GREGORII TURONENSIS HISTORIARUM LIBER SECUNDUS



Prosequentes ordinem temporum, mixte confusequae tam virtutes sanctorum quam strages gentium memoramus. Non enim inrationabiliter accipi puto, se filicem beatorum vitam inter miserorum memoremus excidia, cum idem non facilitas scripturis, sed temporum series praestitit. Nam sullicitus lector, si inquirat strinue, invenit inter illas regum Israheliticorum historias sub Samuhel iustum Fineen interisse sacrilegum ac sub David, quem Fortem manu dicunt, Golian alophilum conruisse. Meminiat etiam sub Heliae eximii vatis tempore, qui pluvias cum voluit abstulit et cum libuit arentibus terris infudit, qui viduae paupertatem oratione locopletavit, quantae populorum strages fuere, quae famis vel quae siccitas miseram oppraesserit humum; quae sub Ezechie tempore, cui Deus ad vitam quindecim annos auxit, Hierusolima mala pertulerit. Sed et sub Heliseum prophetam, qui mortuos vitae restituit et alia in populis multa miracula fecit, quantae internitiones, quae miseriae ipsum Israheliticum populum oppraesserunt. Sic et Eusebius, Severus Hieronimusquae in chronicis atque Horosius et bella regum et virtutes martyrum pariter texuerunt. Ita et nos idcircum sic scripsemus, quod facilius saeculorum ordo vel annorum ratio usque nostra tempora tota repperiatur. Venientes ergo per antedictorum auctorum historias, ea quae in posterum acta sunt Domino iubente disseremus.

1. De episcopatu Brictii.

Igitur post excessum beati Martini Turonicae civitatis episcopi, summi et inconparabilis viri, de cuius virtutibus magna apud nos volumina retinentur, Brictius ad episcopatum succedit. At vero hic Brictius, cum esset primaevae aetatis iuvenis, sancto adhuc viventi in corpore multas tendebat insidias, pro eo quod ab eodem plerumque, cur faciles res sequeretur, arguebatur. Quadam tamen die dum quidam infirmus medicinam a beato Martino expeteret, Brictium adhuc diaconum in platea convenit; cui simpliciter ait: 'Ecce! ego praestolor beatum virum et nescio, ubi sit vel quid operis agat'. Cui Brictius: 'Si', inquid, 'delerum illum quaeris, prospice eminus; ecce! caelum solite sicut amens respicit'. Cumque pauper ille, occursu reddito, quod petierat inpetrasset, Brictionem diaconem vir beatus adloquitur: 'En ego, Brictio, delerus tibi videor?' Cumque ille confusus haec audiens dixisse se denegaret, ait vir sanctus: 'Nonne aures meae ad os tuum erant, cum haec eminus loquebaris? Amen dico tibi, quia obtinui apud Deum, ut post me ad pontificatus honorem accedas, sed noveris te in episcopatu multa adversa passurum'. Brictius haec audiens inridebat, dicens: 'Nonne verum dixi, istum delera verba proferre?' Sed et praesbiterii honore praeditus, saepius beatum virum conviciis lacessivit. Adeptum ergo consentientibus civibus pontificatus officium, orationi vacabat. Quia quamquam esset superbus et vanus, castus tamen habebatur in corpore. Tricesimo tertio vero ordinationis suae anno oritur contra eum lamentabilis causa pro crimine. Nam mulier, ad quam cubicularii eius vestimenta deferebant ad abluendum, quae sub specie religionis erat veste mutata, concepit et peperit. Qua de re surrexit omnis populus Toronorum in ira, et totum crimen super episcopum referunt, volentes eum unanimiter lapidare. Aiebant enim: 'Diu pietas sancti tuam celavit luxoriam, nec nos Deus diutius sinit manus tuas indignas osculando pollui. Illo quoque e contrario viriliter haec negante: 'Adferte', inquid, 'infantem ad me'. Cumque oblatus fuisset infans, triginta dies ab ortu habens, ait ad eum episcopus: 'Adiuro te per Iesum Christum, filium Dei omnipotentis, ut, si ego te generavi, coram cunctis edicas'. Et ille: 'Non es', inquid, 'tu pater meus'. Populis autem rogantibus, ut quis esset pater interrogaret, ait sacerdos: 'Non est hoc meum. Quod ad me pertinuit, sollicitus fui; vobis si aliquid suppetit, per vos quaerite. Tunc illi magicis haec artibus factum adseverantes, insurgunt contra eum in una conspiratione, et trahentes eum, dicebant: 'Non diutius nobis falso pastoris nomine dominaberis'. Ille autem ad satisfaciendo adhuc populo prunas ardentes in byrrum suum posuit, et ad se stringens, usque ad sepulchrum beati Martini una cum populorum turbis accedit, proiectasque ante sepulchrum prunas, vestimentum inustum apparuit. Illo quoque sic prosequente: 'Sicut istud vestimentum ab his ignibus videtis inlesum, ita et corpus meum a tactu muliebris coiti est inpollutum, illis vero non credentibus, sed contradicentibus, trahitur, calumniatur, eicitur, ut sermo sancti adimpleretur: 'Noveris, te in episcopatu multa adversa passurum'. Hunc enim eiectum, Iustinianum in episcopatu constituunt. Denique Brictius Romanae urbis papam expetiit, flens et eiulans atque dicens: 'Merito haec patior, quia peccavi in sanctum Dei et eum delerum et amentem saepe vocavi; cuius videns virtutes non credidi'. Post cuius abscessum aiunt Toronici sacerdoti suo: 'Vade post eum et exere negotium tuum, quia, si eum prosecutus non fueris, a nostro omnium contemptu humiliaberis'. Iustinianus vero egressus a Turonus, Vircellis Italiae civitatem adgressus, iudicio Dei percussus, obiit peregrinus. Toronici eius obitum audientes et in sua malitia perdurantes, Armentium in eius loco constituunt. At Brictius episcopus Romam veniens, cuncta quae pertulerat papae refert. Qui ad sedem apostolicam resedens, plerumque missarum solemnia caelebravit ibi, quicquid in sanctum Dei deliquerat deflens. Septimo igitur regressus anno a Roma, cum auctoritate papae illius Toronus redire disponit; et veniens ad vicum cui nomen est Laudiacum, sexto ab urbe miliario, mansionem accepit. Armentius vero febre corripitur, media autem nocte spiritum exalavit. Quod protinus Brictio episcopo per visum revelatum est; qui ait suis: 'Surgite velocius, ut ad tumulandum fratrem nostrum, Turonicum pontificem, occurramus'. Cumque illi venientes portam civitatis ingrederent, ecce! istum per aliam portam mortuum efferebant. Quo sepulto, Brictius in cathedram suam regressus est, septem postea feliciter vivens annos. Cui post quadragesimo septimo episcopatus anno defuncto sanctus Eustochius successit magnificae sanctitatis.

