis principio psalmodiam sollemniter adimplebat, reliqua vero orationum tempora in parvo complebat oratorio, quo manebat. In quibus saepe caelestibus firmatus oraculis multa futura per Dei gratiam praedicebat, multorum etiam occulta cognoscens, ut opus erat, proferebat in medium et singulis remedia, prout poscebat modus aegritudinis, providebat. Stratus eius unum erat in oratorii pavimento cilicium. Omni tempore ipso quo vestiebatur amictu, etiam dum quiesceret, utebatur. Numquam ante solis occasum nisi certa solvit festivitate ieiunium. Quadragesimae vero temporibus una per hebdomadam refectione contentus aequali hilaritate vultus fulgebat. Aliena quasi propria errata deflens, quibus poterat praesidiis, temperabat.
XL. Deinde post multos agones et diuturna certamina, cum se idem beatus Severinus de hoc saeculo transiturum deo revelante sensisset, memoratum Rugorum regem Fevam cum uxore eius crudelissima nomine Giso ad se venire commonuit. Quem cum salutaribus exhortatus esset affatibus, ut ita cum sibi subiectis ageret, quo se iugiter cogitaret pro statu regni sui rationem Domino redditurum, aliisque verbis intrepide monuisset, protenta manu regis pectus ostendens reginam his interrogationibus arguebat: "Hanc -inquit- animam, Giso, an aurum argentumque plus diligis?" Cumque illa maritum se diceret cunctis opibus anteferre, vir Dei sapienter adiecit: "Ergo -inquit- desine innocentes opprimere, ne illorum afflictio vestram magis dissipet potestatem: etenim mansuetudinem regiam tu saepe convellis." at illa: "Cur -inquit- nos sic accipis, serve Dei?" cui ipse: "Contestor" -ait- vos ego, humillimus iam profecturus ad Deum, ut ab iniquis actibus temperantes piis insistatis operibus. Huc usque regnum vestrum, auctore Domino, prosperatum est: iam ex hoc vos videritis." His monitis rex cum coniuge sufficienter instructi valedicentes ei profecti sunt.
Tunc sanctus non desinebat de suae migrationis vicinia suos alloqui dulcedine caritatis, quod quidem facere nec ante cessaverat. "Scitote -inquit- fratres, sicut filios Israel constat ereptos esse de terra Aegypti, ita cunctos populos terrae huius oportet ab iniusta barbarorum dominatione liberari. Etenim omnes cum suis facultatibus de his oppidis emigrantes ad Romanam provinciam absque ulla sui captivitate pervenient. Sed mementote praecepti sancti Ioseph patriarchae, cuius vos ego indignus et infimus attestatione convenio: visitatione visitabit vos Deus: "tollite ossa mea hinc vobiscum." Quod non mihi, sed vobis est profuturum. Haec quippe loca nunc frequentata cultoribus in tam vastissimam solitudinem redigentur, ut hostes aestimantes auri se quippiam reperturos etiam mortuorum sepulturas effodiant." Cuius vaticinii veritatem eventus rerum praesentium comprobavit. Levari vero suum corpusculum pater sanctissimus pietatis providus argumento praecepit, ut, dum generalis populi transmigratio provenisset, indivisa fratrum, quos adquisierat, congregatio proficiscens optentu memoriae eius in uno societatis sanctae vinculo permaneret.
XLI. Diem etiam, quo transiturus esset idem beatissimus Severinus e corpore, ante duos seu amplius annos hac significatione monstravit. Epiphaniorum die, cum sanctus se Lucillus presbyter abbatis sui, sancti Valentini, Raetiarum quondam episcopi, diem depositionis annua sollemnitate in crastinum celebraturum sollicitus intimasset, idem famulus Dei ita respondit: "Si beatus Valentinus haec tibi celebranda sollemnia delegavit, ego quoque tibi in eodem die vigiliarum mearum studia observanda migraturus e corpore derelinquo." Ille, his sermonibus tremefactus, cum se magis, utpote homo decrepitus, enixius commendaret quasi primitus transiturus, adiecit: "Hoc erit, sancte presbyter, quod audisti, nec Domini constitutum humana voluntate praeteriet."
