GREGORII TURONENSIS HISTORIARUM LIBER DECIMUS



1. De Gregorio papa Romano.

Anno igitur quinto decimo Childeberthi regis diaconus noster ab urbe Roma sanctorum cum pigneribus veniens, sic retulit, quod anno superiore, mense nono, tanta inundatio Tiberis fluvius Romam urbem obtexerit, ut aedes antiquae deruerent, horrea etiam eclesiae subversa sint, in quibus nonnulla milia modiorum tritici periere. Multitudo etiam serpentium cum magno dracone in modo trabis validae per huius fluvii alveum in mare discendit; sed suffocatae bestiae inter salsos maris turbidi fluctus et litori eiectae sunt. Subsecuta est de vestigio cladis, quam inguinariam vocant. Nam medio mense XI. adveniens, primum omnium iuxta illud, quod in Ezechiel profeta legitur: A sanctoario meo incipite, Pelagium papam perculit et sine mora etinxit. Quo defuncto, magna stragis populi de hoc morbo facta est. Sed quia eclesia Dei absque rectorem esse non poterat, Gregorium diaconem plebs omnis elegit. Hic enim de senatoribus primis, ab adulescentia devotus Deo, in rebus propriis sex in Sicilia monasteria congregavit, septimum infra urbis Romae muros instituit; quibus tantum delegans terrarum copiam, quantum ad victum cotidianum praebendum sufficeret, reliqua vindedit cum omni praesidio domus ac pauperibus erogavit; et qui ante syrico contextu ac gemmis micantibus solitus erat per urbem procedere trabeatus, nunc vili contectus vestitu, ad altaris dominici ministerium consecratur septimusque levita ad adiutorium papae adsciscitur. Tantaque ei abstenentia in cibis, vigilantia in orationibus, strinuetas in ieiuniis erat, ut, infirmato sthomaco, vix consistere possit. Litteris grammaticis dialecticisque ac rethoricis ita est institutus, ut nulli in Urbe ipsa putaretur esse secundus; hoc apicem adtentius fugire temptans, ne, quod prius abicerat, rursum ei in saeculo de adepto honore iactantia quaedam subriperit. Unde factum est, ut epistulam ad imperatorem Mauricium dirigeret, cuius filium ex lavacro sancto susciperat, coniurans et multa praece deposcens, ne umquam consensum praeberet populis, ut hunc huius honoris gloria sublimaret. Sed praefectus urbis Romae Germanus eius anticipavit nuntium, et conpraehensum, disruptis epistulis, consensum, quod populus fecerat, imperatori direxit. At ille gratias Deo agens pro amicitia diaconi, quod repperisset locum honoris eius, data praeceptione, ipsum iussit institui. Cumque in hoc restaret, ut benediceretur, et lues populum devastaret, verbum ad plebem pro agenda paenitentia in hoc modo exorsus est: ORATIO GREGORII PAPAE AD PLEBEM. Oportet, fratres karissimi, ut flagella Dei, quae metuere ventura debuemus, saltim praesentia et experta timeamus. Conversionis nobis aditum dolor aperiat, et cordis nostri duritiam ipsa quam patimur poena dissolvat; ut enim profeta teste praedictum est, 'pervenit gladius usque ad animam'. Ecce! etenim cuncta plebs caelestis irae mucrone percutitur, et repentina singuli caede vastantur; nec langor mortem praevenit, sed langoris moras, ut cernitis, mors praecurrit. Percussus quisque ante rapitur, quam ad lamenta paenitentiae convertatur. Pensate ergo, qualis ad conspectum districti Iudicis pervenit, cui non vacat flere quod fecit. Habitatores quique non ex parte subtrahuntur, sed pariter corruunt; domus vacuae relinquuntur, filiorum funera parentes aspiciunt, et sui eos ad interitum heredes praecedunt. Unusquisque ergo nostrum ad paenitentiae lamenta confugiat, dum flere ante percussionem vacat. Revocemus ante oculos mentis, quicquid errando commisimus, et quod nequiter egimus, flendo puniamus. 'Praeveniamus faciem eius in confessionem', et sicut profeta ammonet: 'Levemus corda nostra cum manibus ad Deum'. Ad Deum quippe corda cum manibus levare est orationis nostrae studium cum merito bonae operationis eregere. Dat profecto, dat tremore nostro fiduciam, qui per profetam clamat: 'Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat'. Nullus autem de iniquitatum suarum inmanitate disperet; veternosas namque Ninnivitarum culpas triduana paenitentia abstersit, et conversus latro vitae praemia etiam in ipsa sententia suae mortis emeruit. Mutemus igitur corda et praesumamus nos iam percepisse, quod petimus. Citius ad praecem iudex flectitur, si a pravitate sua petitur corrigatur. Imminente ergo tantae animadversionis gladio, nos inportunis fletibus insistamus. Ea namque, quae ingrata esse hominibus inportunitas solet, iudicio veritatis placet, quia pius ac misericors Deus vult a se praecibus veniam exigi, qui quantum meremur non vult irasci. Hinc etenim per psalmistam dicit: 'Invoca me in die tribulationis tuae et eripiam te, et magnificabis me'. Ipse ergo sibi testes est, quia invocantibus miserere desiderat, qui ammonet, ut invocetur. Proinde, fratres karissimi, contrito corde et correctis operibus, ab ipso feriae quartae dilucolo septiformis laetaniae iuxta distributionem inferius designatam devota ad lacrimas mente veniamus, ut districtus iudex, cum culpas nostras nos punire considerat, ipse a sententia propositae damnationis parcat. Clerus igitur egrediatur ab eclesia sanctorum martyrum Cosmae et Damiani cum praesbyteris regionis sextae. Omnes vero abbatis cum monachis suis ab eclesia sanctorum martyrum Protasi et Gervasi cum praesbyteris regionis quartae. Omnes abbatissae cum congregationibus suis egrediantur ab eclesia sanctorum martyrum Marcellini et Petri cum praesbyteris regionis primae. Omnes infantes ab eclesia sanctorum martyrum Iohannis et Pauli cum praesbyteris regionis secundae. Omnes vero laici ab eclesia sancti protomartyris Stephani cum praesbyteris regionis septimae. Omnes mulieres viduae ab eclesia sanctae Eufimiae cum praesbyteris regionis quintae. Omnes autem mulieres coniugatae egrediantur ab eclesia sancti martyris Clementis cum praesbyteris regionis tertiae, ut, de singulis eclesiis exeuntes cum praecibus ac lacrimis, ad beatae Mariae semper virginis genetricis domini nostri Iesu Christi basilicam congregemur, ut, ibi diutius cum fletu ac gemitu Domino supplicantes, peccatorum nostrorum veniam promerire valeamus. Haec eo dicente, congregatis clericorum catervis, psallere iussit per triduum ac depraecare Domini misericordiam. De hora quoque tertia veniebant utrique chori psallentium ad eclesiam, clamantes per plateas urbis Kyrie eleison. Asserebat autem diaconus noster, qui aderat, in unius horae spatio, dum voces plebs ad Dominum supplicationis emisit, octoaginta homines ad terram conruisse et spiritum exalasse. Sed non distitit sacerdos dandus praedicare populo, ne ab oratione cessarent. Ab hoc etiam diaconus noster reliquias sanctorum, ut diximus, sumpsit, dum adhuc in diaconato degeret. Cumque latibula fugae praepararet , capitur, trahitur et ad beati apostoli Petri basilica deducitur, ibique ad pontificalis gratiae officium consecratus, papa Urbis datus est. Sed nec distetit diaconus noster, nisi ad episcopatum eius de Porto rediret et, qualiter ordinatus fuerit, praesenti contemplatione suspiceret.

2. De reditu Griponis legati ab imperatore Mauricio.

Gripo autem ab imperatore Mauricio rediens, haec nuntiavit, quod anno superiore, cum, adepto navigio, cum sociis suis Africae portum adtigisset, Cartaginem magnam ingressi sunt. Ubi dum morarentur, iussionem opperientes praefecti qui aderant, qualiter imperatoris praesentiam adire deberent, unus puerorum, Euanti scilicet, qui cum eodem abierat, direptam speciem de manu cuiusdam negutiatoris metato detulit. Quem ille prosecutus cuius res erant, reddi sibi rem propriam flagitabat. Sed isto differente, cum de die in diem hoc iurgium in maius propagaretur, quadam die negutiator puerum illum in platea repperit, adpraehensumque vestimento eius, tenere coepit, dicens, quia: 'Non a me laxaberis, priusquam res, quas violenter deripuisti, meae dicione restituas'. At ille excutere se de eius manibus conatus, non dubitavit erepto gladio hominem trucidare, et statim ad metatum regressus est nec aperuit sociis quae gesta fuerant. Erant enim ibi tunc, ut diximus, legati Bodigysilus, filius Mummolini Sessionici, et Euantius, filius Dinami Arelatensis, et hic Gripo genere Francus, qui, elevantes de epolo sopore se dederant pro quiete. Quod cum seniore urbis nuntiata fuissent quae puer horum gesserat, collectis militibus vel omni populo armis circumdato, ad metatum eorum diriget. At illi inopinantes expergefacti, obstupiscunt, cernentes haec quae gerebantur. Tunc ille qui prior erat exclamat, dicens: 'Arma deponite et ad nos egredimini, ut cognoscamus pacifice, qualiter homicidium factum est'. Haec illi audientes, timore perterriti, adhuc ignorantes quae gesta fuerant, fidem expetunt, ut securi sine armis egrederentur. Iuraverunt homines illi, quod custodire inpatientia non permisit. Sed mox egrediente Bodigysilo gladio percutiunt, similiter et Euantium. Quibus ante ostium metatus prostratis, Gripo, adrepta arma, cum pueris qui secum erant processit ad eos, dicens: 'Quae gesta fuissent, nos ignoramus, et ecce! socii iteneris mei, qui ad imperatorem directi fuerant, gladio sunt prostrati. Iudicavit Deus iniuriam nostram et mortem illorum de interitu vestro, quia nos innocentes et in pace venientes taliter trucidatis. Nec ultra erit pax inter regis nostros imperatoremque vestrum. Nos enim pro pace venimus et pro adiutorio rei publicae inpertiendo. Testem hodie invoco Deum, quia vestra excitavit noxa, ut non custodiatur inter principes pax promissa'. Haec et huiuscemodi Griponi verba proferente, soluto Cartaginensis belli procincto, regressus est unusquisque ad propria. Praefectus vero ad Griponem accedens, mulcere coepit animos eius de his quae gesta fuerant, ordinans, qualiter ad praesentiam imperatoris accederet. Qui veniens, narrata legatione, pro qua directus fuerat, exitum sociorum exposuit. Qua de causa imperator valde molestus, pollicitus est ulcisci mortem eorum iuxta id quod Childeberthi regis iudicium promulgaret. Tunc ab imperatore muneratus, cum pace regressus est.

3. Quod exercitus Childeberthi regis in Italiam abiit.

Haec a Gripone Childebertho rege relata, confestim exercitum in Italiam commovere iubet ac viginti duces ad Langobardorum gentem debellandam dirigit. Quorum nomina non putavi lectioni ex ordine necessarium inserenda. Audovaldus vero dux cum Vinthrione, commoto Campaniae populo, cum ad Mettensim urbem, qui ei in itenere sita erat, accessisset, tantas praedas tantaque homicidia ac caedes perpetravit, ut hostem propriae regione putaretur inferre. Sed et alii quoque duces similiter cum falangis suis fecere, ita ut prius regionem propriam aut populum commanentem adficerent, quam quiddam victuriae de inimica gente patrarent. Adpropinquantes autem ad terminum Italiae, Audovaldus cum sex ducibus dextram petiit atque ad Mediolanensim urbem advenit; ibique eminus in campestria castra posuerunt. Olo autem dux ad Bilitionem huius urbis castrum, in campis situm Caninis, inportunae accedens, iaculo sub papilla sauciatus, cecidit et mortuus est. Hi autem cum egressi fuissent in praeda, ut aliquid victus adquirerent, a Langobardis inruentibus passim per loca prosternebantur. Erat autem stagnum quoddam in ipso Mediolanensis urbis territurio, quod Ceresium vocitant, ex quo parvus quidem fluvius, sed profundus egreditur. Super huius laci litus Langobardos resedere audierant. Ad quem cum adpropinquassent, priusquam flumen, quod diximus, transirent, a litore illo unus Langobardorum stans, lorica protectus et galea, contum manu gestans, vocem dedit contra Francorum exercitum, dicens: 'Hodie apparebit, cui Divinitas obtenere victuriam praestit'. Unde intellegi datur, hoc signum sibi Langobardi praeparavisse. Tunc pauci transeuntes, contra Langobardum hunc decertantes, prostraverunt eum; et ecce! omnis exercitus Langobardorum in fugam versus praeteriit. Hi quoque transeuntes flumen, nullum de his repperiunt, nisi tantum recognuscentes apparatum castrorum, ubi vel focos habuerunt vel tenturia fixerant. Cumque nullum de his depraehendissent, ad castra sua regressi sunt; ibique ad eos imperatoris legati venerunt, nuntiantes, adesse exercitum in solatio eorum, dicentesque, quia: 'Post triduum cum eisdem venimus, et hoc vobis erit signum. Cum videritis vellae huius, quae in monte sita est, domus incendia concremare et fumum incendii ad caelos usque sustolli, noveritis, nos cum exercitu, quem pollicimus, adesse'. Sed expectantes iuxta placitum dies sex, nullum ex his venisse contemplati sunt. Chedinus autem cum tredecim ducibus levam Italiae ingressus est, quinque castella coepit, quibus etiam sacramenta exegit. Morbus etiam desenteriae graviter exercitum adficiebat, eo quod aeris incongrue insuetique his hominibus essent, ex quo plerique interierunt. Commoto autem vento et data pluvia cum paulisper refrigiscere aer coepit, in infirmitate salubritatem contulit. Quid plura? Per tres fere menses Italiam pervagantes, cum nihil proficerent neque se de inimicis ulcisci possint, eo quod se in locis communissint firmissimis, neque regem capere, de quo ultio fieret, qui se infra Ticinensis munierat muros, infirmatus, ut diximus, aerum intemperantia exercitus ac fame adtritus, redire ad propria distinavit, subdens etiam illud, accepta sacramenta, regis ditionibus, quod pater eius prius habuerat, de quibus locis et captivos et alias abduxere praedas. Et sic regredientes, ita fame conficiebantur, ut prius et arma et vestimenta ad coemendum victum demerent quam locum genetale contingerent. At Aptacharius Langobardorum rex legationem ad Gunthchramnum regem cum huiuscemodi verbis direxit: 'Nos, piissimi rex, subiecti atque fidelis vobis gentique vestrae, sicut patribus vestris fuimus, esse desideramus; nec discedimus a sacramento, quod praecessoris nostri vestris decessoribus iuraverunt. Nunc autem desistite a persecutione nostra, et sit nobis pax et concordia, ut, ubi necessarium fuerit, contra inimicos auxilium praebeamus, ut, vestra scilicet nostraque gente salvata ac nos pacificos cognuscentes, terreantur magis adversarii, qui in circuitu obstrepunt, quam de nostra discordia gratulentur'. Pacifice haec Gunthchramnus rex verba suscepit misitque eos ad nepotem suum Childeberthum regem. Dum autem, haec narrata, in loco commorarentur, venerunt alii, qui mortuum Aptacharium regem nuntiantes Paulumque in locum eius substitutum , eiusmodi verba, quae supra diximus, deferentes. Sed Childeberthus rex placitum cum eisdem ponens, ut, quid ei in posterum conveniret, enuntiaret, eos abscedere iussit.