2. De Wandalis et persecutionem christianorum sub ipsis.

Post haec Wandali a loco suo degressi, cum Gunderico rege in Gallias ruunt. Quibus valde vastatis, Spanias adpetunt. Hos secuti Suebi, id est Alamanni, Gallitiam adpraehendunt. Nec multo pos scandalum inter utrumque oritur populum, quoniam propinqui sibi erant. Cumque ad bellum armati procederent ac iamiamque in conflicto parati essent, ait Alamannorum rex: 'Quousque bellum super cunctum populum commovetur? Ne pereant, quaeso, populi utriusque falangae, sed procedant duo de nostris in campum cum armis bellicis, et ipse inter se confligant. Tunc ille, cuius puer vicerit, regione sine certamine obtenebit'. Ad haec cunctus consensit populus, ne universa multitudo in ore gladii rueret. His enim diebus Gundericus rex obierat, in cuius loco Trasamundus obtenuerat regnum. Confligentibus vero pueris, pars Wandalorum victa succubuit; interfectoque puero, placitum egrediendi Trasamundus spondit, ut scilicet, praeparatis itineris necessariis, se a finibus Hispaniae removerit. Per idem vero tempus persecutionem in christianus Trasamundus exercuit ac totam Hispaniam, ut perfidiam Arrianae sectae consentiret, tormentes ac diversis mortibus inpellebat. Unde factum est, ut puella quaedam relegiosa, praedives opibus ac secundum saeculi dignitatem nobilitate senatoria florens et, quod his omnibus est nobilius, fide catholica pollens, quae Deo omnipotenti inreprehensibiliter serviebat, ad hac quaestionem adduceretur. Cumque regis fuisset oblata conspectibus, coepit eam primum ad rebaptizandum blandis sermonibus inlicire. Quae cum venenosum eius iaculum fidei parma propelliret, praecipit rex facultates eius auferre, quae iam mente possedebat regna paradisi, deinde suppliciis adplecatam sine spe praesentes vitae torquiri. Quid plura? Post multas quaestiones, post ablatus terrenarum divitiarum thesaurus, cum ad hoc frangi non possit, ut beatam scinderit Trinitatem, ad rebaptizandum invita deducitur. Cumque in illud caenosum lavacrum vi cogeretur inmergi ac proclamaret: 'Patrem cum Filio ac Spiritum sanctum unius credo esse substantiae essentiaeque', digno aquas unguine cunctas infecit, id est fluxu ventris aspersit. Exhinc ad legitimam deductam quaestionem, post aeculeos, post flammas et ungulas, Christo domino capitis decisione decatur. Post haec prosequentibus Alamannis usque Traductam, transito mare, Wandali per totam Africam ac Mauritaniam sunt dispersi.