XLII. Praeterea Ferderuchus a fratre suo Rugorum rege Feva unum ex paucis, quae super ripam Danuvii remanserant, oppidis acceperat, Favianis, iuxta quod sanctus Severinus, ut retuli, commanebat. Ad quem cum idem Ferderuchus ex more salutaturus accederet, coepit ei Christi miles iter suum enixius indicare, sub contestatione haec proloquens: "Noveris me -inquit- quantocius ad Dominum profecturum et idcirco monitus praecaveto, ne me discedente aliquid horum, quae mihi commissa sunt, attaminare pertemptes et substantiam pauperum captivorumque contingas, indignationem Dei, quod absit, tali temeritate sensurus." Sed Ferderuchus insperata commonitione perculsus: "Cur -inquit- hac contestatione confundimur, cum non optemus tantis orbari praesidiis et sanctae largitioni tuae, quae omnibus nota est, conferre nos aliquid deceat, non auferre, quatenus solita, sicut et pater noster Flaccitheus, tua merear oratione muniri, qui experimento didicit sanctitatis tuae meritis se fuisse semper adiutum?" Cui ille: "Qualibet -inquit- occasione cellulam meam volueris laedere, et hic statini probabis et in futuro solves, quam non opto, vindictam." Tunc Ferderuchus promittens se Christi famuli monita servaturum remeavit ad propria. Doctor vere dulcissimus non cessabat suos alloqui per momenta discipulos dicens: "Confido de gratia Domini mei Iesu Christi, quia vobis in opere suo durantibus et meae memoriae pacata societate coniunctis aeternae vitae bona tribuet nec praesentium solacia denegabit."
XLIII. Nonis itaque Ianuariis coepit tenuiter lateris dolore pulsari. Quo durante per triduum medio noctis tempore fratres adesse praecepit, quos de corpore suo commonens et paterna informatione corroborans, instanter ac mirabiliter talia prosecutus aiebat: �Filii in Christo carissimi, scitis, quod beatus Iacob de saeculo recessurus, condicione mortis instante, filios suos adesse praecipiens ei propheticae benedictionis affatibus singulos quosque remunerans mysteriorum arcana prodidit futurorum. Nos vero infirmi ac tepidi tantaeque impares pietati hanc praerogativam nostris usurpare viribus non audemus, unum tamen, quod humilitati congruit, non tacebo, mittens vos ad exempla maiorum, quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem. Abraham namque vocatus a Domino fide oboedivit, ut exiret in locum, quem accepturus erat in possessionem, et exiit nesciens, quo venturus esset. Huius igitur beati patriarchae imitamini fidem, imitamini sanctitatem, terrena despicite, patriam caelestem semper inquirite. Confido autem in Domino, quod mihi de vobis aeterna lucra provenient. Video enim vos gaudium meum fervore spiritus ampliasse, amare iustitiam, fraternae caritatis vincla diligere, castitati operam dare, humilitatis regulam custodire: haec, quantum ad hominis spectat intuitum, laudo confidenter et approbo. Sed orate, ut, quae humanis aspectibus digna sunt, aeternae discretionis examinatione firmentur, quia non, sicut videt homo, videt Deus. Ille siquidem, sicut divinus sermo denuntiat, omnium corda scrutatur et omnes mentium cogitationes antevenit. Assiduis ergo precibus hoc sperate, ut oculos cordis vestri Deus inluminet eosque, sicut optavit beatus Heliseus, aperiat, quo possitis agnoscere, quanta nos circumstent adiumenta sanctorum, quanta fidelibus auxilia praeparentur. Deus enim noster simplicibus appropinquat. Non desit militantibus Deo iugis oratio; non pigeat agere paenitentiam, quem non puduit facinus perpetrare; non dubitetis lugere peccantes, si quo modo offensa divinitas vestrarum lacrimarum inundatione placetur, quia spiritum contribulatum suum dignatus est vocare sacrificium. Simus igitur corde humiles, mente tranquilli, delicta omnia praecaventes ac divinorum semper memores mandatorum, scientes non prodesse nobis humilitatem vestis, nomen monachi, vocabulum religionis, speciem pietatis, si circa observantiam mandatorum degeneres inveniamur et reprobi. Mores igitur, filii mei carissimi, proposito suscepto consentiant: grande nefas est peccata sectari etiam hominem saecularem, quanto magis monachos, qui blandimenta saeculi quasi atrocem bestiam fugientes Christum cunctis affectibus praetulerunt, quorum incessus et habitus virtutis creditur esse documentum. Sed quid vos ultra demoror, filii carissimi, longi sermonis affatu? Superest, ut beati apostoli ultima oratione vos prosequar ita dicentis: et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae eius, qui potens est conservare vos et dare hereditatem in omnibus sanctificatis. Ipsi gloria in saecula saeculorum.