4. Mauricius interfectores direxit.

Quod Mauricius imperator interfectores legatorum in Galliis direxit.

Mauricius autem Chartaginensis illos, qui legatos Childeberthi regis anno superiore interimerant, vinctus manibus catenisque oneratos, ad eius dirigit praesentiam, XII scilicet numero viros, sub ea videlicet condicione, ut si eos interficere vellit, haberet licentiam; sin autem ad redimendum laxaret, CCC pro unoquoque acceptis aureis, quiesceret, sicque ut quod vellit elegeret, quo facilius, sopito scandalo, nulla occansio inter ipsos inimicitiae oreretur. Sed rex Childeberthus differens homines vinctos accepere, ait: 'Incertum apud nos habetur, utrum hi sint homicidae illi, quos adducitis, an alii, et fortassis servi cuiuscumque habentur, cum nostri bene ingenui generatione fuerint, qui apud vos fuerunt interempti'. Praesertim et Gripo adstabat, qui eo tempore legatus cum eisdem fuerat missus qui interfecti sunt, ac dicebat, quia: 'Praefectus urbis illius cum collectis duobus aut tribus hominum milibus inruit super nos, interimitque socios meos; in quo excidio et ego ipse interieram, si me viriliter defendere nequivissim. Accedens autem ad locum, homines agnoscere potero; de quibus, si imperator vester, ut dicitis, nostro cum domino pacem custodire deliberat, ultionem exegere debet'. Et sic dato rex placito, ut post eos ad imperatorem dirigeret, ipsos abscidere iubet.

5. Quod Chuppa limitem Toronum inrupit.

His autem diebus Chuppa, qui quondam comes stabuli Chilperici regis fuerat, inrupto Toronicae urbis termino, pecora reliquasque res, quasi praedam exercens, diripere voluit. Sed cum hoc incolae praesensissent, collecta multitudine, eum sequi coeperunt. Excussaque praeda, duos ex pueris eius interfectis, hic nudus aufugit, aliis duobus pueris captis; quibus vinctis, ad Childeberthum regem transmiserunt; quos ille in carcerem conici iubens, interrogari praecipit, cuius auxilio Chuppa fuisset ereptus, ut ab his non compraehenderetur qui sequebantur. Responderunt, hoc Animodi vicarii dolo, qui pagum illum iudiciaria regebat potestate, fuisse. Protinusque rex, directis litteris, comitem urbis iubet, ut eum vinctum in praesentia regis dirigerit; quod si resistere conaretur, vi oppraessum etiam interficeret, si principis gratiam cupiebat adquirere. Sed ille non resistens, datis fideiussoribus, quo iussus est abiit, repertumque Flavianum domesticum, causatus cum socio nec noxialis inventus, pacificatus cum eodem, redire ad propria iussus est, datis tamen domestico illi munera prius. Ipsi quoque Chuppa, iterum commotis quibusdam de suis, filiam Badigysili quondam Caenomannensis episcopi diripere sibi in matrimonio voluit. Inruens autem nocte cum coneo sociorum in villam Maroialensi, ut voluntatem suam expleret, praesensit eum dolumque eius Magnatrudis matrisfamilias, genetrix scilicet puellae; egressaque cum famulis contra eum, vi reppulit, caesis plerisque ex illis, unde non sine pudore discessum est.

6. De carcerariis Arvernis.

Apud Arvernus vero vincti carceris nocte, nutu Dei disruptis vinculis reseratisque aditibus custodiae, egressi, eclesiam ingressi sunt. Quibus cum Eulalius comes onera catinarum addi iussissit, ut super eos posita, extemplo ceu vitrum fragile comminuta sunt; et sic, obtenente Avito pontifice , eruti, propriae sunt redditi libertati.

7. Quod in ipsa urbe rex Childeberthus clericis, ne tributum redderent, praestitit.

In supradicta vero urbe Childeberthus rex omnem tributum tam eclesiis quam monasteriis vel reliquis clericis, qui ad eclesiam pertinere videbantur, aut quicumque eclesiae officium excolebat, larga pietate concessit. Multum enim iam exactores huius tributi expoliati erant , eo quod per longum tempus et succedentum generationes, ac divisis in multis partibus ipsis possessionibus, colligi vix poterat hoc tributum; quod hic, Deo inspirante, ita praecipit emendare, ut, quod super haec fisco debitur, nec exactore damna percuterent nec eclesiae cultorem tarditas de officio aliqua revocaret.

8. De Eulalio et Tetradia, quae uxor eius fuit.

In confinio vero termini Arverni, Gabalitani atque Ruteni sinodus episcoporum facta est contra Tetradiam, relictam quondam Desiderii, eo quod repeteret ad eam Eulalius comes res, quas ab eo fugiens secum tullisset. Sed hanc causam, vel qualiter Eulalium reliquerit vel quemadmodum ad Desiderium confugirit, altius memorandam putavi. Eulalius autem, ut iuvenilis aetas habet, agebat quaepiam inrationabiliter; unde factum est, ut a matre saepius increpitus, haberet in ea odium, quam amare debuerat. Denique cum in oraturium domus suae haec in oratione frequenter incumberet et nocturnas vigilias persaepe, dormientibus famulis, in oratione cum lacrimis expleret, in cilicio, quo orabat, suggillata repperitur. Sed nescientibus cunctis, quis haec fecisset, crimen tamen parricidii refertur ad filium. Haec cum Cautinus episcopus Arvernae urbis conperisset, eum a communione submovet. Convenientibus autem civibus cum sacerdote ad festivitatem beati martiris Iuliani, ad pedes episcopi Eulalius ille prosternitur, quaerens se inauditum a commonione remotum. Tunc episcopus permisit eum cum ceteris missarum spectare sollemnia. Verum ubi ad communicandum ventum est et Eulalius ad altarium accessisset, ait episcopus: 'Rumor populi parricidam te proclamant esse. Ego vero, utrum perpetraveris hoc scelus an non, ignoro; idcirco in Dei hoc et beati martiris Iuliani statuo iudicium. Tu vero, si idoneus es, ut adseris, accede propius et sume tibi eucharistiae particulam atque inpone ore tuo. Erit enim Deus respector conscientiae tuae'. At ille, accepta eucharistia, communicans abscessit. Habebat enim uxorem Tetradiam nobilem ex matre, patre inferiore. Sed cum in domo sua vir ancillarum concubitu misceretur, coniugem neglegere coepit, et cum ab scorto reverteretur, gravissimis eam plagis saepius adficiebat. Sed et pro multis sceleribus debita nonnulla contraxerat, in qua ornamenta et aurum uxoris saepissime evertebat. Denique inter has angustias mulier collocata, cum honorem omnem, quem in domo viri habuerat, perdidissit et ille abisset ad regem, haec a Viro, - sic enim erat nomen hominis - mariti sui nepote, concupiscitur, scilicet ut, quia ille perdiderat coniugem, huius matrimonio iungeretur. Virus autem timens inimicitias avunculi, mulierem Desiderio duci transmisit, videlicet ut succedente tempore copularetur ei. Quae omnem substantiam viri sui tam in auro quam in argento vel vestimentis, et qua movere poterant, cum seniore filio secum sustulit, relictum in domo alium iuniorem. Rediens vero Eulalius ex itenere, conperit quae accesserant. Sed cum, mitigato dolore, paulolum quievisset, super Virum nepotem suum inruit eumque inter arta vallium Arvernorum interimit. Audiens autem Desiderius, qui et ipse uxorem nuper perdederat, quod scilicet Virus interfectus fuisset, coniugio suo Tetradiam sociavit. Eulalius vero puellam de monasterio Lugduninse diripuit eamque accepit. Sed concubinae eius, instigante, ut quidam adserunt, invidia, maleficiis sensum eius oppilaverunt. Post multum vero tempore Eulalius Emerium, huius puellae consubrinum, clam adpetiit occiditque. Similiter Socratium, fratrem socerae suae, quem pater ex concubina habuerat, interemit. Et alia multa mala fecit, quae enarrari perlongum est. Iohannis, filius eius, qui cum sua discesserat genetrice, a domo Desiderii dilapsus, Arvernum venit. Cumque iam Innocentius episcopatum Rutini urbis ambisset, mandatum ei mittit Eulalius, ut res, quae ipsi in huius civitatis territurio debibantur, per huius auxilium recipere possit. Sed Innocentius ait: 'Si de filiis tuis unum accipio, quem clericum factum in solatio meo reteneam, faceam quae praecaris'. Ad ille transmisit puerum Iohannem nomine recepitque res suas. Suscepto quoque Innocentius episcopus puero, totundit comam capitis eius deditque eum archidiaconum eclesiae suae. Qui in tanta se abstenentia subdedit, ut pro tritico hordeum sumeret, pro vino aquam hauriret et pro equo asinum uteretur, vestimenta vilissima habens. Igitur coniuncti, ut diximus, sacerdotes et viri magnifici in confinio supradictarum urbium, Tetradia ab Agyno repraesentatur, atque Eulalius contra eam causaturus accessit. Cumque res quas de eius, abiens ad Desiderium, domo abstulerat, inquereret, iudicatum est Tetradiae, ut quadrupla satisfactione ablata restitueret, filiosque, quos de Desiderio conceperat, incestos habere; illud etiam ordinantes, ut, si haec, quae Eulalio est iussa, dissolveret, accedendi in Arverno licentia praeberetur resque suas, quae ei ex paterna successione obvenerant, absque calumnia frueretur. Quod ita factum est.

9. De exercitu Gunthchramni regis, qui in Brittaniam abiit.

Dum haec agerentur et Brittani circa urbis Namneticam utique et Redonicam valde desevirent, Gunthchramnus rex exercitum contra eos conmoverii iussit; in quorum capite Beppolenum et Ebracharium duces delegit. Sed Ebracharius suspectus, quod, si victuria cum Beppoleno patraretur, ipse ducatum eius adquireret, inimicitias cum eodem conectit, ac per viam totam se blasphemiis, convitiis atque maledictionibus lacessunt. Verum per via, qua abierunt, incendia, homicidia, spolia ac multa scelera egerunt. Interea venerunt ad Vicinoniam amnem, quo transmissi, ad Uldam fluvium pervenerunt; ibique dissipatis vicinitatis casis, pontes desuper statuunt, sicque exercitus omnis transivit. Coniunctus enim fuerat eo tempore Beppoleno presbiter quidam, dicens: 'Si secutus me fueris, ego te usque Warocum ducam ac Brittanos tibi in unum collectos ostendam'. Fredegundis enim cum audisset, quod in hoc procincto Beppolenus abiret, quia ei iam ex anteriore tempore invisus erat, Baiocassinos Saxones, iuxta ritum Brittanorum tonsos atque cultu vestimenti conpositos, in solatium Waroci abire praecepit. Adveniente autem Beppoleno cum his qui cum eum sequi voluerunt, certamen iniit multosque per biduum de Brittanis ac Saxonibus suprascriptis interimit. Recesserat enim ab eo Ebracharius cum maiori manu nec ad eum accedere voluit, donec interemptum audiret. Die autem tertia, cum iam qui cum eo erant interfecerentur atque ipse sauciatus lancia repugnaret, inruentibus super eum Waroco cum supradictis, interfecerunt eum. Incluserat enim eos inter angustias viarum atque paludes, in quibus magis luto necti quam gladio trucidati sunt. Ebracharius vero usque Venetus urbem accessit. Miserat enim ad eum obviam episcopus Regalis clericos suos cum crucibus et psallentio, qui eos usque ad urbem deduxerunt. Ferebant etiam quidam eo tempore, quod Warocus in insulis fugire cupiens cum navibus oneratis auro argentoque vel reliquis rebus eius, cum alta maris coepissent, commoto vento, dimersis navibus, res quas inposuerat perdidissent; tamen ad Ebracharium veniens, pacem petiit obsedesque cum multis muneribus tradidit, promittens se numquam contra utilitatem Gunthchramni regis esse venturum. Quo recedente, et Regalis episcopus cum clericis et paginsibus urbis suae similia sacramenta dedit, dicens, quia: 'Nihil nos dominis nostris regibus culpabelis sumus nec umquam contra utilitatem eorum superbi extitimus, sed in captivitate Brittanorum positi, gravi iugo subditi sumus'. Pace igitur celebrata inter Warocum atque Ebracharium, dixit Warocus: 'Discedite nunc et renuntiate, quia omnia quae iusserit rex sponte implire curabo; quod ut plenius credere debeatis, nepotem meum obsedem tribuam'. Et ita fecit, cessatumque est a bello. Verumtamen multitudo magna, sicut de regali exercitu, ita et de Brittanis caesa est. Egrediente autem exercitu a Brittaniis ac transeuntibus amnem robustiores, inferiores et pauperes, qui cum his erant, simul transire non potuerunt. Cumque in litus illud Vicinoniae amnis restitissent, Warocus, oblitus sacramenti atque obsedum, quos dederat, misit Canaonem filium suum cum exercitu, adpraehensisque viris, quos in litore illo repperierat, vinculis alligat, resistentes interfecit, nonnullis, qui cum caballis torrentem transmeare voluerunt, ab ipsius torrentis impetu in mari deiectis. Dimissi sunt postea multi a coniuge Waroci cum cereis et tabulis quasi liberi et ad propria sunt regressi. Exercitus vero ipsius, qui prius transierat, metuens per viam illam qua venerat regredi, ne forte mala quae fecerat pateretur, ad Andigavam urbem dirigit, Meduanae torrentis expetens pontem. Sed parva quae prius transiit manus ad ipsum, quem praefati sumus, pontem spoliati, caesi et ad omne dedecus sunt redacti. Per Toronicum vero transeuntes, praedas agentes, multos expoliaverunt; inopinantes enim repperierant incolas loci. Multi tamen de hoc exercitu a Gunthchramnum regem accesserunt, dicentes, quia Ebracharius dux ac Wiliacharius comes, accepta pecunia Waroco, exercitum perire fecissent. Qua de causa Ebracharius praesentatus, multum convitiis actus a rege, a praesentia eius discedere iussus est, Wiliachario comite per fugas latitante.