3. De Cyrola hereticorum episcopum et de sanctis martyribus.

Sed quoniam eorum tempore persecutio in christianis invaluit, sicut superius mentio facta est, videtur, ut aliqua ex his quae circa Dei eclesias intulerunt vel quemadmodum de regno expulsi sint, memorare. Defuncto igitur Trasamundo post scelera, quae in sanctis Dei exercuit, Honericus mente crudilior Africanum occupat regnum atque ex electione Wandalorum ipsis praeponitur. Cuius sub tempore quanti christianorum populi pro ipso Christi sacratissimum nomine caesi sint, ab hominibus non potest conpraehendi. Testes est tamen Africa, quae misit, et Christi dextera, quae gemmis inmarciscibilibus coronavit. Legimus tamen quorundam ex ipsis martyrum passiones, ex quibus quaedam replicanda sunt, ut ad ea quae spondimus veniamus. Igitur Cirola, falso vocatus episcopus, hereticorum tunc maximus habebatur assertor. Cumque ad persequendum christianus rex per diversa transmitteret, sanctum Eugenium episcopum, verum inenarrabili sanctitate, qui tunc ferebatur magnae prudentiae esse, in suburbano civitates suae repperit persecutor. Quem ita violenter rapuit, ut nec cohortandum gregem christicolum abire permitterit. Ille vero cum se vi viderit abduci, epistolam civibus pro custodiendam fidem catholicam hoc modo transmisit: Dilectissimis et in Christi amore dulcissimis filiis et filiabus ecclesiae mihi a Deo commissae Eugenius episcopus. Regalis emanavit auctoritas, pro exercenda fide catholica edicto nos ad Cartaginem venire praecepit. Et ideo ne abiens a vobis ecclesiam Dei in ambiguo, hoc est in suspenso, dimitterem, aut oves Christi non verus pastor silentio reliquissem, necessarium duxi has pro me vicarias vestrae dirigere sanctitati, in quibus non sine lacrimis peto, hortor et moneo et satis abundeque obtestor per Dei maiestatem et per tremendum iudicii diem atque adventus Christi terribilem claritatem, ut fixius teneatis catholicam fidem, adserentes Filium Patri et Spiritum sanctum eandem habere cum Patre et Filio deitatem. Servate itaque unici baptismatis gratiam, custodientes crismatis unctionem. Nemo post aquam revertatur ad aquam, renatus ex aqua. Nutu enim Dei sal in aqua conficitur, sed si in aqua redactum fuerit, omnis species eius confestim evacuatur. Unde non inmerito Dominus in euangelio ait: �Si sal infatuatum fuerit, in quo salietur?' Et utique hoc est infatuari velle secundo condiri, cum semel factum sufficiat. Non audistis Christum dicentem: 'Qui semel lotus est, non habet necessitatem iterum lavandi?' Ideoque, fratres et filii filiaeque meae in Domino, non vos contristet absentia mea, quia, si catholicae disciplinae adhaereatis, ego vos nec longinquitate aliqua obliviscor nec morte a vobis divellor. Scitote, quia, quocumque me fecerint dividi agones, mecum est palma: si ad exilium abiero, beati Iohannis euangelistae exemplum; si ad mortis exitium, 'vivere mihi Christus est, et mori lucrum'. Si rediero, fratres, implebit Deus desiderium vestrum. Attamen sufficit modo, quod vobis non tacui; monui, instruxi, quomodo potui, inmunis sum a sanguine omnium pereuntium, et scio, quia adversus eos legentur litterae istae ante tribunal Christi, cum venerit reddere unicuique secundum opera sua. Si reversus fuero, fratres, videbo vos in hac vita; si non reversus fuero, videbo vos in futuro. Dico vobis: valete, orate pro nobis et ieiunate, quia ieiunium et elemosina semper ad misericordiam deflexerunt. Mementote scriptum in euangelio: 'Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; timete autem eum, qui, postquam occiderit, habet potestatem et animam et corpus perdere et mittere in gehennam'. Ductus itaque sanctus Eugenius ad regem, cum illo Arrianorum episcopum pro fide catholica decertavit. Cumque eum de sanctae Trinitatis mistirium potentissime devicissit et insuper multas per eum virtutes Christus ostenderit, in maiore insania idem episcopus invidia inflammante succenditur. Erant enim tunc temporis cum sancto Eugenio viri prudentissimi atque sanctissimi Vindimialis et Longinus episcopi, pares gradu et virtute non inpares. Nam sanctus Vindimialis eo tempore ferebatur mortuus suscetasse; Longinus autem multis infirmis salutem tribuit. Eugenius quoque non solum visibilium oculorum caecitatem, sed etiam mentium depellebat. Quod cernens ille nequam Arrianorum episcopus, vocatum ad se quendam hominem ab illo quo ipse vivebat errore, ait: 'Non patior, quod hi episcopi multa in populos signa depromunt illosque cuncti, me neglecto, secuntur. Adquiesce nunc his quae praecipio, et acceptis quinquaginta aureis, sede in platea, per qua nobis est transitus, et manum super clausus oculus ponens, me praetereunte cum reliquis, exclama in magna virtute, dicens: �Ad te, beatissime Cirola, nostrae relegiones antestes, depraecor, ut respiciens manefestis gloriam ac virtutem tuam, ut oculos meos aperiens merear lucem videre quam perdedi"'. Qui iussa conplens resedensque in platea, transeunte heretico cum sanctis Dei, iste qui Deum inridere cogitabat exclamat in magna virtute, dicens: 'Audi me, beatissime Cyrola, audi me, sanctae sacerdus Dei, respice caecitatem meam! Experear ego medicamenta, quae saepe caeci reliqui a te meruerunt, quae lebrosi experti sunt, quae ipsi mortui praesenserunt. Adiuro te per ipsam virtutem quam habes, ut mihi desideratam restituas lucem, quia gravi sum caecitate percussus'. Veritatem enim nesciens, verum dicebat, quia caecaverat eum cupiditas, et virtutem Dei omnipotentis inridere per pecuniam aestimabat. Tunc hereticorum episcopus paulolum se divertit, quasi in virtute triumphaturus, elatus vanitate atque superbia, posuit manum super oculos eius, dicens: 'Secundum fidem nostram, qua recte Deum credimus, aperiantur oculi tui'. Et mox ut hunc nefas erupit, risus mutatur in planctum, et dolus episcopi patefactus in publico; nam tantus dolor oculos miseri illius invasit, ut eos digitis vi comprimeret, ne creparent. Denique clamare coepit miser ac dicere: 'Vae mihi misero, quia seductus sum ab inimico legis divinae! Vae mihi, quia Deum per pecuniam inridere volui et quinquaginta aureos accepi, ut hoc facinus perpetrarem!' Ad episcopum autem aiebat: 'Ecce aurum tuum, redde lumen meum, quod dolo tuo perdidi! Vos quoque rogo, gloriosissimi christiani, ne despiciatis miserum, sed velociter occurrite pereunti! Vere enim cognovi, quia Deus non inridetur'. Tunc sancti Dei misericordia moti: 'Si', inquiunt, 'credis, omnia possibilia' sunt credenti'. At ille clamabat voce magna: 'Qui non credederit Christum Filium Dei et Spiritum sanctum aequalem habere substantiam atque deitate cum Patre, hodie quae ego perfero patiatur'. Et adiecit: 'Credo Deum Patrem omnipotentem, credo Filium Dei Christum Iesum aequalem Patri, credo Spiritum sanctum Patri et Filio consubstantialem atque coaeternum'. Haec illi audientes et se invicem honore mutuo praevenientes, oritur inter eos sancta contentio, quis oculis eius signum beatae crucis inponeret. Vindimialis vero ac Longinus Eugenium, ille autem eos exorat, ut manus inponerent caeco. Quod cum fecissent et manus suas super capud eius tenirent, sanctus Eugenius crucem Christi super oculos caeci faciens, ait: 'In nomine Patris et Fili et Spiritus sancti, veri Dei, quem trinum in unam aequalitatem atque omnipotentiam confitemur, aperiantur oculi tui'. Et statim ablata dolore, ad pristinam rediit sanitatem. Manefestissime autem patuit per huius caecitatem, qualiter hereticorum episcopus oculos cordium misero adsertiones suae velabat amictu, ne veram lucem ulli liceret fidei oculis contemplare. O miserum, qui non ingressus per ianuam, id est per Christo, qui est ianua vera, lupus magis gregi quam custus effectus est et facem fidei, quam in credentium cordibus debuerat accendere, in pravitate cordis sui conabatur extinguere! Sancti vero Dei alia signa in populis multa fecerunt, et erat vox una populi dicentes: 'Verus Deus Pater, verus Deus Filius, verus Deus Spiritus sanctus, una fide colendus, uno timore metuendus, eodem honore venerandus; nam quae Cyrola asserit falsa esse cunctis est manefestum'. Videns autem Honoricus rex, assertiones suas per sanctorum fidem gloriosam taliter denutari, nec erigi sectam erroris, sed potius distrui, famamquae pontefices sui in hoc scelere fuisse detectam, sanctus Dei post multa tormenta, post eculeos, post flammas, post ungulas, iussit interfici; beatum vero Eugenium decollari iussit, sub ea speciae, ut, si in ea hora, qua ensis super cervicem eius incumbebat, non reverteretur ad hereticorum sectam, non occideretur, ne eum pro martyrem excolerent christiani, sed exilio damnaretur. Quod ita factum esse, manefestum est. Nam cum imminente morte interrogatus fuisset, se mori pro fide catholica distinaret, respondit: 'Haec enim est sempiterna vita, pro iustitia mori'. Tunc, suspenso gladio, apud Albiginsem Galliarum urbem exilio depotatus est; ubi et finem vitae praesentis fecit. Ad cuius nunc sepulchrum multae virtutis et creberrimae ostenduntur. Sanctum vero Vindimialem gladio percuti praecipit; quod ita impletum est. In hoc certamine et Octavianus archidiaconus et multa milia virorum ac mulierum hanc fidem asserentes interempta atque debilitata sunt. Sed pro amore gloriae nihil erant haec supplicia confessoribus sanctis, qui in paucis vexati, in multis bene noverant disponendus iuxta illud apostoli: Quia non sunt condignae passiones huius tempores ad futuram gloriam, quae revelatur in sanctis. Multi tunc errantes a fide, accipientes divitias, inseruerunt se doloribus multis, sicut infilex ille episcopus nomine Revocatus est revocatus a fide catholica. Tunc et sol teter apparuit, ita ut vix ab eo pars vel tertia eluceret; credo pro tantis sceleribus et effusione sanguinis innocentes. Honoricus vero post tantum facinus arreptus a daemone, qui diu de sanctorum sanguine pastus fuerat, propriis se morsibus laniabat, in quo cruciatu vitam indignam iusta morte finivit. Huic Childericus successit; quo defuncto, Gelesimeris regnum suscipit. Ipse quoque a re publica superatus, vitam principatumque finivit. Et sic regnum decidit Wandalorum.