Post huiusmodi igitur aedificationis alloquium cunctos per ordinem ad osculum suum iussit accedere et sacramento communionis accepto fleri se penitus prohibet totumque corpus signo crucis extenta manu consignans, ut psallerent, imperavit. Quibus maeroris suffusione cunctantibus, ipse psalmum protulit ad canendum: "Laudate dominum in sanctis eius ... omnis spiritus laudet dominum." Sexto itaque iduum Januariarum die in hoc versiculo nostris vix respondentibus quievit in Domino. Quo sepulto credentes omni modo seniores nostri, quae de transmigratione praedixerat, sicut et multa alia praeterire non posse, locellum ligneum paraverunt, ut, cum praenuntiata populi transmigratio provenisset, praedictoris imperata complerent.
XLIV. Ferderuchus vero beati Severini morte comperta, pauper et impius, barbara cupiditate semper immanior, vestes pauperibus deputatas et alia nonnulla credidit auferenda. Cui sceleri sacrilegium copulans calicem argenteum ceteraque altaris ministeria praecepit auferri. Quae cum imposta essent sacris altaribus nec auderet directus vilicus ad tale facinus suas manus extendere, quendam militem Avitianum nomine compulit diripere memorata. Qui quamvis invitus praecepta perficiens, mox tamen incessabiliter vexatus omnium tremore membrorum daemonio quoque corripitur.
Is ergo velociter consilio meliore correxit errata. Suscepto namque professionis sanctae proposito in insulae solitudine, armis caelestibus mancipatus, militiae commutavit officium.
Ferderuchus autem immemor contestationis et presagii sancti viri abrasis omnibus monasterii rebus parietes tantum, quos Danuvio non potuit transferre, dimisit. Sed mox in eum ultio denuntiata pervenit: nam intra mensis spatium a Frederico, fratris filio, interfectus praedam pariter amisit et vitam.
Quapropter rex Odovacar Rugis intulit bellum. Quibus etiam devictis et Frederico fugato, patre quoque Feva capto atque ad Italiam cum noxia coniuge transmigrato, Post audiens idem Odovacar Fredericum ad propria revertisse, statim fratrem suum misit cum multis exercitibus Onoulfum, ante quem denuo fugiens Fredericus ad Theodericum regem, qui tunc apud Novas civitatem provinciae Moesiae morabatur, profectus est. Onoulfus vero, praecepto fratris admonitus, universos iussit ad Italiam migrare romanos. Tunc omnes incolae tamquam de domo servitutis Aegyptiae, ita de cotidiana barbariae frequentissimae depraedationis educti sancti Severini oracula cognoverunt. Cuius praecepti non immemor venerabilis noster presbyter tunc Lucillus, dum universi per comitem Pierium compellerentur exire, praemissa cum monachis vespere psalmodia sepulturae locum imperat aperiri. Quo patefacto tantae suavitatis fragrantia omnes nos circumstantes accepit, ut prae nimio gaudio atque admiratione prostemeremur in terra. Deinde humaniter aestimantes ossa funeris invenire disiuncta, nam annus sextus depositionis eius effluxerat, integram corporis compagem repperimus. Ob quod miraculum inmensas gratias retulimus omnium conditori, quia cadaver sancti, in quo nulla aromata fuerant, nulla manus accesserat condientis, cum barba pariter et capillis usque ad illud tempus permansisset inlaesum, linteaminibus igitur immutatis in loculo multo ante iam tempore praeparato funus includitur, carpento trahentibus equis inpositum mox evehitur, cunctis nobiscum provincialibus idem iter agentibus, qui oppidis super ripam Danuvii derelictis per diversas Italiae regiones varias suae peregrinationis sortiti sunt sedes. Sancti itaque corpusculum ad castellum nomine Montem Feletrem multis emensis regionibus apportatum est.