10. De interitu Chundonis, cubicularii eius.

Anno igitur XV. Childeberthi regis, qui est Gunthchramni VIIII. atque XX, dum ipse Gunthchramnus rex per Vosagum silvam venationem exerceret, vestigia occisi buvali depraehendit. Cumque custodem silvae artius distringeret, quis haec in regale silva gerere praesumpsissit, Chundonem cubicularium regis prodidit. Quo haec loquente, iussit eum adpraehendi et Cavillonum conpactum in vinculis duci. Cumque uterque in praesentia regis intenderent et Chundo diceret, numquam a se haec praesumpta quae obiciebantur, rex campum diiudicat. Tunc cubicularius ille, dato nepote pro se, qui hoc certamen adiret, in campum uterque steterunt; iactaque puer ille lancea super custodem silvae, pedem eius transfigit, moxque resupinus ruit. Puer vero, extracto cultro, qui de cingulo dependebat, dum collum ruentis incedere temptat, cultro sauciati ventre transfoditur. Cecideruntque ambo et mortui sunt. Quod videns Chundo, ad basilicam sancti Marcelli fugam iniit. Adclamante vero rege, ut conpraehenderetur, priusquam limen sanctum adtingerit, conpraehensus est vinctusque ad stipitem lapidibus est obrutus. Multum se ex hoc deinceps rex paenitens, ut sic eum ira praecipitem reddidisset, ut pro parvolae causae noxia fidilem sibique virum necessarium tam celeriter interemissit.

11. De infirmitate Chlothari iunioris.

Chlotharius vero, Chilperici quondam regis filius, graviter aegrotavit et in tantum disperatus est habitus, ut rege Gunthchramno obitus eius fuisset nuntiatus. Unde factum est, ut egrediens de Cavillonno, quasi Parisius accedere cupiens, usque ad terminos Sinonicae urbis accederet. Sed cum audisset convaluisse puerum, de itenere est regressus. Sed cum eum Fredegundis, mater eius, disperatum vidisset, multum pecuniae ad basilicam sancti Martini vovit, et sic puer melius agere visus est. Sed et Warocum nuntios dirigit, ut, qui adhuc captivi in Brittaniis de exercitu Gunthchramni regis retenebantur, pro huius vita absolverentur. Quod ita Warocus implevit. Unde manifestatum est, huius mulieris conludio et Beppolenum interfectum et exercitum fuisse conlisum.

12. De malitia Bertegundis.

Ingytrudis vero religiosa, quae, ut in superioribus libris exposuimus, in atrio sancti Martini puellarum monasterium collocavit, cum aegrotare coepisset, neptem suam abbatissam instituit, unde reliqua congregatio maxime murmoravit; sed, nobis increpantibus, cessavit a iurgio. Haec vero cum filia discordiam tenens, pro eo quod res suas ei abstulirat, obtestavitque, ut neque in monasterio, quod instituit, neque super sepulchrum eius permitteretur orare. Quae octuaginsimo, ut opinor, anno vitae obiit, sepulta est septimo Idus mensis primi. Sed veniens filia eius Berthegundis Toronus, cum non fuisset excepta, ad Childeberthum regem abiit, postulans, ut ei licerit in locum matris suae monasterium regere. Rex vero oblitus iudicii, quod matri eius fecerat, huic aliam praeceptionem manus suae roboratam subscriptione largitus est, haec contenente, ut res omnes, quas mater vel pater eius habuerant, suo dominio subiugaret, et quicquid monasterio Ingytrudis reliquerat, auferretur. Cum quo praecepto veniens, ita cuncta supellectilem monasterii abstulit, ut nihil infra praeter vacuos relinquerit parietes, colligens secum diversorum criminum reos, quos in seditionibus praeparatos, qui, si quid erat de villabus reliquis, quod devoti dederant, fructum auferrent. Tantaque ibi mala gessit, quae vix ex ordine poterunt narrari. Haec vero, acceptis his rebus, quas diximus, in Pectavum rediit, multa in abbatissam crimina evomens falsa, quae parens eius proxima habebatur.

13. Altercatio de resurrectione.

His autem diebus extitit quidam de presbiteris nostris Sadduceae malignitatis infectus veneno, dicens, non esse futuram resurrectionem. Cumque nos eam sacris litteris praedictam et apostolicae traditiones auctoritatem monstratam adfirmaremus, respondit: 'Manifestum est hoc celebre ferri, sed certi non sumus, utrum sit an non, praesertim cum Dominus iratus primo homini, quem manu sacra plasmaverat, dixerit: In sudore vultus tui vesceris panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus es; quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Quid ad haec respondebitis, qui resurrectionem futuram praedicatis, cum in pulverem redacturum hominem resurgere ulterius Divinitas non promittat?' Cui ego: 'Quid de hac causa vel ipsius Domini et Redemptoris nostri vel patrum praecessorum verba loquantur, nullum catholicorum nescire reor. Nam in Genesi, cum patres obirent, aiebat Dominus: Tu autem congregaberis ad populum tuum. Sepultus in senectute bona. Et ad Cain dicitur, quia: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Unde liquido apparit, vivere animas post egressum corporis atque resurrectionem futuram intentis vultibus praestulare. Sed et de Iob scriptum est, quia resurrecturus est in resurrectionem mortuorum. Et profeta David, licet ex persona Domini, tamen resurrectionem praevidens, ait: Numquid qui dormit non adiciet, ut resurgat? Hoc est, qui mortis somno oppraemitur, non est venturus ad resurrectionem? Et Esaias, quod de sepulchris resurrecturi sunt mortui, docet. Sed et Ezechiel profeta, cum ossa arida obtecta cute, nervis solidata, venis infecta, flante spiritu animata, reformatum hominem enarraret, manifestissime resurrectionem futuram edocuet. Sed et illud manifestum fuit resurrectionis indicium, quod Helisei ossa tangens extinctum cadaver virtutis effectu revixerit; quod ipsius Domini, qui est primogenitus mortuorum, resurrectionem manifestavit, qui morte mortem intulit et de sepulchro vitam mortuis reformavit'. Ad haec presbiter: 'Quod Dominus in adsumpto hominem mortuus fuerit ac resurrexerit, non ambigo; illud tamen, quod reliqui resurgant mortui, non admitto'. Et ego: 'Et quae fuit necessitas Filio Dei de caelo discendere, carnem adsumere, mortem adire, inferna penetrare, nisi ut hominem, quem plasmaverat, non permaneret in mortem perpetuam derelinqui? Sed et iustorum animae, quae usque passionem eius infernali ergastulo tenebantur inclusae, eo veniente laxatae sunt. Nam discendens ad inferos, dum tenebras nova luce perfudit, animas eorum secum, ne hoc exitu amplius cruciarentur, eduxit iuxta illud: Et in sepulchro eius resurgunt mortui'. Et presbiter ait: 'Numquid possunt ossa in favilla redacta iterum animari et hominem viventem proferre?' Et ego respondi: 'Nos credimus, quia, quamlibet in pulvere redigatur homo et aquis ac terrae venti violenti inpetu dispergatur, non sit difficile Deo haec ad vitam resuscitari'. Presbiter respondit: 'Hic maxime vos errare puto, ut adserere verbis lenibus temptetis acerrimam seductionem, ut dicatis a bestiis raptum, aquis inmersum, piscium faucibus devoratum, in stercore redactum et per secretum degestionis eiectum aut aquis labentibus deiectum aut terra conputriscente abolitum ad resurrectione venturum'. Ad haec ego respondi: 'Oblivione apud te traditum est, ut opinor, quid Iohannis euangelista, super pectus dominicum recumbens ac divini mistyrii arcana rimans, in Apocalipsim dicat: Tunc, inquid, reddit mare mortuos suos. Unde manifestum est, quia, quidquid humani corporis piscis absorbuit, alis rapuit, bestia degluttivit, a Domino coniunctum in resurrectionem reparandum erit, quia non erit ei difficile perdita reparare, qui ex nihilo non nata creavit; sed ita haec in integritate solida, sicut prius fuerat, reparabit, ut corpus, quod fuit in mundo, aut poenam iuxta meritum serat aut gloriam. Sic enim ipse Dominus in euangelio ait, quia: Filius hominis veniet in gloriam Patris sui cum angelis suis, ut reddat unicuique secundum opera sua. Sed et Martha, cum de resurrectione praesenti fratris Lazari dubitaret, ait: Scio, quia resurgit in resurrectionem in novissima die. Cui Dominus ait: Ego sum resurrectio, via, veritas et vita. Ad haec presbiter: 'Quomodo autem in psalmo dicitur, quia: Non resurgunt impii in iudicio?' Et ego respondi: 'Non resurgunt, ut iudicent, sed resurgunt, ut iudicentur. Nec enim sedire cum impiis Iudex potest, causas suorum redditurus actuum'. Et ille: 'Dominus', inquid, 'in euangelio dixit: Qui non credederit, iam iudicatus est; utique, quia peribit resurrectione'. Et ego respondi: 'Iudicatus est enim, ut ad supplicium aeternum perveniat, quia non crededit unigenitum Filium Dei, tamen resurrecturus in corpore, ut ipsum supplicium, in quo peccavit in corpore, patiatur. Nec enim potest iudicium fieri, nisi prius resurgant mortui, quia, sicut illos, qui defuncti sunt sancti, caelum, ut credimus, retinet, - de quorum sepulchris saepius virtus illa procedit, ut de his caeci inluminentur, clodi gressum recipiant, lyprosi mundentur et alia sanitatum beneficia infirmis petentibus tribuantur, - ita credimus et peccatoris in illo infernali carcere usque ad iudicium retineri'. Et presbiter ait: 'In psalmo autem legimus: Spiritus pertransiit ab homine, et non erit; et non cognuscet amplius locum suum'. Ego dixi: 'Hoc est, quod ipse Dominus per parabulam ad divitem, qui flammis tartareis cruciabatur, dicebat: Recepisti tu bona in vita tua, similiter et Lazarus mala. Non autem cognovit dives ille purporas suas et byssum nec dilicias convivii, quas ei vel aer vel terra vel mare protulerat, sicut nec Lazarus vulnera aut putridines, quas iacens ante eius ianuas perferebat, vel cum hic in sinu Abrahae requiesceret, ille autem cruciaretur in flammis'. Presbiter dixit: 'In alio psalmo legimus, quia: Exiet spiritus eorum et revertentur in terram suam, in illa die peribunt omnes cogitationes eorum'. Ad haec ego: 'Bene ais, quia, cum egressus fuerit ab homine spiritus et iacuerit corpus mortuum, non cogitat de his quae in mundo relinquit, acsi verbi causa dicas: Non cogitat aedificare, plantare, agrum excolere; non cogitat congregare aurum, argentum vel reliquas divitias mundi. Periit enim haec cogitatio a corpore mortuo, quia non est spiritus in eo. Sed quid tu de resurrectione dubitas, quam Paulus apostolus, in quo ipse, ut ait, Christus loquebatur, evidenter expraemit, dicens: Consepulti enim sumus Christo per baptismum in mortem, ut, sicut ille mortuus est et resurrexit, ita et nos in novitate vitae ambolemus. Et iterum: Omnes quidem resurgimus, sed non omnes inmutabimur. Canit enim tuba, et mortui resurgunt incorrupti, et nos inmutabimur. Et iterum: Stilla autem ab stilla defert in claritatem, sic et resurrectio mortuorum. Item illic: Seminatur in corruptione, surgit in incorruptionem, et reliqua. Item illic: Omnes nos repraesentari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum sive malum. Ad Thessalonicenses autem evidentissime futuram resurrectionem designat, dicens: Nolo vos ignorare de dormientibus, ut non contristimini, sicut et ceteri, qui spem non habent. Si enim credimus, quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducit cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei discendit de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi; deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis. Plurima sunt enim de his testimonia, quae hanc causam adfirmant. Sed tu, ignoro, quid ambigas de resurrectione, quam sancti expectant pro merito, quam peccatores metuunt pro reatu. Hanc enim resurrectionem et illa quae cernimus elementa demonstrant, id est dum arbores in aestate foliis tectae, hieme veniente, nudantur; succedente vero verno, quasi resurgentes, in illud quod prius fuerant foliorum tegmine vestiuntur. Haec ostendunt et illa quae iaceuntur semina terris; quae commendata sulcis, si fuerint mortua, cum multiplici fructu resurgunt, sicut ait Paulus apostolus: Stulte tu, quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Quae omnia ad fidem resurrectionis mundo manifesta sunt. Si enim resurrectio futura non est, quid proderit iustis bene agere, quid nocebit peccatoribus male? Decedant ergo cuncti in voluptatibus suis, et faciat unusquisque quae placuerit, si iudicium futurum non erit. Vel illud, inprobe, non formidas, quid ipse Dominus beatis apostolis ait: Cum venerit, inquid, Filius hominis in sedem maiestatis suae, congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat agnos ab haedis, et statuit oves quidem ad dexteram, haedos autem ad sinistram. Et his dicit: Venite, benedicti, percipite regnum; illis autem: Discedite a me, operarii iniquitatis. Atque, ut ipsa Scriptura docet, ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam. Putasne, erit resurrectio mortuorum aut iudicium operum, quando ista faciet Dominus? Respondeat ergo tibi Paulus apostolus, sicut aliis incredulis, dicens: Si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra'. Ad haec contristatus presbiter, a conspectu nostro discedens, pollicitus est credere resurrectionem iuxta seriem Scripturarum sanctarum, quam supra memoravimus.