4. De persecutionem sub Athanarico agitata.

Multae enim heresis eo tempore Dei eclesias inpugnabant, de quibus plerumque ultio divina data est. Nam et Athanaricus Gothorum rex magnam excitavit persecutionem; qui multus christianorum diversis poenis adfectus gladio detruncabat; sed et nonnullus exilio datus fame variisque cruciatibus enecabat. Unde factum est, ut, inminente iudicio Dei, pro effusione sanguinis iusti a regno depelleretur et esset exsul a patria, qui Dei eclesias inpugnabat. Sed ad superiora redeamus.

5. De Aravatio episcopo et Chunis.

Igitur rumor erat, Chunos in Galliis velle prorumpere. Erat autem tunc temporis apud Tungrus oppidum Aravatius eximiae sanctitatis episcopus, qui vigiliis ac ieiuniis vacans, crebro lacrimarum imbre perfusus, Domini misericordiam praecabatur, ne umquam gentem hanc incredulam sibique semper indignam in Galliis venire permitterit. Sed sentiens per spiritum, pro dilictis populi sibi hoc non fuisse concessum, consilium habuit expetendi urbem Romanam, scilicet ut, adiunctam sibi apostolicae virtutis patrocinia, quae humiliter ad Domini misericordiam flagitabat, mereretur facilius obtinere. Accedens ergo ad beati apostoli tumolum, depraecabatur auxilium bonitatis eius, in multa abstinentia, maximae inaedia se consumens, ita ut bidui triduique sine ullo cibo putuque maneret, nec esset intervallum aliquod, in quo ab oratione cessaret. Cumque ibidem per multorum dierum spatia in tali adflictione moraretur, fertur hoc a beato apostolo accepisse responsum: 'Quid me, vii sanctissime, inquietas? Ecce! enim apud Domini deliberationem prursus sanccitum est, Chunos in Gallias advenire easque maxima tempestate debere depopulari. Nunc igitur sume consilium, accelera velociter, ordena domum tuam, sepulturam conpone, require lentiamina munda! Ecce! enim migraberis a corpore, nec videbunt oculi tui mala, quae facturi sunt Chuni in Galliis, sicut locutus est dominus Deus noster'. Hoc a sancto apostolo pontifex responso suscepto, iter accelerat Galliasque velociter repetit, veniensque ad urbem Tungrorum, quae erant necessaria sepulturae secum citius levat, valedicensque clericis ac reliquis civibus urbis, denuntiat cum fletu et lamentatione, quia non visuri essent ultra faciem illius. At ille cum heiulato magno et lacrimis prosequentes supplecabant humili praece, dicentes: 'Ne derelinquas nos, pater sanctae, ne obliviscaris nostri, pastor bonae!' Sed cum eum fletibus revocare non possent, accepta benedictione cum osculis, redierunt. Hic vero ad Treiectinsem urbem accedens, modica pulsatus febre, recessit a corpore, ablutusque a fidelibus, iuxta ipsum agerem publicum est sepultus. Cuius beatum corpus qualiter post multorum temporum spatia sit translatum, in libro Miraculorum scripsimus.

6. De basilica sancti Stefani apud Metensim orbem.

Igitur Chuni a Pannoniis egressi, ut quidam ferunt, in ipsa sanctae paschae vigilia ad Mettinsem urbem reliqua depopulando perveniunt, tradentes urbem incendium populum in ore gladii trucidantes ipsusque sacerdotes Domini ante sacrosancta altaria perimentes. Nec remansit in ea locus inustus praeter oraturium beati Stefani primi martyres ac levitae. De quo oraturio quae a quibusdam audivi narrare non distuli. Aiunt enim, quia, priusquam hi hostes venerent, vidisse virum fidelem in visu quasi conferentem cum sanctis apostolis Petro ac Paulo beatum levitam Stefanum de hoc excidio ac dicentem: 'Oro, domini mi, ut non permittatis obtentu vestro Mettensim urbem ab inimicis exuri, quia locus in ea est, in quo parvitatis meae pignera contenentur; sed potius sentiant se populi aliquid me posse cum Domino. Quod si tantum facinus populi supercrevit, ut aliut fieri non possit, nisi civitas tradatur incendio, saltim vel hoc oraturium non cremetur'. Cui ille aiunt: 'Vade in pace, dilectissime frater, oraturium tantum tuum caribit incendium! Pro urbe vero non obtinebimus, quia dominicae sanctionis super eam sententia iam processit. Invaluit enim peccatum populi, et clamor malitiae eorum ascendit coram Deo; ideo civitas haec cremabitur incendio'. Unde procul dubium est, quod horum obtentu, urbe vastata, oraturium permansit inlaesum.