XLV. Per idem tempus multi variis occupati langoribus et nonnulli ab spiritibus inmundis oppressi medelam divinae gratiae sine ulla mora senserunt. Tunc et mutus quidam ad id castellum suorum miseratione perductus est. Qui dum in oratorium, quo sancti viri corpusculum super carrum adhuc positum permanebat, alacer pervenisset ac sub eo clauso oris sui ostio in cordis cubiculo supplicaret, ilico lingua eius in oratione soluta laudem dixit altissimo. Cumque reversus ad hospitium, quo suscipi consueverat, interrogantis fuisset ex more nutu signoque pulsatus, et orasse et laudem se Deo obtulisse clara voce respondit. Quo loquente pavefacti, qui eum noverant, ad oratorium cum clamore currentes sancto Lucillo presbytero simulque nobis, qui cum illo eramus, ignorantibus, quod evenerat, indicarunt. Tunc omnes exultantes in gaudio divinae clementiae gratiarum retulimus actionem.
XLVI. Igitur illustris femina Barbaria beatum Severinum, quem fama vel litteris cum suo quondam iugali optime noverat, religiosa devotione venerata est. Quae post obitum eius audiens corpusculum sancti in Itallam multo labore perductum et usque ad illud tempus terrae nullatenus commendatum, venerabilem presbyterum nostrum Marcianum, sed et cunctam congregationem litteris frequentibus invitavit. Tunc Sancti Gelasii sedis Romanae pontificis auctoritate et Neapolitano populo exequiis reverentibus occurrente in castello Lucullano per manus sancti Victoris episcopi in mausoleo, quod praedicta femina condidit, collocatum est. Qua celebritate multi langoribus diversis afflicti, quos recensere longum est, receperunt protinus sanitatem. Inter quos quaedam venerabilis ancilla Dei Processa nomine civis Neapolitana, cum gravissimum aegritudinis pateretur incommodum, sancti funeris provocata virtutibus in itinere properanter occurrit et ingressa sub vehiculo, quo corpus venerabile portabatur, statim caruit omnium langore membrorum.
Tunc et Laudicius quidam caecus, inopinato psallentis populi clamore perculsus, sollicite suos, quid esset, interrogat. Respondentibus, quod cuiusdam sancti Severini corpus transiret, compunctus ad fenestram se duci rogat, de qua poterat a sanis eminus multitudo psallentium atque vehiculum sancti corporis contemplari. Cumque fenestrae nixus incumberet et oraret, protinus vidit, singillatim demonstrans omnes notos atque vicinos. Quo facto cuncti, qui audierant, gratias Deo lacrimantibus gaudiis retulerunt.
Marinus quoque, primicerius cantorum sanctae ecclesiae Neapolitanae, cum sanitatem post immanissimum langorem recipere pro incessabili capitis dolore non posset, caput vehiculo credens apposuit et mox a dolore liberum sublevavit memorque beneficii semper in die depositionis eius occurrens voti sacrificium deo cum gratiarum actione reddebat.
Verum multis plura scientibus sufficiat tria de innumeris, quae in ingressu eius gesta sunt, beneficiorum virtutumque retulisse miracula. Monasterium igitur eodem loco constructum ad memoriam beati viri hactenus perseverat, cuius meritis multi obsessi a daemonibus sunt curati et diversis obstricti langoribus receperunt ac recipiunt operante Dei gratia sanitatem; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Habes, egregie Christi minister, commemoratorium, de quo opus efficias tuo magisterio fructuosum.
Christian Latin
The Latin Library
The Classics Homepage