14. De interitu Theudulfi diaconi.

Erat autem tunc temporis Theudulfus diaconus urbis Parisiacae, qui sibi videbatur in aliquo sciolus, qui saepius de hac causa altercationes movebat. Hic autem de Parisius abscedens, Andecavo venit et se Audoveo episcopo subdidit propter antiquam amicitiam, quam simul Parisius commorantes habuerant; unde et a Ragnimodo Parisiacae urbis episcopo saepius excommunicatus est, cur ad eclesiam suam, in qua diaconus ordinatus fuerat, redire differret. Hic in tanta familiaritate cum praefato Andecavae urbis episcopo adhaeserat, ut non se possit ab eius inportunitate discutere, pro eo quod bonis moribus et affectu pio erat. Factum est autem, ut aedificarit super muros urbis solarium, de quo, caenae epolo perfuncto, discendens manum super diaconum sustentabat, qui in tantum erat crapulatus a vino, ut vix vel fingere gressum valeret, puerumque, qui praeibat cum lumine, nescio quid commotus, pugno cervicem ferit. Quo inpulso, hic cum se continere non potuissit, cum ipso impetu de muro praecipitatus sudariumque episcopi, quod balteo dependebat, adripiens; cum quo paene dilapsus fuerat, nisi pedes episcopi abba velociter amplectissit. Qui ruens super lapidem, confractis ossibus et crate pectoris, sanguinem cum felle disrupto evomens, spiritum exalavit. Erat enim et vino deditus et in adulteriis dissolutus.

15. De scandalum monasterii Pectavensis.

Cum autem scandalum, quod, serente diabulo, in monasterio Pectavensi ortum, in ampliore cotidie iniquitate consurgerit et Chrodieldis, adgregatis sibi, ut supra diximus, homicidis, maleficis, adulteris, fugitivis vel reliquorum criminum reis, in seditione parata resederet, iussit eos, ut, inruentes nocte monasterium, abbatissam foris extraherent. At illa tumultum sentiens veniente, ad sanctae crucis arcam se deportari poposcit, - gravabatur enim dolore humores podagrici - scilicet ut vel eius foveretur auxilio. Et licet ubi ingressi viri, cereo accenso, cum armis huc illucque vagarentur per monasterium, inquirentes eam, introeuntes in oraturium, repperierunt iacentem super humum ante arcam sanctae crucis. Tunc unus acerbior ceteris, qui ad hoc scelus patrandum adgressus fuerat, ut abbatissam gladio dividerit, ab alio, ut credo divina providentia cooperante, cultro percutitur. Profluente vero sanguine, solo decubans, votum, quod leve conceperat animo, non explevit. Interea Iustina praeposita cum aliis sororibus pallam altaris, quod erat ante crucem dominicam, extincto cereo, abbatissam operit. Sed venientes cum evaginatis gladiis ac lanceis, scissa veste et paene sanctimunialium manibus laniatis, adpraehensam praepositam pro abbatissa, quia tenebrae erant, excussis linteaminibus, a capite soluta caesariae, detrahunt et usque basilicam sancti Helari inter manus deferunt custodiae mancipandam; adpropinquantesque basilicae, caelo modico albiscente, ubi cognoverunt non esse abbatissam, mox ad monasterium redire puellam praecipiunt. Revertentesque abbatissam adpraehendunt, extrahunt et in custodia iuxta sancti Helari basilicam in locum, ubi Basina metatum habebat, retrudunt, positis ad usteum custodibus, ne quis ullum captivae praebiret auxilium. Exinde nocte sub obscura adgressi monasterium, cum nullo fulgore accensi luminis potirentur, extracta prumptuario cupa, quae olim pice linita sicca remanserat, ignem inieciunt, factumque farum magnam de huius incendio, cuncta monasterii supellectilem rapuerunt, hoc tantum quod ferre non poterant relinquentes. Haec autem gesta sunt ante septem dies paschae. Cumque episcopus haec omnia graviter ferret nec valeret seditionem diabolicam mitigare, misit ad Chrodieldem, dicens: 'Relinque abbatissam, ut in his diebus in hoc carcere non reteneatur; alioquin non celebrabo pascha Domini, neque baptismum in hac urbe ullus catecuminus obtinebit, nisi abbatissa a vinculo quo tenetur iubeatur absolvi. Quod si nec sic volueritis, collectis civibus, auferam eam'. Haec eo dicente, statim Chrodieldis percussores deputat, dicens: 'Si eam violenter quis auferre temptaverit, statim eam gladio percutite' Adfuit enim diebus illis Flavianus, nuper domesticus ordinatus, cuius ope abbatissa sancti Helari ingressa basilica absolvitur. Inter haec ad sepulchrum sanctae Radegundis homicidia perpetrantur, et ante ipsam beatae crucis arcam quidam per seditionem truncati sunt. Cumque hic furor, superveniente die, per Chrodieldes superbiam augeretur et assiduae caedes vel reliquae plagae, quas supra memoravimus, a seditionariis perpetrarentur atque ita haec iactantia tumuisset, ut consubrinam suam Basinam altiore coturno dispiceret, illa paenitentiam agere coepit, dicens: 'Erravi sequendo Chrodieldis iactantiam. Et ecce! dispectui habeor ab eadem et abbatissae meae contumax exsisto'. Et conversa, humiliavit se coram abbatissam, expetens pacem eius; fueruntque pariter uno animo eademque voluntatem. Denique, orto igitur scandalum, pueri qui cum abbatissa erant, dum seditione, quam Chrodieldis scola commovit, resisterint, puerum Basinae percutiunt, qui cecidit et mortuus est. At illi post abbatissam ad basilicam confessoris confugiunt, et ob hoc Basina, relicta abbatissa, discessit; sed pueris iterum per fugam lapsis, in pace, quam prius habuerant, redierunt. Postea vero multi inter has scolas inimicitiae ortae sunt; vel quis umquam tantas plagas tantasque strages vel tanta mala verbis poterit explicare, ubi vix praeteriit dies sine homicidio, hora sine iurgio vel momentum aliquod sine fletu? Haec autem Childebertus rex audiens, legationem ad Gunthramno regem direxit, ut scilicet episcopi, coniuncti de utroque regno, haec quae gerebantur sanctione canonica emendarent. Ob hanc causam Childebertus rex mediocritatis nostrae personam cum Eberegiselum Agripinensim et ipsum urbis Pectavae Maroveum episcopum iussit adesse; Gunthramnus vero rex Gundigisilum Burdegalensim cum provincialibus suis, eo quod ipse metropolis huic urbi esset. Sed nos resultare coepimus, dicentes, quia: 'Non accedimus ad hunc locum, nisi saeva seditio, quae per Chrodieldem surrexit, iudicis districtione praematur'. Pro hac causa Maccone tunc temporis comite prolata praeceptio est, in qua iubebatur, hanc seditionem, si resisterent, vi oppraemeret. Haec audiens Chrodieldis, sicarius istus cum armis ante usteum oraturii adstare iubet, ut scilicet repugnantes contra iudicem, si vim vellit inferre, pariter resultarent. Unde necessarium fuit huic comiti illuc cum arma procedere et quosdam caesos vectibus, nonnullus telis transfixus et acrius resultantes gladiorum ictibus adfectus obpraemere. Quod cum Chrodieldis cerneret, accepta cruce dominica, cuius prius virtutem dispexerat, in obviam egreditur, dicens: 'Nolite super me, quaeso, vim inferre, quae sum regina, filia regis regisque alterius consubrina; nolite facere, ne quando veniat tempus, ut ulciscar ex vobis'. Sed vulgus parvi pendens quae ab ea dicebantur, inruens, ut diximus, supra hos resultantes, vinctus a monasterium extraxerunt, ac ad stipites extensos, gravissime caesos, aliis caesariem, aliis manibus, nonnullis auribus naribusque decesis, seditio depraessa quievit. Tunc resedentes sacerdotes qui aderant super tribunal aeclesiae, adfuit Chrodieldis, multa in abbatissa iactans convitia cum criminibus, adserens, eam virum habere in monasterium, qui indutus vestimenta muliebria pro femina haberetur, cum esset vir manifestissime declaratus, atque ipsi abbatissae famularetur assiduae, indicans eum digito: 'En ipsum'. Qui cum in veste, ut diximus, muliebri coram omnibus adstetisset, dixit, se nihil opus posse virile agere ideoque sibi hoc indumentum mutasse. Abbatissam vero nonnisi tantum nomine nossit, seque eam numquam vidisse neque cum eadem colloquium habuisse professus est, praesertim cum hic amplius quam quadraginta ab urbe Pectava milibus degeret. Igitur abbatissa de isto crimine non convincens, adiecit: 'Quae enim sanctitas in hac abbatissa versatur, quae viros eunuchus facit et secum habitare imperiali ordine praecipit?' Interrogata abbatissa, se de hac ratione nihil scire respondit. Interea cum haec nomen pueri eunuchi protulisset, adfuit Reovalis archiater, dicens: 'Puer iste, parvolus cum esset et infirmaretur in femore, disperatus coepit habere; mater quoque eius sanctam Radegundem adivit, ut ei aliquod studium iubiret inpendi. At illa, me vocato, iussit, si possim, aliquid adiuvarem. Tunc ego, sicut quondam apud urbem Constantinopolitanam medicos agere conspexeram, incisis testicolis, puerum sanum genetrici maestae restitui; nam nihil de hac causa abbatissa scire cognovi'. Sed cum nec de hac re abbatissam potuissit culpabilis repperire, alias coepit Chrodieldis calumnias saevas inferre, quarum adsertiones responsionesque, quia in iudicium, quod contra easdem scriptum est, habentur insertae, ipsius magis exemplaria lectioni libuit indi.