7. De uxore Aetii.

Attela vero Chunorum rex a Mittense urbe egrediens, cum multas Galliarum civitates oppraemeret, Aurilianis adgreditur eamque maximo arietum inpulsu nititur expugnare. Erat autem eo tempore beatissimus Annianus in supradicta urbe episcopus, vir eximiae prudentiae ac laudabilis sanctitatis, cuius virtutum gesta nobiscum fideliter retenentur. Cumque inclusi populi suo pontefice, quid agerent, adclamarent ille confisus in Deo, monet omnes in oratione prosterni et cum lacrimis praesentem semper in necessitatibus Domini auxilium inplorare. Denique his ut praeciperat depraecantibus, ait sacerdus: 'Aspicite de muro civitatis, si Dei miseratio iam succurrat'. Suspicabatur enim per Domini misericordiam Aetium advenire, ad quem et Arelate abierat prius suspectus futuri. Aspicientes autem de muro, niminem viderunt. Et ille: 'Orate', inquid, 'fideliter; Dominus enim liberavit vos hodie!' Orantibus autem illis, ait: 'Aspicite iterum!'. Et cum aspexissent, niminem viderunt qui ferret auxilium. Ait eis tertio: 'Si fideliter petitis, Dominus velociter adest'. Ad ille cum fletu et heiulatu magno Domini misericordiam inplorabant. Exactam quoque orationem, tertio iuxta senis imperium aspicientes de muro, viderunt a longe quasi nebolam de terra consurgere. Quod renuntiantes, ait sacerdus: 'Domini auxilium est'. Interea iam trementibus ab impetu arietum muris iamque ruituris, ecce! Aetius et Theudor Gothorum rex ac Thorismodus, filius eius, cum exercitibus suis ad civitatem adcurrunt adversumque hostem eieciunt repelluntque. Itaque liberatam obtentu beati antestites civitatem, Attilanem fugant. Qui Mauriacum campum adiens, se praecingit ad bellum. Quod hi audientes, se contra eum viriliter praeparant. His diebus Romam sonus adiit, Aetium in maximo discrimine inter falangas hostium laborare. Quo auditu uxor eius anxia atque maesta, assiduae basilicas sanctorum apostolorum adibat atque, ut virum suum de hac via reciperet sospitem, praecabatur. Quae cum die noctuque haec agerit, quadam nocte homo pauperculus, crapulatus a vino, in angulo basilicae beati Petri apostoli obdormivit. Clausis autem ex more usteis, a custodibus non est nanctus. De nocte vero consurgens, relucentibus per tota aedis spatia lychinis, pavore territus, aditum, per quem foris evaderit, quaerit. Verum ubi primi atque alterius ustei claustra pulsat et obserata cuncta cognoscit, solo decubuit, trepidus praestolans locum, ut, convenientibus ad matutinis hymnis populis, hic liber abscederit. Interea vidit duas personas se invicem venerabiliter salutantes sollicitusque de suis esse prosperetatibus. Tunc qui erat senior ita exorsus est: 'Uxoris Aeti lacrimas diutius sustenire non patior. Petit enim assiduae, ut virum suum de Galliis reducam incolomem, cum aliud exinde fuisset apud divinum iuditium praefinitum, sed tamen obtenui inmensam pietatem pro vita illius. Et ecce nunc illum propero viventem exinde reducturus! Verumtamen obtestor, ut qui haec audierit sileat arcanumque Dei vulgare non audeat, ne pereat velociter a terra'. Ille autem haec audiens, silire non potuit; sed mox inluciscente caelo omnia quae audierat matrisfamiliae pandit, expletisque sermonibus, lumen caruit oculorum. Igitur Aetius cum Gothis Francisque coniunctus adversus Attilanem confligit. At ille ad internitionem vastari suum cernens exercitum, fuga delabitur. Theodor vero Gothorum rex huic certamine subcubuit. Nam nullus ambigat, Chunorum exercitum obtentu memorati antestites fuisse fugatum. Verum Aetius patritius cum Thorismodo victuriam obtinuit hostesque delivit. Expletoque bello, ait Aetius Thorismodo: 'Festina velociter redire in patriam, ne insistente germano a patris regno priveris'. Haec ille audiens, cum velocitate discessit, quasi antecipaturus fratrem et prior patris cathedram adepturus. Simili et Francorum regem dolo fugavit. Illis autem recedentibus, Aetius, spoliato campo, victor in patriam cum grande est reversus spolia. Attila vero cum paucis reversus est, nec multo post Aquileia a Chunis capta, incensa atque deruta, Italia pervagata atque subversa est. Thorismodus cui supra meminimus, Alanos bello edomuit, ipsi deinceps post multas lites et bella a fratribus oppraessus ac iugulatus interiit.

8. Quid de Aetio historiograffi scripserint.

Igitur his ita degestis ac per ordinem expletis, quid de Aetio supra memorato Renati Frigiredi narret historia, tacere nefas putavi. Nam cum in duodecimo historiarum libro referat, post divi Honori excessum Valentinianum puerolum, uno tantum lustro peracto, a consubrino Theodosio imperatorem fuisse creatum et apud urbem Romam tyrannum Iohannem in imperium surrexisse, legatusque eius a caesare dicat fuisse dispectus, adiecit: Dum haec ita gererentur, legati ad tyrannum reversi sunt, mandata atrocia reportantes. Quibus permotus Iohannis Aetium, id temporis curam palatii, cum ingenti auri pondere ad Chunus transmittit, notus sibi obsidatus sui tempore et familiari amicicia divinctos, cum mandatis huiusmodi: cum primum partes adversae Italiam ingressae forent, ipse a tergo adoriretur, se ad fronte venturum. Et quia de hoc viro consequenter plura memoranda sunt, genus moresque ordire placet. Gaudentius pater, Scyciae provintiae primoris loci, a domesticatu exorsus militiam, usque ad magisterii equitum culmen profectus. Mater Itala, nobilis ac locuplex faemina. Aetius filius a puero praetorianus, tribus annis Alarici obsessus, dehinc Chunorum; post haec Carpilionis gener, ex comite domesticorum et Iohannis cura palatii. Medii corporis, virilis habitudinis, decenter formatus, quo neque infirmitudini esset neque oneri, animo alacer, membris vegitus, eques prumptissimus, sagittarum iactu peritus, contu inpiger, bellis aptissimus, pacis artibus celebris, nullius avaritiae, minimae cupiditatis, bonis animi praeditus, ne inpulsoribus quidem pravis ab instituto suo devians, iniuriarum patientissimus, laboris adpetens, inpavidus periculorum, famis, sitis, vigiliarum tolerantissimus. Cui ab ineunte aetate praedictum liquet, quantae potentiae fatis distinaretur, temporibus suis locisque celebrandus. Haec supradictus historiograffus de Aetio narrat. Adultus autem Valentinianus imperator, metuens, ne se per tyrannidem Aetius oppraemeret, eum nullis causis extantibus interimit. Ipse postmodum augustus dum in campo Martio pro tribunali resedens concionaretur ad populum, Occila, buccellarius Aeti, ex adverso veniens, eum gladio perfodit. Talis utrisque extitit finis.