16. De iudicio contra Chrodieldem et Basinam latum.

Exemplar iudicii . Dominis gloriosissimis regibus episcopi qui adfuerunt. Propitia Divinitate, piis atque catholicis populo datis principibus, quibus concessa est regio, rectissime suas causas patifecit religio, intellegens, sacrosancto participante Spiritu, eorum qui dominantur se sociari et constabiliri decreto. Et quia ex iussione potestatis vestrae, cum ad Pectavam civitatem pro conditionibus monasterii sanctae recordationis Radegundis convenimus, ut altercationes inter abbatissam eiusdem monasterii vel monachas, quae de ipso grege non salubri deliberatione progressae sunt, ipsis disceptantibus, agnuscere deberimus: evocatis partibus, interrogata Chrodieldis vel Basina, quare tam audacter contra suam regulam, foribus monasterii confractis, discesserint et hac occasione congregatio adunata discessa sit; quae respondentes, professae sunt, famis, nuditatis, insuper et caedis se iam non ferre periculum; adicientes etiam, eo quod diversi eorum in balneo lavarent incongrue, ad tabulam ipsa luserit atque saeculares cum abbatissa refecerent, etiam et sponsalia in monasterio facta sint; de palla olosirica vestimenta neptae suae temerariae fecerit; foliola aurea, quae fuerant in gyro palla, inconsulte sustulerit et ad collum neptae suae facinorose suspenderit; vittam de auro exornatam idem neptae suae superflue fecerit, barbaturias intus eo quod celebraverit. Interrogantes abbatissae, quid ad haec responderet, dixit, de fame quod conquiruntur, secundum quod temporis paenuria permitterit, numquam ipsae nimiam aegestatem pertulerint. De vestimento vero dixit, si quis earum arcellulas scrutaretur, amplius eas habere, quam necessitas indegeret. De balneo vero quod opponitur, retulit hoc factum diebus quadraginsimae, et pro calcis amaritudinem, ne lavantibus nocerit novitas ipsius fabricae, iussisse domnam Radegundem, ut servientes monasterii publice hoc usitarent, donec omnes odor nocendi discideret. Quod per quadraginsimam usque penticosten in usu famulis fuerit. Ad haec Chrodieldis respondit: 'Et postea similiter multi per tempora laverunt'. Retulit abbatissa, se nec probare quod dicerent et se nescire, si factum sit; sed adhuc inculpans easdem, vel si ipsae vidissent, cur abbatissa non prodirent. De tabula vero respondit, etsi lusisset viventem domna Radegunde, se minus culpa respiceret, tamen nec in regula per scripturam prohibere nec in canonibus retulit. Sed ad iussionem episcoporum repromisit, cervice se inflexa per paenitentiam quicquid iuberetur impleret. De conviviis etiam ait, se nullam novam fecisse consuetudinem, nisi sicut actum est sub domna Radegunde, se christianis fidelibus euglogias obtulisse, nec sibi conprobari cum illis ullatinus convivasse. De sponsalibus quoque ait, coram pontifice, clero vel senioribus pro nepte sua orfanola arras accepisse, et tamen, si haec culpa sit, veniam se coram cunctis petere, professa est; tamen nec tunc convivium in monasterio fecerit. De palla quod repotarent, protulit monacham nobilem, quae ei mafortem olosyricum, quem de parentibus detulit, muneris causa concesserit, et inde partem abscidisset, unde quod vellet et faceret; de reliquo vero, quantum oportunum fuit, ad ornatum altaris pallam condignae condederit et de illa incisura, quae pallae superfuit, purpura neptae suae in tonica posuerit; quam ibi dedisse dixit, quo monasterio profuit. Quae per omnia donatrix Didimia confirmavit. De foliolis aureis et vitta auro exornatam Macconem famulum vestrum praesentem testem adhibuit, eo quod per manum eius ab sponso puellae praedictae neptae suae XX solidos accepit, unde hoc publice fecerit, nec de re monasterii quicquam ibi permixtum sit. Interrogata Chrodieldis cum Basina, si forsitan aliquid abbatissa, quod absit, adulterii reputarent, sive quid homicidii vel maleficii fecerit aut crimen capitale, quod percuteretur, edicerent. Respondentes protulerunt, non habere se aliquid, nisi per haec quae dixerint eam ista fecisse contra regulam proclamarent. Ad extremum pro peccatis, quia claustra disrupta sunt et miseris licuit sine disciplina abbatissae suae quod vellent committere per tot mensuum spatia, quas credebamus innocentes monachas, nobis protulerunt prignantes. Quibus per ordinem discussis nec invento crimine, quod abbatissam deicerit, de levioribus causis paterna communitione contestati sumus, ut haec nullatinus deinceps pro reprehensione repeteret. Tunc nobis percontantibus causam adversae partes, quae maiora crimina conmiserunt, id est quae praedicationem sui sacerdotis intra monasterium, ne foris prociderent, dispexerunt, pontifice conculcato et in summo contemptu in monasterio relicto, confractis seris et ianuis, inrito facto, discesserunt et ad suum peccatum aliae tractae transgressae sunt. Insuper et cum Gundegysilus pontifex cum suis provincialibus, pro ipsa causa commonitus, per praeceptionem regum Pectavis accessissent et ad audientia eas ad monasterium convocarent, dispecta communitione, ipsis occurrentibus ad beati Helari confessoris basilicam, quo ipsae commorabantur, accedentes, ut condecet pastorum sollicitudine, dum commonerentur, facta seditione, fustebus tam pontifices quam ministros adfecerunt et intra basilica fuderunt sanguinem levitarum. Dehinc ex iussione domnorum principum, cum vir venerabilis Theutharius presbiter in causa directus fuerit et statutum fuisset, quando iudicium fieret, non expectatum tempore, monasterium seditiosissime, accensis in curte cupis, vectibus ac securibus confractis postitiis, igne accenso, intra septa caesis et vulneratis monachabus in ipsis oraturiis, spoliato monasterio, denudata et discissa capillis abbatissa, graviter ad ridiculum ducta et tracta per compita et in loco retrusa, etsi non ligata, nec libera. Superveniente die paschae festum per saeculum, offerente pontifice pro condempnata pretium, ut expectaret vel baptismum, nec ulla suasione hoc impetrasset vox subplicum, atque respondente Chrodielde, eo quod tale facinus nec scissent nec iusserint, adhuc Chrodielde asserente ad intersignum suum, ne a suis interficeretur, obtentum sit; unde certum est tractari, quid ex hoc datur intellegi, quod additur crudelitate, ad sepulchrum beatae Radegundis fugientem servum monasterii sui occiderent et scelere criscente nihil petendo sanaverint; sed per se post intrantes monasterium coeperent, et ad domnorum iussionem, ut seditiosos illos in publico repraesentarent, nolentes adquiescere et contra regum praecepta magis arma tenerent et se sagittis vel lanceis contra comitem et plebem indignanter eregerent. Hinc dinuo egressae ad audientiam publicam, extrahunt crucem sanctam sacratissimam occulte et ad iniuriam, indicenter, ad culpam, quod postea restituere actae sunt in eclesia. Quibus tot capitalibus agnitis facinoribus nec refrenatis, sed iugiter magis auctis criminibus, dicentes nos eisdem, ut abbatissae pro culpa veniam peterent aut quod male direptum fuerat emendarent; et nolentes hoc facere, sed magis de eius interfectione tractarent, quod publice sunt professae: reseratis a nobis et recensitis canonibus, visum est aequissimum, ut eas usque quod dignam agerent paenitentiam, a commonionem privari et abbatissa suo loco permansura restitui. Haec nos pro vestra iussione, quod eclesiasticum pertenuit ordinem, circumspectis canonibus, absque personarum aliqua acceptione suggerimus peregisse. De cetero quod de rebus monasterii vel instrumentis cartarum domnorum regum parentum vestrorum de loco subreptum est, quae se habere professae sunt, sed nobis inoboedientes nullatenus erunt voluntarie redditurae, qualiter vestra vel anteriorum principum merces aeterna permaneat, ad loci instauratione vestrae pietatis atque potestatis est auctoritate regia cogi reformare; neque ipsas ad locum, quem tam impie ac profanissime distruxerunt, ne peiora proveniant, vel redire concedite vel permittatis iterum adspirare, quatinus, his in integrum, praestante Domino, restitutis, sub catholicis regibus totum adqueratur Deo, nihil perdat relegio, ut status conservatus tam patrum quam canonum nobis proficiat ad cultum, vobis propagetur ad fructum. Christus vos dominus alat regatque, regnum tribuens prolixiori vitaque conferat beatam.

17. De excommunicatione earum.

Post haec cum, emisso iudicio, a communione fuissent suspensae, abbatissa etiam in monasterio restituta, haec ad Childebertum regem petierunt, adicientes malum supra malum, denomenantes scilicet regi personas quasdam, quae non solum cum ipsa abbatissa adulteria exercerent, verum etiam ad inimicam eius Fredegundem cotidie nuntia deportarent. Quod audiens rex, misit qui eos vinctos adducerent. Sed cum discussi nihil criminis in eis inventum fuisset, abscedere iussi sunt.

18. De percussoribus ad Childeberthum regem missis.

Ante hos vero dies cum rex in oraturium domus Mariligensis ingrederetur, viderunt pueri eius hominem ignotum eminus adstantem dixeruntque ad eum: 'Quis es tu et unde venis, aut quod est opus tuum? Non enim a nobis agnusceris'. Illo quoque respondente, quia: 'De vobis sum', dicto citius eiectus extra oraturium, interrogatur. Nec mora, confitetur, dicens a Fredegunde regina se transmissum ad interficiendum regem, dixitque: 'Duodecim viri sumus ab ea transmissi, sex hic venimus, alii vero sex Sessionas remanserunt ad decipiendum filium regis. Et ego cum locum praestulans, ut regem Childeberthum in oraturio percutere distinarem, timore perterritus, non deliberavi implere quod volui'. Haec cum dixisset, confestim saevis datus suppliciis, diversos nominat socius. Quibus per loca singula inquesitis, alios carceribus mancipant, alios manibus incisis relinquunt, nonnullis nares auresque amputatis, ad ridiculum laxaverunt. Plerique tamen ex vinctis suppliciorum genera metuentes, propriis se confodere mucronibus, nonnulli etiam inter supplicia defecerunt, ut regis ultio patraretur.

19. De expulsione Egidi Remensis episcopi.

Sunnigysilus vero iterum turmentis addicitur ac cotidiae virgis lorisque caeditur; et conputriscentibus vulneribus, cum primum, decurrente pure, coepissent ipsa vulnera claudi, iterum renovabatur ad poenam. In his tormentis non solum de morte Chilperici regis, verum etiam diversa scelera se admisisse confessus est. Inter quas confessionis addedit etiam, Egidium Remensim episcopum socium fuisse in illo Rauchingi, Ursionis ac Berthefredi consilio ad interficiendum Childeberthum regem. Nec mora, rapitur episcopus et ad Metensim urbem, cum esset valde ab aegrotatione longinqua defessus, adducitur; ibique sub custodia degens, rex episcopus arcessiri ad eius examinatione praecepit, scilicet ut in initio mensis octavi apud Viridunensim urbem adesse deberent. Tunc ab aliis sacerdotibus increpatus, cur hominem absque audientia ab urbe rapi et in custodia retrudi praecipisset, permisit eum ad urbem suam redire, dirigens epistulas, ut supra diximus, ad omnis regni sui pontifices, ut medio mense nono ad discutiendum in urbe supradicta adesse deberent. Erant enim pluviae validae, aquae inmensae, rigor intolerabilis, dissolutae luto viae, amnis litora excidentes; sed praeceptione regiae obsistere nequiverunt. Denique convenientes, pertracti sunt usque Metinsim urbem, ibique et praefatus Egidius adfuit. Tunc rex inimicum eum sibi regionisque proditorem esse pronuntians, Ennodium ex duce ad negutium diregit prosequendo, cuius propositio prima haec fuit: 'Dic mihi, o episcope, quid tibi visum fuit, ut, relicto rege, in cuius urbe episcopati honus fruebaris, Chilperici regis amicitiis subderis, qui semper inimicus domino nostro rege fuisse probatur, qui patrem eius interfecit, matrem exilio condemnavit regnumque pervasit, et in his urbibus, quas, ut diximus, iniquo pervasionis ordine suo dominio subiugavit, tu ab eodem possessionum fiscalium praedia meruisti?' Ad haec ille respondit: 'Quod fuerim amicus regis Chilperici, negare non potero, non tamen contra utilitatem regis Childeberthi haec amicitia pullulavit. Villas vero, quas memoras, per istius regis chartas emerui'. Tunc proferens easdem in publico, negat rex se haec largitum fuisse; requesitusque Otto qui tunc refrendarius fuerat, cuius ibi subscriptio meditata tenebatur, adfuit, negat se subscripsisse. Conficta enim erat manus eius in huius praeceptionis scripta. In hac igitur causa primum episcopus fallax repertus est. Post haec epistulae prolatae sunt, in quibus multa de inproperiis Brunichildis tenebantur, quae ad Chilpericum scriptae fuerant, similiter et Chilperici ad episcopum dilatae, in quibus inter reliqua habebatur insertum, quia: 'Si radix cuiuslibet rei incisa non fuerit, culmis, qui terris est editus, non ariscit'. Unde prorsus manifestum est, ideo haec scripta, ut, superata Brunichilde, filius eius obpremeretur. Negavit se episcopus has epistulas vel misisse suo nomene vel suscipisse a rescriptum Chilperici. Sed puer eius familiaris adfuit, qui haec notarum titulis per thomus chartarum conprehensa tenebat, unde non dubium fuit resedentibus, haec ab eodem directa. Deinde prolatae sunt pactiones quasi ex nomine Childeberthi ac Chilperici regis, in quibus tenebatur insertum, ut, eiecto Cunthchramno rege, hi duo reges inter se eius regnum urbisque dividerint; sed negavit haec rex cum suo factum consilio, dicens, quia: 'Tu commisisti patruos meos, ut inter illos bellum civile consurgeret, unde factum est, ut commotus exercitus Bituricas urbem pagumque Stampensim vel Mediolanensim castrum adterrerent atque depopularent. In quo bellum multi interempti sunt, quorum, ut puto, animae erunt Dei iudicio de tuis manibus requirendae'. Haec episcopus negare non potuit. Scripta enim ista in regestum Chilperici regis in unum scriniorum pariter sunt reperta ac tunc ad eum pervenerunt, quando, interempto Chilperico, thesauri eius de Calensi Parisiacae urbis villa ablati ad eundem dilati sunt. Cumque de huiuscemodi causis altercatio diutius traheretur, adfuit et abba Epifanius basilicae sancti Remegii, dicens, quod duo milia aureorum speciesque multas pro conservanda regis Chilperici amicitia accepisset. Adsteteruntque etiam et legati, qui cum eodem ad memoratum regem fuerant, dicentes, quia: 'Nobis relictis, solus cum eodem diutius collocutus est; de quibus verbis nihil intelleximus, nisi supradicti excidii prosecutionem in posterum cognuscentes'. Haec eo negante, abba, qui fuerat semper in his consiliorum archanis particeps, locum hominemque denominat, ubi et qui aureos, quos diximus, detulisset, et qualiter de excidio regionis ac regis Gunthchramni conventum fuerat, ut gestum est, ex ordine denarravit. Quae et ille convictus deinceps est confessus. Haec audientes episcopi, qui evocati fuerant, et in tantis malis sacerdotem Domini contuentes fuisse satellitem, suspirantes de his triduani temporis spatium deprecantur tractandi, scilicet ut forsitan resipiscens Egidius ullum modum repperire possit, per quem se ab his noxis, quae ei obiciebantur, excusare valeret. Sed inluciscente die tertia, convenientes in eclesia, interrogant episcopo, si aliquid excusationis haberet, ediceret. At ille confusus ait: 'Ad sententiam dandam super culpabilem ne moremini; nam ego novi, me ob crimen maiestatis reum esse mortis, qui semper contra utilitatem huius regis matrisque eius abii, ac per meum consilium multa fuisse gesta certamina, quibus nonnulla Galliarum loca depopulata sunt'. Haec episcopi audientes ac lamentantes fratres obproprium, obtenta vita, ipsum ab ordine sacerdotali, lectis canonum sanctionibus, removerunt. Qui statim ad Argentoratinsim urbem, quam nunc Strateburgum vocant, deductus, exilio condemnatus est. In cuius locum Romulfus, filius Lupi ducis, iam presbiterii honore praeditus, episcopus subrogatus est, Epifanio abbatis officio, qui basilicae sancti Remegii praeerat, remoto. Multa enim auri argentique in huius episcopi regestum pondera sunt reperta. Quae autem de illa iniquitatis militia erant, regalibus thesauris sunt inlata; quae autem de tributis aut reliqua ratione eclesiae inventa sunt, inibi relicta.