9. Quid de Francis idemque dicant.

De Francorum vero regibus, quis fuerit primus, a multis ignoratur. Nam cum multa de eis Sulpici Alexandri narret historia, non tamen regem primum eorum ullatinus nominat, sed duces eos habuisse dicit. Quae tamen de eisdem referat, memorare videtur. Nam cum dicit, Maximum intra Aquileiam, amissam omnem spem imperii, quasi amentem resedere, adiungit: Eo tempore Genobaude, Marcomere et Sunnone ducibus Franci in Germaniam prorupere, ac pluribus mortalium limite inrupto caesis, fertiles maxime pagus depopulati, Agrippinensi etiam Coloniae metum incusserunt. Quod ubi Treverus perlatum est, Nanninus et Quintinus militaris magistri, quibus infantiam filii et defensionem Galliarum Maximus conmiserat, collecto exercitu, apud Agripinam convenerunt. Sed onusti praeda hostes, provinciarum opima depopulati, Rhenum transierunt, pluribus suorum in Romano relictis solo, ad repetendam depopulationem paratis, cum quibus congressus Romanis adcomodus fuit, multis Francorum apud Carbonariam ferro perimptis. Cumque consultaretur succensu, an in Franciam transire deberit, Nannenus abnuit, quia non inparatus et in locis suis indubiae fortiores futurus sciebat. Quod cum Quintino et reliquis viris militaribus displicuisset, Nanneno Mogontiacum reverso, Quintinus cum exercitu circa Nivisium castellum Rhenum transgressus, secundis a fluvio castris, casas habitatoribus vacuas atque ingentes vicos distitutos offendit. Franci enim simulatu metu se in remotiores saltus reciperant, concidibus per extrema silvarum procuratis. Itaque universis domibus exustis, in quas saevire soliditas ignava victoriae consummationem reponebat, nocte sollicita militis sub armorum onere duxerant. Ac primo diluculo Quintino proelii duci ingressi saltus, in medium fere diem inplicantes se erroribus viarum, toto pervagati sunt. Tandem cum ingentibus saeptis omnia a solido clausa offendissent, in palustres campus, qui silvis iungebantur, prorumpere molientibus, hostium rare apparuere, qui coniuncti arborum truncis vel concidibus superstantes, velut e fastigiis turrium sagittas turmentorum ritu effudere inlitas herbarum venenis, ut summe cutis neque letalibuse inflicta locis vulnera aut dubiae mortis sequerentur. Dehinc maiore multitudine hostium circumfusus exercitus, in aperta camporum, quae libera Franci reliquerant, avide effusus est. Ac primi equites voraginibus inmersi, permixtis hominum iumentorumque corporibus, ruinam invicem suorum oppraessi sunt. Pedites etiam, quos nulla onera equorum calcaverant, inplicati limo, egre explecantes gressum, rursus se, qui paulo ante vix emerserant, silvis trepidantes occulebant. Perturbatis ergo ordinibus, caesae legionis. Heraclio Iovinianorum tribuno ac paene omnibus qui militibus praeerant extinctis, paucis effugium totum nox et latibula silvarum praestiterunt. Haec in tertio Historiae libro narravit. In quarto vero libro, cum de interfectione Victuris, fili Maximi tyranni, narraret, ait: Eo tempore Carietto et Sirus in locum Nanneni subrogati, in Germania cum exercitu opposito Francis diversabantur. Et post pauca, cum Franci de Germania praedas tulissent, adiecit: Nihil Arbogastis differre volens, conmonet caesarem poenas debetas a Francis exigendas, nisi universa, quae superiore anno caesis legionibus diripuerant, confestim restituerent auctorisque belli traderent, in quos violatae pacis perfidia poneretur. Haec acta, cum duces essent, retulit; et deinceps ait: Post dies paucolus, Marcomere et Sunnone Francorum regalibus transacto cursim conloquio imperatisque ex more obsidibus, ad hiemandum Treverus concessit. Cum autem eos regales vocet, nescimus, utrum reges fuerint, an in vices tenuerunt regnum. Idem tamen scriptor, cum necessitates Valentiniani agusti commemorat, haec adiungit: Dum diversa in Oriente per Thracias geruntur, in Gallia status publicus perturbabatur. Clauso apud Viennam palatii aedibus principe Valentiniano paene infra privati modum redacto, militaris rei cura Francis satellitibus tradita, civilia quoque officia transgressa in coniurationem Arbogastis; nullusque ex omnibus sacramentis militiae obstrictis repperiebatur, qui familiari principis sermoni aut iussis obsequi auderet. Dehinc refert: Eodem anno Arbogastis Sunnonem et Marcomere subregolus Francorum gentilibus odiis insectans, Agrepinam regentem maxime hieme petiit, gnarus toto omnes Frantiae recessus penetrandus urendusque, cum decursis foliis nudae atque arentes silvae insidiantes occulere non possent. Collicto ergo exercitu, transgressus Rhenum, Bricteros ripae proximos, pagum etiam quem Chamavi incolunt depopulatus est, nullo umquam occursante, nisi quod pauci ex Ampsivariis et Catthis Marcomere duce in ulterioribus collium iugis apparuere. Iterum hic, relictis tam ducibus quam regalibus, aperte Francos regem habere designat, huiusque nomen praetermissum, ait: Dehinc Eugenius tyrannus, suscepto expeticionale procincto, Rheni limitem petit, ut, cum Alamannorum et Francorum regibus vetustis foederibus ex more initis, inmensum ea tempestate exercitum gentibus feris ostentaret. Haec suprascriptus historiograffus de Francis exseruit. Renatus Profuturus Frigiretus, cui iam supra meminimus, cum Romam refert a Gothis captam atque subversam, ait: Interea Respendial rex Alanorum. Goare ad Romanos transgresso, de Rheno agmen suorum convertit, Wandalis Francorum bello laborantibus, Godigyselo rege absumpto, aciae viginti ferme milibus ferro peremptis, cunctis Wandalorum ad internitionem delendis, nisi Alanorum vis in tempore subvenisset. Movet nos haec causa, quod cum aliorum gentium regis nominat, cur non nominet et Francorum. Tamen cum ait, quod Constantinus, adsumpta tyrannide, Constantium filium ad se de Hispaniis venire iussisset, ita disseruit: Accito Constantinus tyrannus de Hispaniis Constante filio idemque tyranno, quo de summa rerum consultarent praesentes; quo factum est, ut Constans, instrumento aulae et coniuge sua Caesaraugustae dimissis, Gerontio intra Hispanias omnibus creditis, ad patrem continuato itinere decurreret. Qui ubi in unum venere, interiectis diebus plurimis, nullo ex Italia metu, Constantinus gulae et ventre deditus redire ad Hispanias filium monet. Qui, praemissis agminibus, dum cum patre resederet, ab Hispania nuntii commeant, Gerontio Maximum unum e clientibus suis imperio praeditum atque in se cometatu gentium barbararum accinctum parari. Quo exterreti, Edobecco ad Germanias gentes praemisso, Constans et praefectus iam Decimius Rusticus ex officiorum magistro petunt Gallias, cum Francis et Alamannis omnique militum manu ad Constantinum iam iamque redituri. Item cum Constantinum obsedire scribit, ita dicit: Vixdum quartus obsidionis Constantini mensis agebatur, cum repente ex ulteriore Gallia nuntii veniunt, Iovinum adsumpsisse ornatus regius et cum Burgundionibus, Alamannis, Francis, Alanis omnique exercitu inminire obsedentibus. Ita adceleratis moris, reserata urbe, Constantinus deditur, confestimque ad Italiam directus, missis a principe obviam percussoribus, supra Mintium flumine capite truncatus est. Et post pauca idem refert: Hisdem diebus praefectus tyrannorum Decimius Rusticus, Agroetius ex primicirio notariorum Iovini multique nobiles apud Arvernus capti a ducibus Honorianis et crudeliter interempti sunt. Treverorum civitas a Francis direpta incensaque est secunda inruptione. Cum autem Asterius codicillis imperialibus patriciatum sortitus fuisset, haec adiungit: Eodem tempore Castinus domesticorum comes, expetitionem in Francos suscepta, ad Gallias mittitur. Haec hi de Francis dixire. Horosius autem et ipse historiograffus in septimo operis sui libro ita commemorat: Stilico, congregatis gentibus, Francos proteret, Rhenum transit, Gallias pervagatur et ad Pyrenius usque perlabitur. Hanc nobis notitiam de Francis memorati historici reliquere, regibus non nominatis. Tradunt enim multi, eosdem de Pannonia fuisse degressus, et primum quidem litora Rheni amnes incoluisse, dehinc, transacto Rheno, Thoringiam transmeasse, ibique iuxta pagus vel civitates regis crinitos super se creavisse de prima et, ut ita dicam, nobiliore suorum familia. Quod postea probatum Chlodovechi victuriae tradedirunt, itaque in sequenti digerimus. Nam et in Consolaribus legimus, Theudomerem regem Francorum, filium Richimeris quondam, et Ascylam, matrem eius, gladio interfectus. Ferunt etiam, tunc Chlogionem utilem ac nobilissimum in gente sua regem fuisse Francorum, qui apud Dispargum castrum habitabat, quod est in terminum Thoringorum. In his autem partibus, id est ad meridianam plagam, habitabant Romani usque Ligerem fluvium. Ultra Ligerem vero Gothi dominabantur. Burgundiones quoque, Arrianorum sectam sequentes, habitabant trans Rhodanum, quod adiacit civitate Lugdunense. Chlogio autem, missis exploratoribus ad urbem Camaracum, perlustrata omnia, ipse secutus, Romanus proteret, civitatem adpraehendit, in qua paucum tempus resedens, usque Sumenam fluvium occupavit. De huius stirpe quidam Merovechum regem fuisse adserunt, cuius fuit filius Childericus.