20. De puellis supra memoratis in hac reconciliatis sinodo.

In hoc sinodo Basina, Chilperici regis filia, quam supra cum Chrodielde a communione remotam diximus, coram episcopis solo prostrata, veniam petiit, promittens se cum caritate abbatissae monasterium ingredi ac de regulam nihil transcendere. Chrodieldis autem obtestata est, quod, Leobovera abbatissa in hoc monasterium commorante, ibidem numquam ingrederetur. Sed utrisque rex veniam inpertire deprecatus est, et sic in communione receptae, Pectavo regredi iussae sunt, scilicet ut Basina in monasterio, ut praefati sumus, regrediretur, Chrodieldis vero in villa, quae quondam Waddonis superius memorati fuerat, sibi a rege concessa, resederet.

21. De interitu filiorum Waddonis.

Filii autem ipsius Waddonis per Pectavum vagantes, diversa committebant scelera, homicidia furtaque nonnulla. Nam inruentes ante hoc tempus super negutiatores, sub noctis obscuritate eos gladio trucidant abstuleruntque res eorum; sed et alium tribunitiae potestatis virum circumventum dolis interfecerunt, deripientes res eius. Quod cum Macco comes reprimere niteretur, hi praesentiam expetunt regis. Eunte autem comite, ut debitum fisco servitium solite deberet inferre, adfuerunt et hi coram rege, offerentes balteum magnum ex auro lapidibusque pretiosis ornatum gladiumque mirabile, cuius capulum ex gemmis Hispanis auroque dispositum erat. Cumque rex haec scelera, quae audierat, ab his cognovisset manifestissime perpetrata, vinci eos catenis praecepit ac turmentis subdi. Qui dum torquerentur, thesaurus patris absconditus, quos de rebus Gundovaldi superius memorati pater diripuerat, revelare ceperunt. Nec mora, directi viri ad inquerendum inmensam multitudinem auri argentique ac diversarum specierum et auro gemmisque exornatarum reppererunt, quod thesauris regalibus intulerunt. Post haec, seniore capite plexo, iuniorem exilio damnaverunt.

22. De interitu Chulderici Saxonis.

Chuldericus vero Saxo post diversa scelera, homicidia, seditiones multaque alia inproba, quae gessit, ad Ausciensim urbem, in qua possessio uxores erat, abiit. Cumque rex, auditas eius inprobitates, iussisset eum interfici, quadam nocte ita crapulatus est vino, ut, ab eo suffocatus, mortuus in strato suo repperiretur. Adserebant enim in illud superius scelus nominatum, quod sacerdotes Domini in basilicam sancti Helari per Chrodieldem caesi sunt, hunc fuisse signiferum; ultusque est Deus, si ita est, iniuria servorum suorum.

23. De signis et dubietate paschae.

In hoc autem anno tanta terras nocturno tempore splendor inluxit, ut mediam putares diem; sed et globi similiter ignei per noctis tempore saepius per caelum cucurrisse mundumque inluminasse visi sunt. Dubietas pascae fuit ob hoc, quod in cyclum Victuri luna XV. pascham scripsit fieri. Sed ne christiani ut Iudei sub hac luna haec solemnia celebrarent, addidit: Latini autem luna XXII. Ob hoc multi in Galliis XV. luna celebraverunt, nos autem XXII. Inquesivimus tamen studiosae, sed fontes Hispaniae, quae divinitus implentur, in nostrum pascha repleti sunt. Terrae motus factus est magnus XVIII. Kalendas mensis V., die IIII., prima mane, cum lux redire cepisset. Sol eclypsin pertulit mense VIII. mediante, et ita lumen eius minuit, ut vix, quantum quintae lunae cornua retinent, ad lucendum haberet. Pluviae validae, tonitrua in autumno gravia, aquae autem nimium invaluerunt. Vivariensim Avennicamque urbem graviter lues inguinaria devastavit.

24. De subversione urbis Anthiocenae.

Anno igitur XVI. Childeberthi, Gunthchramni autem XXX. regum quidam episcopus de transmarinis partibus ad Toronicam urbem advenit nomine Symon. Hic nobis eversionem Anthiociae urbis enuntiavit, adserens se de Arminia in Persida captivatum fuisse. Rex enim Persarum, inrupto Arminiorum termino, praedas egit eclesiasque igne succendit et hunc sacerdotem cum populo suo, ut diximus, captivum abduxit. Tunc etiam et basilica sanctorum quadraginta octo martyrum, de quibus in libro Miraculorum memini, qui in illa regione passi sunt, obpleta ligni congeriae, pice tergoribusque suellinis inmixtis, subpositis ardentibus facibus, succendere nisi sunt; sed nequaquam ab igne apparatum incendii conpraehendit, sicque videntes magnalia Dei, recesserunt ab ea. Audita autem quidam episcopus istius memorati sacerdotes abductionem, direxit pretium per homines suos ad regem Persarum. Quod ille susceptum, relaxavit a servitutis vincolum episcopum istum. Ex his ergo discedens regionibus, Gallias est adgressus, ut aliquid consolationis a devotis acceperet; qui nobis, ut praefati sumus superius, haec retulit: Homo erat in Anthiocia valde devotus in elymosinis, coniugem ac liberos habens, nec umquam ei in omni vita sua dies praeteriit, postquam quiddam proprium habere coepit, quod sine paupere aepulum praelibasset. Hic una die, cum circuisset urbem usque ad vesperum et repperire non potuisset egenum, cum quo cybum capere possit, egressus foris portam, cum nox inrueret, repperit virum in veste alba cum duobus aliis stantem, quem aspiciens, quasi Loth ille antiqua memoratus historia, terrore suffusus, ait: 'Et forsitan peregrinus est dominus meus, dignetur accedere ad domum servi sui, et sumpto aepulo, quiescite in strato; mane autem proficiscimini viam, quam volueritis'. Cui ille, qui erat senior, tenens sudarium in manu sua, ait: 'Non poteras, o homo Dei, cum Simeone vestro hanc urbem salvare, ne subverteretur?' Et elevans manum, excussit sudarium quod tenebat super medietatem urbis, et statim conruerunt omnia aedificia vel quodcumque ibi structum fuit; ibique obpressi sunt senes cum infantibus, viri cum mulieribus, atque uterque sexus interiit. Quod ille cernens, tam de persona viri quam de sonito ruinae hebes effectus, ruit in terram et factus est velut mortuus. Elevansque iterum vir ille manum cum sudarium quasi super aliam medietatem urbis, adprehensus est a duobus sociis, qui cum eo erant, atque obsecratus terribilibus sacramentis, ut indulgeret medietatem urbis, ne rueret; mitigatusque a furore, sustenuit manum suam, atque elevans hominem, qui corruerat in terram, ait: 'Vade ad domum tuam. Ne timeas! Filii enim tui cum uxore et omni domo tua salvi sunt, nec quisquam ex eis periit; costodivit enim te oratio assidua et elymosinae, quas cotidiae exercis in pauperes'. Et haec dicens, discesserunt ab oculis eius nec ei apparuerunt ultra. Ille autem regressus in urbe, repperit urbis medietatem dirutam atque subversam cum hominibus pecoribusque, ex quibus nonnulli a ruinis deinceps extracti sunt mortui, pauci debilitate reperti sunt vivi. Verumtamen nec illa cassata sunt, quae viro huic ab ipso, ut ita dicam, angelo Domini sunt effata. Nam veniens, omnem domum suam incolomem repperit, tantum funera propinquorum, quae in aliis domibus effecta fuerant, lamentabat, protexitque eum in medium iniquorum dextera Domini cum domo sua, salvatusque est a periculis mortis ac velut memoratus Loth quondam in Sodomis.

25. De interitu hominis, qui se Christum dicebat.

At in Galliis Masiliensim provintiam morbus saepe nominatus invasit. Andecavos, Namneticos atque Cenomanicos valida famis oppressit. Initia sunt enim haec dolorum iuxta illud quod Dominus ait in euangelio: Erunt pestilentiae et fames et terrae motus per loca; et exurgent pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et prodigia in caelo, ita ut electos in errore mittant, sicut praesenti gestum est tempore. Quidam enim ex Biturigo, ut ipse postmodum est professus, dum saltus silvarum ingressus ligna caederet explendam operis cuiusdam necessitatem, muscarum eum circumdedit examen, qua de causa per biennium amens est habitus; unde intellegi datur, diabolici emissionis fuisse nequitiam. Post haec, transactis urbibus propinquis, Arelatensim provintiam adiit ibique indutus pellibus quasi relegiosus orabat. Ad quem inludendum pars adversa divinandi ei tribuit facultatem. Ex hoc, ut in maiori proficeret scelere, commotus a loco, provintiam memoratam deserens, Gabalitanae regiones terminum est ingressus, proferens se magnum ac profiteri se non metuens Christum, adsumptam secum mulierem quendam pro sorore, quam Maria vocitari fecit. Confluebat ad eum multitudo populi, exhibens infirmos, quos contingens sanitati reddebat. Conferebant etiam ei aurum argentumque ac vestimenta hi qui ad eum conveniebant. Quod ille, quo facilius seduceret, pauperibus erogabat, prosternens se solo, effundens orationem cum mulierem memorata, et surgens se iterum a circumstantibus adorare iubebat. Praedicebat enim futura et quibusdam morbus, quibusdam damna provenire denuntiabat, paucis salutem futuram. Sed haec omnia diabolicis artibus et praestigiis nescio quibus agebat. Seducta est autem per eum multitudo inmensa populi, et non solum rusticiores, verum etiam sacerdotes eclesiastici. Sequebantur autem eum amplius tria milia populi. Interea coepit quosdam spoliare ac praedare, quos in itinere repperisset; spolia tamen non habentibus largiebatur. Episcopis ac civibus moenas mortis intentabat, eo quod ab his adorari dispiceretur. Ingressus autem Vellavae urbis terminum, ad locum quem Anicium vocitant accedit et ad basilicas propinquas cum omni exercitu restitit, instruens aciem, qualiter Aurilio, ibidem tunc consistentem episcopo, bellum inferret, mittens etiam ante se nuntios, homines nudo corpore saltantes adque ludentes, qui adventum eius adnuntiarent. Quod stupens episcopus, direxit ad eum viros strenuos, inquerentes, quid sibi vellent ista quae gereret. Unus autem ex his, qui erat senior, cum se inclinasset, quasi osculaturus genua eius ac discussurus viam illius, iussit eum adprehensum spoliari. Nec mora, ille, evaginato gladio, in frustra concidit, ceciditque Christus ille, qui magis Antechristus nominare debet, et mortuus est; dispersique sunt omnes, qui cum eo erant. Maria autem illa suppliciis dedita, omnia fantasmata eius ac praestigias publicavit. Nam homines illi, quos ad se credendum diabolica circumventione turbaverat, numquam ad sensum integrum sunt reversi, sed hunc semper quasi Christum, Maria autem illa partem deitatis habere profitebantur. Sed et per totas Gallias emerserunt plerique, qui per has praestigias adiungentes sibi mulierculas quasdam, quae debacchantes sanctos eos confiterentur, magnus se in populis praeferebant; ex quibus nos plerosque vidimus, quos obiurgantes revocare ab errore nisi sumus.

26. De obito Ragnimodi ac Sulpici episcoporum.

Ragnimodus quoque Parisiacae urbis episcopus obiit. Cumque germanus eius Faramodus presbiter pro episcopato concurreret, Eusebius quidam negotiator genere Syrus, datis multis muneribus, in locum eius subrogatus est; hisque, accepto episcopato, omnem scola decessoris sui abiciens, Syrus de genere suo eclesiasticae domui ministros statuit. Obiit et Sulpitius Bituricae urbis pontifex, cathedramque eius Eustasius Agustidunensis diaconus est sortitus.

27. De his quos Fredegundis interfeci iussit.

Inter Tornacensis quoque Francos non mediocris disceptatio est orta, pro eo quod unius filius alterius filium, qui sororem eius in matrimonium acceperat, cum ira saepius obiurgabat, cur, coniuge relicta, scortum adiret. Quae iracundia, cum emendatio criminati non succederet, usque adeo elata est, ut inruens puer super cognatum suum, eum cum suis interficeret atque ipse ab his, cum quibus venerat ille, prosterneretur nec remaneret quispiam ex utrisque nisi unus tantum, cui percussor defuit. Ex hoc parentes utriusque inter se saevientes a Fredegunde regina plerumque arguebantur, ut, relicta inimicitia, concordis fierent, ne pertinatia litis in maiore subveheretur scandalum. Sed cum eosdem verbis lenibus placare nequiret, utrumque bipenne conpescuit. Invitatis etenim ad epulum multis, hos in unum tres fecit sedere subsellium; cumque in eo prandium elongatum fuisset spatio, ut nox mundum obrueret, ablata mensa, sicut mos Francorum est, illi in subsellia sua, sicut locati fuerant, resedebant. Potatoque vino multo, in tanto crapulati sunt, ut pueri eorum madefacti per angulos domus, ubi quisque conruerat, obdormierit. Tunc ordinati a muliere viri cum tribus securibus a tergo horum trium adsteterunt, illisque conloquentibus, in unum, ut ita dicam, adsultu puerorum manus libratae, hominibus perculsis, ab epulo est discessum. Nomina quoque virorum Charivaldus, Leodovaldus atque Valdenus. Quod cum parentibus perlatum fuisset, custodire arctius Fredegunde coeperunt, dirigentes nuntios ad Childeberthum regem, ut conprehensa interficeretur. Conmotus autem pro hac causa Campanensis populus, dum moras innecteret, haec, suorum erepta auxilium, ad locum alium properavit.

28. De baptismo Chlothari, fili eius.

Post haec autem legatos ad Gunthchramnum regem mittit, dicens: 'Proficiscatur dominus meus rex usque Parisius, et arcessitu filio meo, nepote suo, iubeat eum baptismatis gratia consecrare; ipsumque de sancto lavacro exceptum, tamquam alumnum proprium habere dignetur'. Haec audiens rex, commotis episcopis, id est Aetherium Lugdonensim, Siacrium Agustidunensim Flavumque Cavillonensim vel reliquis, quos voluit, Parisius accedere iubet, indecans se postmodum secuturum. Fuerunt etiam ad hoc placitum multi de regno eius tam domestici quam comites ad praeparanda regalis expensae necessaria. Rex autem, deliberatione acta, ut ad haec deberet accedere, pedum est dolore prohibitus. Postquam autem convaluit, accessit Parisius, exinde ad Rotoialinsim villam ipsius urbis properans, evocato puero, iussit baptisterium praepararis in vico Nemptudoro. Dum autem haec agerentur, legati Childeberthi regis accesserunt ad eum, dicentes: 'Non enim ista nuper nepote tuo Childebertho pollicitus eras, ut cum inimicis eius amicitias conlegaris. Sed in quantum cernimus, nihil de promissione tua custodis, sed potius quae promiseras praetermittis et puerum istum in urbis Parisiacae cathedram regem statues. Iudicavit enim Deus, quia non reminisceris, quae ultro pollicitus es'. Haec his dicentibus, rex ait: 'Promissionem, quam in nepotem meum Childeberthum regem statutam habeo, non obmitto. Nam illum non oportet scandalizare, si consubrinum eius, filium fratris mei, de sancto suscipiam lavacro, quia hanc petitionem nullus christianorum debet abnuere. Eamque ego, ut Deus manifestissime novit, non calliditate aliqua, sed in simplicitate puri cordis agere cupio, quia offensam Divinitatis incurrere formido. Non est enim humilitas genti nostrae, si hic a me excipiatur. Si enim domini proprios famulos de sacro fonte suscipiunt, cur et mihi non liceat propinquum parentem excipere ac filium facere per baptismi gratiam spiritalem? Abscedite nunc et nuntiate domino vestro: �Pactionem, quam tecum pepigi, custodire cupio inlibatam; quam si tuae conditionis noxa non obmiserit, a me prorsus omitti non queit"'. Et haec dicens, legatis discedentibus, rex accedens ad lavacrum sanctum, obtulit puerum ad baptizandum. Quem excipiens, Chlotharium vocitari voluit, dicens: 'Crescat puer et huius sit nominis exsecutur ac tale potentia polleat, sicut ille quondam, cuius nomen indeptus est'. Quod misterium celebratum, invitatum ad epulum parvolum multis muneribus honoravit. Similiter et rex ab eodem invitatus, plerisque donis refertus abscessit et ad Cavillonensim urbem redire statuit.

29. De conversione ac mirabilibus vel obito beati Aridi.

Incipiunt de virtutibus vel de transitu Aredii abbate , qui hoc anno terras relinquens, vocante Domino, migravit ad caelum. Lemovicinae urbis incola fuit, non mediocribus regiones suae ortus parentibus, sed valde ingenuis. Hic Theodoberto regi traditus, aulicis palatinis adiungitur. Erat enim tunc temporis apud urbem Trivericam vir eximiae sanctitatis Nicetius episcopus, non solum in praedicatione admirabilis facundiae, verum etiam in operibus bonis ac mirabilibus celeberrimus habebatur in plebe. Qui intuens puerum in regis palatio, nescio quid in vultu eius cernens divinum, praecepit ei se sequi. At ille, relicto regis palatio, secutus est eum. Cumque ingressi in cellulam, de his quae ad Deum pertinent confabularentur, expetiit adulescens a beato sacerdote se corrigi, ab eo edoceri, ab eo inbui ac in divinis voluminibus ab eodem exerceri. Cumque in huius studii flagrantia cum antestete memorato degeret, tonsorato iam capite, quadam die, psallentibus clericis in eclesia, discendit columba e camera, quae leviter volitans circa eum, resedit super caput eius, illud indicans, ut opinor, eum Spiritus sancti gratia iam repletum. Quam cum ille non sine pudore conaretur abegere, haec paululum circumvolans, iterum super capud eius aut super scapulam resedebat; quae non modo ibi, sed etiam, cum in cellulam episcopi ingrederetur, iugiter comitabatur cum eo. Quod per dies plurimos factum non sine admirationem episcopus intendebat. Exinde vir Dei, Spiritu, ut diximus, sancto repletus, ad patriam, genitore ac germano defunctis, regreditur, consolaturus Pelagiam genitricem, quae nullum parentem praeter hanc sobolem spectabat. Deinde cum ieiuniis atque orationibus vacabat, deprecatur eam, ut omnis cura domus, id est sive correctio familiae sive exercitio agrorum sive cultus vinearum, ad eam aspiceret, ne huic viro aliquod accideret inpedimentum, quo ab oratione cessaret, unum sibi tantum privilegium vindicans, ut ad ecclesias aedificandas ipse praeesset. Quid plura? Construxit templa Dei in honore sanctorum, expediitque eorum pignera ac ex familia propria tonsoratos instituit monachos cenobiumque fundavit, in quo non modo Cassiani, verum etiam Basilii vel reliquorum abbatum, qui monasterialem vitam instituerunt, celebrantur regulae, beata muliere victum atque vestitum singulis ministrante. Nec minus haec tamen inpedita hoc onere in Dei laudibus perstrepebat, sed assidue, etsi quiddam operis exerceret, semper orationem Domino, tanquam odorem incensi acceptabilis offerebat. Interea ad sanctum Aredium coeperunt infirmi confluere, quos, manus singulis cum crucis vexillo inponens, sanitati reddebat. Quorum si singillatim nomina scribere velim, nec numerum percurrere valeo nec vocabula memorare; unum tantum novi, quod quicumque ad eum aeger advenit sospes abscessit. De maioribus quoque miraculis parva proponimus. Iter quodam tempore cum genetrice dum ageret et sancti Iuliam martyris ad basilicam properaret, venerunt vespere in quodam loco. Erat autem locus ille aridus et absque fluentis currentibus infecundus. Dixitque ad eum mater eius: 'Fili, aquam non habemus, et qualiter hic nocte praesenti quiescere possumus?' At ille prostratus in oratione, diutissime preces fudit ad Dominum et, erigens se, defixit virgam in terram, quam manu gerebat, eamque cum bis aut tertio in giro vertisset, ad se laetus extraxit; moxque unda aquae secuta est tam valida, ut non solum ipsis de praesenti, sed etiam pecoribus affatim deinceps pocula ministraret. Nuperrimo autem tempore iter carpens, nimbos ad eum pluviae advenire coepit; quem ille cernens, paululum super equum, quem sedebat, caput inclinans, manus extendit ad Dominum. Consummata oratione, divisa est nubis in duabus partibus, ac in circuitu eorum immanis descendit pluvia; super eos tamen nulla, si dici fas est, stillicidii gutta descendit. Wistrimundi quoque cognomento Tattonis civis Turonici dentes gravem inferebant dolorem, ex quo etiam maxilla intumuerat. Quod cum beato viro questus fuisset, manum super locum doloris inposuit, statimque dolor fugatus nusquam deinceps ad iniuriam hominis excitatus est. Haec ipse qui passus est rettulit. De his vero signis, quae per virtutem sancti Iuliam martyris Martinique confessoris beati in eius manibus Dominus operatus est, pleraque in libris Miraculorum, sicut ipse effatus est, scripsimus. Post has vero et multas alias virtutes, quas, Christo cooperante, complevit, advenit Turonus post festivitatem sancti Martini, ibique paululum commoratus, dixit nobis, se haud longaevo tempore adhuc in hoc mundo retineri aut certe velocius dissolvi; et vale dicens, abscessit, gratias agens Deo, quod, priusquam obiret, sepulchrum beati antistitis osculare promeruit. Cumque ad cellulam suam accessisset, testamento condito, ordinatis omnibus ac sancto Martino Hilarioque antistitibus heredibus institutis, aegrotare coepit ac desentiriae morbo gravari. Sexta quoque aegrotationis eius die mulier, quae ab spiritu inmundo saepius vexata a sancto emundari non poterat, ligatis per se a tergo manibus, clamare coepit ac dicere: 'Currite cives, exsilite populi, exite obviam martyribus confessoribusque, qui ad excessum beati Aredii conveniunt. Ecce! adest Iulianus a Brivate, Privatus ex Mimate, Martinus a Turonus Martialisque ab urbe propria. Adest et Saturninus a Tholosa, Dionisius ab urbe Parisiaca, nonnulli et alii, quos caelum retinet, quos vos ut confessores et Dei martyres adoratis'. Haec cum in exordio noctis clamare coepisset, a domino suo revincta est; sed nequaquam potuit continere. Quae rumpens vincula, ad monasterium cum his vocibus properare coepit; moxque beatus vir spiritum tradidit, non sine testimonio veritatis, quod sit susceptus ab angelis. Mulierem quoque in exequiis suis cum alia muliere nequitiori spiritu vexata, ut est sepulchro tectus, a nequitia infesti daemonis emundavit. Et credo, ob hoc Dei nutu easdem in corpore positus non potuit emundare, ut exequiae illius hac virtute glorificarentur. Post celebrato vero funere mulier quaedam rictu patulo sine vocis officio ad eius accessit tumulum, quod osculis delibato, elocutionis meruit recipere beneficium.

30. De temperie anni praesentis.

Hoc anno mense secundo tam in Turonico quam in Namnetico gravis populum lues adtrivit, ita ut modico quisque aegrotus capitis dolore pulsatus animam funderet. Sed factae rogationes cum grandi abstinentia et ieiunio, sociatis etiam elemosinis, averso divini furoris impetu mitigatum est. Apud Lemovicinam vero urbem ob dominici diei iniuriam, pro id quod in eo operam publicam exercerent, plerique igne caelesti consumpti sunt. Sanctus enim est hic dies, qui in principio lucem conditam primus vidit ac dominicae resurrectionis testis factus emicuit, ideoque omni fide a christianis observari debet, ne fiat in eo omne opus publicum. In Turonico vero nonnulli ab hoc igne, sed non die dominico, sunt adusti. Siccitas inmensa fuit, quae omne pabulum herbarum avertit; unde factum est, ut gravis morbus in pecoribus ac iumentis invalescens parum, unde sumeretur origo, relinqueret, sicut Abbacuc propheta vaticinatus est: Deficient ab esca oves, et non erunt in praesepibus boves. Non modo enim in domesticis, verum etiam in ipsis ferarum inmitium generibus haec lues crassata est. Nam per saltus silvarum multitudo cervorum vel reliquorum animantium prostrata per invia nancta est. Foenum ab infusione pluviarum et inundatione amnium periit, segetes exiguae, vineae vero profusae fuerunt; quercorum fructus ostensi effectum non obtinuerunt.

31. Recapitulatio de episcopis Toronicis.

In Christi nomine incipit. De episcopis Turonicis licet in superioribus libris quaedam scripsisse visus sim, tamen propter ordinationem eorum et supputationem, quo tempore primum praedicator ad Turonicam accessit urbem, reciprocari placuit.

I. Catianus episcopus anno imperii Decii primo a Romanae sedis papa transmissus est. In qua urbe multitudo paganorum in idolatriis dedita commorabatur, de quibus nonnullos praedicatione sua converti fecit ad Dominum. Sed interdum occulebat se ob inpugnationem potentum, eo quod saepius eum iniuriis et contumeliis, cum reppererant, adfecissent, ac per criptas et latibula cum paucis christianis, ut diximus, per eodem conversis mysterium sollempnitatis diei dominici clanculo caelebrabat. Erat autem valde religiosus et timens Deum et, nisi fuisset talis, non utique domus, parentes et patriam ob dominici amoris diligentiam reliquisset. In hac urbe sub tali condicione perpensius, ut ferunt, annos [quinquaginta] commoratus, obiit in pace et sepultus est in ipsius vici cimiterio, qui erat christianorum; et cessavit episcopatum XXXVII annis.

II. anno imperii Constantis primo Litorius ordinatur episcopus. Fuit autem ex civibus Turonicis, et hic valde religiosus. Hic aedificavit ecclesiam primam infra urbem Turonicam, cum iam multi christiani essent; primaque ab eo ex domo cuiusdam senatoris basilica facta est. Huius tempore sanctus Martinus in Galliis praedicare exorsus est. Sedit autem annis XXXIII et obiit in pace; sepultusque est in suprascripta basilica, quae hodieque eius nomine vocitatur.

III. sanctus Martinus anno VIII. Valentis et Valentiniani episcopus ordinatur. Fuit autem de regione Pannoniae, civitate Sabariae. Qui ob amorem Dei apud urbem Mediolanensem Italiae primo monasterium constituit; sed ab haereticis, eo quod sanctam Trinitatem intrepidus praedicaret, virgis caesus atque expulsus de Italia, in Galliis accessit. Multos paganorum converti fecit, templa eorum statuasque confregit, fecitque multa signa in populos, ita ut ante episcopatum duos suscitaret mortuos, post episcopatum autem unum tantummodo suscitavit. Hic transtulit corpus beati Catiani sepelivitque eum iuxta sepulchrum sancti Litorii in illa nominis sui praefata basilica. Hic prohibuit Maximum, ne gladium in Hispania ad interficiendos destinaret haereticos, quibus sufficere statuit, quod a catholicorum ecclesiis erant vel communione remoti. Consummato ergo praesentis vitae cursu, obiit apud Condatensim vicum urbis suae anno LXXXI. aetatis. De quo vico navigio sublatus, Turonus est sepultus in loco, quo nunc adoratur sepulchrum eius. De cuius vita tres a Severo Sulpicio libros conscriptos legimus. Sed et praesenti tempore multis se virtutibus declarat. In monasterio vero qui nunc Maior dicitur basilicam in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli aedificavit. In vicis quoque, id est Alingaviensi, Solonacensi, Ambaciensi, Cisomagensi, Tornomagensi, Condatensi, destructis delubris baptizatisque gentilibus, ecclesias aedificavit. Sedit autem annis XXVI, menses IIII, dies XVII, et cessavit episcopatum dies XX.