10. Quid de simulacris gentium prophetae Domini scribant.

Sed haec generatio fanaticis semper cultibus visa est obsequium praebuisse, nec prursus agnovere Deum, sibique silvarum atque aquarum, avium bestiarumque et aliorum quoque elementorum finxere formas, ipsasque ut Deum colere eisque sacrifitium delibare consueti. 0! si eorum fibras cordium vox illa terribilis attigisset, qui per Moyse populo locuta est, dicens: Non sint tibi dii alii praeter me. Non facies tibi sculptile neque adorabis omnem similitudinem quae in caelo sunt et quae in terra et quae versantur in aquis; non facis et non coles ea. Et illud: Dominum Deum tuum adorabis et ille soli servies ac per nomen eius iurabis. Quid si intellegere potuissent, quae pro vituli conflatilis veneratione Israheliticum populum ultio subsecuta conpraesseret, cum post epolum et cantica, post luxorias atque saltationes cum ore inmundo proferrent de eodem sculptile: Hii sunt dii tui, Israhel, qui te eduxerunt de terra Aegypti? Ceciderunt ex eis viginti quattuor milia hominum. Quid de his qui initiati Belphegor cum Moabitibus scorto commixti, a proximis caesi, prostrati sunt? In qua plaga Finees sacerdus, interemptis adulteris, sedabit furorem Dei, et repotatum est illi ad iustitiam. Quid, si et illa eorum aurebus inlata fuisset, quod Dominus per David intonat, dicens: Quia omnes dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit? Et: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Similis illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Vel illud: Confundantur omnes qui adorant sculptile, qui gloriantur in simulacris suis. Et iterum quod Abbacuc profeta testatur, dicens: Quid prodest sculptile quod sculpserunt illud? Finxerunt illud cumflatile, fantasma mendum. Est hoc autem productio argenti et auri, et omnes spiritus non est in eis. Dominus autem in templo sancto suo: timeat a faciae eius universa terra. Sed et alius propheta dicit: Dii, qui caelum et terram non fecerunt, pereant a terra et de his qui sub caelis sunt. Item illic: Haec dicit Dominus, creans caelus, ipse Deus formans terram et quae in ea sunt; ipse plastis eius, non in vanum fundavit eam, ut habitaretur creavit eam. Ego Dominus, hoc mihi nomen est, gloriam meam alteri non dabo neque virtutem meam sculptilibus, qui ab initio transierunt. Et alibi: Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? Et per Isaiam iterum dicit: Ego primus et novissimus, et absque me non est deus et formatur, quem ego non noverim. Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipse sunt testis eorum, quia non vident neque intellegent, et confundentur in eis. Ecce! omnes participes eius confundentur, fabri enim sunt ex hominibus. In prunis et malleis furmavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae. Similiter et artifex lignarius in circino turnavit illud et fecit imaginem viri quasi spetiosi hominis habitantis in domo. Succidit lignum, operatus est, fecit sculptile et adoravit ut deum, clavis et malleis conpaginavit, ut non dissolvatur. Portata tollentur, quia incidere non valent; reliquum vero ligni factus est hominibus in focum, et calefacti sunt. Ex aliud vero deum fecit et sculptile sibi. Curvatur ante illud et adoravit illud et obsecrat, dicens: 'Libera me, quia deus meus es tu. Medietatem eius igni conbussi et coxi super carbones eius panes; coxi carnes et comedi, et de reliquum eius idolum faciam. Ante truncum ligni adorabo; pars eius cinis est'. Cor insipiens adoravit illud et non liberavit animam suam. Neque dicit: Forte mendatium est in dextera mea. Haec autem generatio Francorum non intellexit primum; intellexerunt autem postea, sicut sequens historia narrat.

11. De Avito imperatore.

Avitus enim unus ex senatoribus et - valde manefestum est - civis Arvernus, cum Romanum ambisset imperium, luxoriosae agere volens, a senatoribus proiectus, apud Placentiam urbem episcopus ordenatur. Conperto autem, quod adhuc indignans senatus vita eum privari vellit, basilica sancti Iuliani Arverni martyres cum multis muneribus expetivit. Sed impleto in itenere vitae cursu, obiit, delatusque ad Brivatinsem vicum, ad pedes antedicti martyres est sepultus. Cui Martianus successit. In Galliis autem Egidius ex Romanus magister militum datus est.