IIII. Brictius ordinatur episcopus anno Archadii et Honori secundo, cum pariter regnarent. Fuit autem civis Turonicus. Cui XXXIII. episcopatus anno crimen adulterii est inpactum a civibus Turonicis, expulsumque eum, Iustinianum episcopum ordinaverunt. Brictius vero ad papam Urbis dirigit. Iustinianus autem post eum abiens, apud urbem Vercellensim obiit. Turonici iterum malignantes, Armentium statuerunt. Brictius vero septem apud papam Urbis annis degens, idoneus inventus a crimine, ad urbem suam redire iussus est. Hic aedificavit basilicam parvulam super corpus beati Martini, in qua et ipse sepultus est. Cumque portam ingrederetur, Armentius per aliam portam mortuus efferebatur; quo sepulto, cathedram suam recepit. Hunc ferunt instituisse ecclesias per vicos, id est Calatonno, Bricca, Rotomago, Briotreide, Cainone. Fueruntque omnes anni episcopatus eius XLVII, obiitque et sepultus est in basilicam, quam super sanctum Martinum aedificavit.

V. Eustochius ordinatur episcopus, vir sanctus et timens Deum, ex genere senatorio. Hunc ferunt instituisse ecclesias per vicos Brixis, Iciodoro, Lucas, Dolus. Aedificavit etiam ecclesiam infra muros civitatis, in qua reliquias sanctorum Gervasi et Protasi martyris condidit, quae sancto Martino de Italia sunt delatae, sicut sanctus Paulinus in epistola sua meminit. Sedit autem annos XVII et sepultus est in basilica, quam Brictius episcopus super sanctum Martinum struxerat.

VI. ordinatur Perpetuus, de genere et ipse, ut aiunt, senatorio et propinquus decessoris sui, dives valde et per multas civitates habens possessiones. Hic, submota basilica, quam prius Brictius episcopus aedificaverat super sanctum Martinum, aedificavit aliam ampliorem miro opere, in cuius absida beatum corpus ipsius venerabilis sancti transtulit. Hic instituit ieiunia vigiliasque, qualiter per circulum anni observarentur, quod hodieque apud nos tenetur scriptum, quorum ordo hic est: De ieiuniis. Post quinquagesimum quarta, sexta feria usque natale sancti Iohannis. De Kalendis Septembris usque Kalendas Octobris bina in septimana ieiunia. De Kalendis Octobris usque depositionem domni Martini bina in septimana ieiunia. De depositione domni Martini usque natale Domini terna in septimana ieiunia. De natale sancti Hilarii usque medio Februario bina in septimana ieiunia. De vigiliis. Natale Domini in ecclesia. Epiphania in ecclesia. Natale sancti Iohannis ad basilicam domni Martini. Natale sancti Petri episcopatus ad ipsius basilicam. Sexto Kalendas Aprilis resurrectio domini nostri Iesu Christi ad basilicam domni Martini. Pascha in ecclesia. Die ascensionis in basilica domni Martini. Die quinquagesimo in ecclesia. Passio sancti Iohannis ad basilicam in baptisterio. Natale sanctorum apostolorum Petri et Pauli ad ipsorum basilicam. Natale sancti Martini ad eius basilicam. Natale sancti Simphoriani ad basilicam domni Martini. Natale sancti Litorii ad eius basilicam. Item natale sancti Martini ad eius basilicam. Natale sancti Brictii ad domni Martini basilicam. Natale sancti Hilarii ad domni Martini basilicam. Hic aedificavit basilicam sancti Petri, in qua cameram basilicae prioris posuit, quae usque nostris temporibus perseverat. Basilicam quoque sancti Laurenti monte Laudiaco ipse construxit. Huius tempore aedificatae sunt ecclesiae in vicis, id est Evina, Mediconno, Berrao, Balatedine, Vernao. Condiditque testamentum et deputavit per singulas civitates quod possedebat, in eis ipsis scilicet ecclesiis, non modicam et Turonicae tribuens facultatem. Sedit autem annos XXX et sepultus est in basilica sancti Martini.

VII. vero Volusianus ordinatur episcopus, ex genere senatorio, vir sanctus et valde dives, propinquus et ipse Perpetui episcopi decessoris sui. Huius tempore iam Chlodovechus regnabat in aliquibus urbibus in Galliis. Et ob hanc causam hic pontifex suspectus habitus a Gothis, quod se Francorum dicionibus subdere vellit, apud urbem Tholosam exilio condempnatus, in eo obiit. Huius tempore vicus Mantolomaus aedificatus est et basilica sancti Iohannis ad Maiorem monasterium. Sedit autem annos VII, menses II.

VIII. Virus ordinatur episcopus. Et ipse pro memoratae causae zelo suspectus habitus a Gothis, in exilio deductus vitam finivit. Facultates suas ecclesiis et bene meritis dereliquit. Sedit autem annos XI, dies VIII. VIIII. Licinius, civis Andecavus, qui ob amorem Dei in Oriente abiit sanctaque loca revisit. Exinde digressus, in possessione sua monasterium collocavit infra terminum Andecavum, et postea abbatis officium monasterio, ubi sanctus Venantius abba sepultus est, functus, ad episcopatum eligitur. Huius tempore Chlodovechus rex victor de caede Gothorum Turonus rediit. Sedit autem annos XII, menses II, dies XXV et sepultus est in basilica sancti Martini.

Decimo loco Theodorus et Proculus, iubente beata Chrodielde regina, subrogantur, eo quod de Burgundia iam episcopi ordinati ipsam secuti fuissent et ab hostilitate de urbibus suis expulsi fuerant. Erant autem ambo senes valde; rexeruntque ecclesiam Turonicam simul annis duobus et sepulti sunt in basilica sancti Martini.

XI. Dinifius episcopus, et ipse ex Burgundia veniens. Qui per electionem praefatae reginae ad episcopatum accessit; cui aliquid de fisci dicionibus est largita, deditque ei potestatem faciendi de his rebus quae voluisset. Qui maxime ecclesiae suae quod fuit melius dereliquit; largitus est etiam quiddam et bene meritis. Sedit autem menses X et sepultus est in basilica sancti Martini.

XII. Ommatius de senatoribus civibusque Arvernis, valde dives in praediis. Qui, condito testamento, per ecclesias urbium, in quibus possedebat, facultates suas distribuit. Ipse exaltavit ecclesiam infra muros urbis Turonicae sanctorum Gervasi atque Protasi reliquiis consecratam, quae muro coniuncta est. Hic coepit aedificare basilicam sanctae Mariae infra muros urbis, quam inperfectam reliquit. Sedit autem annos IIII, menses V; obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini.

XIII. Leo ex abbate basilicae sancti Martini ordinatur episcopus. Fuit autem faber lignarius, faciens etiam turres olocriso tectas, ex quibus quaedam apud nos retinentur. In aliis etiam operibus eligans fuit. Sedit autem menses VI et sepultus est in basilica sancti Martini.

XIIII. Francilio ex senatoribus ordinatur episcopus, civis Pictavus, habens coniugem Claram nomine, sed filios non habens. Fueruntque ambo divites valde in agris, quos maxime sancti Martini basilicae contulerunt, reliqueruntque quaedam et proximis suis. Sedit autem annos II, menses VI; obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini.

XV. Iniuriosus, civis Turonicus, de inferioribus quidem populi, ingenuus tamen. Huius tempore Chrodieldis regina transiit. Hic peraedificavit ecclesiam sanctae Mariae infra muros urbis Turonicae. Huius tempore et basilica sancti Germani aedificata est. Vici etiam Noviliacus et Luciliacus fundati sunt. Hic instituit tertiam et sextam in ecclesia dici, quod modo in Dei nomine perseverat. Sedit autem annos XVI, menses XI, dies XXVI; obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini.

XVI. Baudinus ex referendario Chlothari regis ordinatur episcopus, habens et filios, multis aelymosinis praeditus. Aurum etiam, quod decessor eius reliquerat, amplius quam viginti milia soledos, pauperibus erogavit. Huius tempore alter vicus Noviliacus aedificatus est. Hic instituit mensam canonicorum. Sedit autem annos V, menses X; obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini.

XVII. Guntharius ex abbate monasterii Sancti Venanti ordinatur episcopus, vir valde prudens, dum abbatis fungeretur officium, et saepius legationes inter reges Francorum faciens. Postquam autem episcopus ordinatus est, vino deditus, paene stolidus apparuit. Quae res eum in tantum amentem faciebat, ut convivas, quos bene noverat, nequiret agnoscere; saepius tamen eos conviciis agebat et inproperiis. Sedit autem annos II, menses X, dies XXII. Obiit autem et sepultus est in basilica sancti Martini. Cessavitque episcopatum anno I.

XVIII. Eufronius presbiter ordinatur episcopus, ex genere illo, quod superius senatores nuncupavimus, vir egregiae sanctitatis, ab ineunte aetate clericus. Huius tempore civitas Turonica cum omnibus ecclesiis magno incendio concremata est; de quibus ipse postea duas reparavit, tertiam seniorem relinquens desertam. Postea vero basilica sancti Martini et ipsa incendio est adusta per Wiliacharium, cum ibi confugium pro Chramni quondam circumventione fecisset; quam postea idem pontifex texit stagno, opitulante rege Chlothario. Huius tempore basilica sancti Vincentio aedificata est. Tausiriaco, Cerate et Orbaniaco vicis ecclesiae aedificatae sunt. Sedit autem annos XVII obiitque aetate septuagenaria et sepultus est in basilica sancti Martini. Cessavitque episcopatum dies XVIIII.

Nonus decimus Gregorius ego indignus ecclesiam urbis Turonicae, in qua beatus Martinus vel ceteri sacerdotes Domini ad pontificatus officium consecrati sunt, ab incendio dissolutam dirutamque nanctus sum, quam reaedificatam in ampliori altiorique fastigio septimo decimo ordinationis meae anno dedicavi; in qua, sicut a longevis aevo presbiteris conperi, beatorum ibidem reliquiae Acaunensium ab antiquis fuerant collocatae. Ipsam etiam capsulam in thesauro basilicae sancti Martini repperi, in qua valde putredine erat pignus dissolutum, quod pro eorum religionis est virtute delatum. Ac dum vigiliae in eorum honore celebrarentur, libuit animo haec iterum, praeluciscente cereo, visitare. Quae dum a nobis attente rimantur, dicit aedis aedituus: 'Est hic', inquit, 'lapis opertorio tectus, in quo quid habeat, prorsus ignoro, sed nec praecessores ministros huius custodiae scire comperi. Deferam eum et scrutamini diligenter, quid contineat infra conclusum'. Quem delatum reseravi, fateor, et inveni in eum capsulam argenteam, in qua non modo beatae legionis testium, verum etiam multorum sanctorum tam martyrum quam confessorum reliquiae tenebantur. Nancti etiam sumus et alios lapides, ita ut hic erat concavos, in quibus sanctorum apostolorum cum reliquorum martyrum pignora tenebantur. Quod munus ego divinitus indultum admirans et gratias agens, celebratis vigiliis, dictis etiam missis, haec in ecclesia collocavi. In cellula sancti Martini ecclesiae ipsi contigua sanctorum Cosmae et Damiani martyrum reliquias posui. Basilicae sanctae parietes adustos incendio repperi, quos in illo nitore vel pingi vel exornari, ut prius fuerant, artificum nostrorum opere imperavi. Baptisterium ad ipsam basilicam aedificare praecepi, in quo sancti Iohannis cum Sergii martyris reliquias posui; et in illo priore baptisterio sancti Benigni martyris pignora collocavi. In multis vero locis infra Turonicum terminum et ecclesias et oratoria dedicavi sanctorumque reliquiis inlustravi; quae memorare ex ordine prolixum censui. Decem libros Historiarum, septem Miraculorum, unum de Vita Patrum scripsi; in Psalterii tractatu librum unum commentatus sum; de Cursibus etiam ecclesiasticis unum librum condidi. Quos libros licet stilo rusticiori conscripserim, tamen coniuro omnes sacerdotes Domini, qui post me humilem ecclesiam Turonicam sunt recturi, per adventum domini nostri Iesu Christi ac terribilem reis omnibus iudicii diem, sic numquam confusi de ipso iudicio discedentes cum diabolo condempnemini, ut numquam libros hos aboleri faciatis aut rescribi, quasi quaedam eligentes et quaedam praetermittentes, sed ita omnia vobiscum integra inlibataque permaneant, sicut a nobis relicta sunt.

Quod si te, o sacerdos Dei, quicumque es, Martianus noster septem disciplinis erudiit, id est, si te in grammaticis docuit legere, in dialecticis altercationum propositiones advertere, in rethoricis genera metrorum agnoscere, in geometricis terrarum linearumque mensuras colligere, in astrologiis cursus siderum contemplare, in arithmeticis numerorum partes colligere, in armoniis sonorum modulationes suavium accentuum carminibus concrepare; si in his omnibus ita fueris exercitatus, ut tibi stilus noster sit rusticus, nec sic quoque, deprecor, ut avellas quae scripsi. Sed si tibi in his quiddam placuerit, salvo opere nostro, te scribere versu non abnuo.

Hos enim libros in anno XXI. ordinationis nostrae perscripsimus. Et licet in superioribus de episcopis scripserimus Turonicis, adnotantes annos eorum, non tamen sequitur haec supputatio numerum chronicale, quia intervalla ordinationum integre non potuimus repperire.

Est ergo omnis summa annorum mundialium talis:

A principio usque ad diluvium anni II CCXLII.
A diluvio usque ad transitum filiorum Israhel in mari Rubro anni MCCCCIIII.
Ab hoc maris transitu usque ad resurrectionem dominicam anni MDXXXVIII.
A resurrectione dominica usque ad transitum sancti Martini anni CCCCXII.
A transitu sancti Martini usque ad memoratum superius annum, id est ordinationis nostrae primum et vicesimum, qui fuit Gregorii papae Romani quintus, Gunthchramni regis XXXV, Childeberthi iunioris nonus decimus, anni CXCVII.

Quorum omnis summa est anni VDCCXCII.

Explicit in christi nomine liber historiarum decimus.



Gregory of Tours The Miscellany The Latin Library The Classics Page