12. De Childerico rege et Egidio.

Childericus vero, cum esset nimia in luxoria dissolutus et regnaret super Francorum gentem, coepit filias eorum stuprose detrahere. Illique ob hoc indignantes, de regnum eum eieciunt. Conperto autem, quod eum etiam interficere vellent, Thoringiam petiit, relinquens ibi hominem sibi carum, qui virorum furentium animus verbis linibus mollire possit, dans etiam signum, quando redire possit in patriam; id est diviserunt simul unum aureum, et unam quidem partem secum detulit Childericus, aliam vero amicus eius retenuit, dicens: 'Quando quidem hanc partem tibi misero, partesque coniunctae unum efficerent solidum, tunc tu securo animo in patriam repedabis'. Abiens ergo in Thoringiam, apud regem Bysinum uxoremque eius Basinam latuit. Denique Franci, hunc eiectum, Egidium sibi, quem superius magistrum militum a re publica missum diximus, unanimiter regem adsciscunt. Qui cum octavo anno super eos regnaret, amicus ille fidelis, pacatis occultae Francis, nuntius ad Childerico cum parte illa divisi solidi quam retenuerat mittit. Ille vero certa cognoscens inditia, quod a Francis desideraretur, ipsis etiam rogantibus, a Thoringia regressus, in regno suo est restitutus. His ergo regnantibus, simul Basina illa, quam supra memoravimus, relicto viro suo, ad Childericum venit. Qui cum sollicite interrogaret, qua de causa ad eum de tanta regione venisset, respondisse fertur: 'Novi', inquid, 'utilitatem tuam, quod sis valde strinuus, ideoque veni, ut habitem tecum. Nam noveris, si in transmarinis partibus aliquem cognovissem utiliorem tibi, expetissem utique cohabitationem eius'. At ille gaudens eam sibi in coniugio copulavit. Quae concipiens, peperit filium vocavitque nomen eius Chlodovechum. Hic fuit magnus et pugnatur egregius.

13. De episcopatu Venerandi ac Rustici Arvernis.

Apud Arvernus vero post transitum sancti Artemi Venerandus ex senatoribus episcopus ordenatur. Qualis autem fuerit hic pontifex, testatur Paulinus dicens: Si enim hodie videas dignos Domino sacerdotes, vel Exsuperium Tholosae, vel Simplicium Viennae, vel Amando Burdigale, vel Diogenianum Albigae, vel Dinamium Ecolisnae, vel Venerandum Arvernus, vel Alithium Cadurcis, vel nunc Pegasium Petrocoris, utcumque se habent saeculi mala, videbis profectus dignissimus totius fidei relegionesque custodes. Hic in ipsa dominici natalis vigilia transisse refertur. Mane autem facto processio solemnitates funeris eius obsequium fuit. Post cuius obitum foeda apud civis pro episcopatu intentio vertebatur. Cumque partes inter se divisae alium aliumque eregere vellent, magna conlisio erat populi. Resedentibus tamen episcopis die dominico, mulier quaedam velata atque devota Deo audenter ad eos ingreditur, qui ait: 'Audite me, sacerdotes Domini! Scitote enim, quod non est in his bene placitum Deo, quos hi ad sacerdotium elegerunt. Ecce enim Dominus hodie ipsi sibi providebit antestitem. Itaque nolite conturbare neque conlidere populum, sed pacientes estote parumper! Dominus enim nunc diriget, qui regat ecclesiam hanc'. His itaque mirantibus haec verba, subito Rusticus nomine, qui erat ex ipsa urbis Arvernae diocese presbiter, advenit. Ipsi enim iam mulieri per visionem fuerat indicatus. Quo viso, ait: 'En ipsum quem elegit Dominus! Ecce qualem vobis pontificem distinavit! Hic ordenetur episcopus!' Haec ea loquente, omnis populus, cuncta intentione postposita, clamavit, dignum ac iustum esse. Qui in cathedra positus, septimus in eodem loco pontificatus honorem, populo gaudente, suscepit.

14. De episcopatu Eustochi Turonici.

De episcopatu Eustochi Turonici atque Perpetui, et de basilica sancti Martini.

Apud urbem vero Turonicam, defuncto Eustochio episcopo septimo decimo sacerdotii sui anno, quintus post beatum Martinum Perpetuus ordinatur. Qui cum virtutes assiduas ad sepulchrum eius fieri cerneret, cellulam, quae super eum fabricata fuerat, videns parvulam, indignam talibus miraculis iudicavit. Qua submota, magnam ibi basilicam, quae usque hodie permanet, fabricavit, quae habetur a civitate passus 550. Habet in longo pedes 160, in lato 60, habet in alto usque ad cameram pedes 45; fenestras in altario 32, in capso 20; columnas 41; in toto aedificio fenestras 52, columnas 120; ostia 8, tria in altario, quinque in capso. Sollemnitas enim ipsius basilicae triplici virtute pollet: id est dedicatione templi, translatione corporis sancti vel ordinatione eius episcopati. Hanc enim quarto Nonas Iulias observabis; depositionem vero eius tertio Idus Novembris esse cognoscas. Quod si fideliter celebraveris, et in praesenti saeculo et in futuro patrocinia beati antistitis promereberis. Et quoniam camera cellulae illius prioris eleganti opere fuerat fabricata, indignum duxit sacerdos, ut opera eius deperiret, sed in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli aliam construxit basilicam, in qua cameram illam adfixit. Multas et alias basilicas aedificavit, quae usque hodie in Christi nomine constant.

15. De basilica sancti Simphoriani.

Eo tempore et basilica beati Simphoriani Agustidunensis martiris ab Eufronio presbitero aedificata est. Et ipse Eufronius huius deinceps urbis episcopatum sortitus est. Hic enim marmorem, qui super sanctum sepulchrum beati Martini habetur, cum grandi devotione transmisit.

16. De Namatio episcopo et ecclesia Arverna.

Sanctus vero Namatius post obitum Rustici episcopi apud Arvernus in diebus illis octavus erat episcopus. Hic ecclesiam, qui nunc constat et senior infra murus civitatis habetur, suo studio fabricavit, habentem in longo pedes 150, in lato pedes 60, id est infra capso, in alto usque cameram pedes 50, inante absidam rotundam habens, ab utroque latere ascellas eleganti constructas opere; totumque aedificium in modum crucis habetur expositum. Habet fenestras 42, columnas 70, ostia 8. Terror namque ibidem Dei et claritas magna conspicitur, et vere plerumque inibi odor suavissimus quasi aromatum advenire a religiosis sentitur. Parietes ad altarium opere sarsurio ex multa marmorum genera exornatos habet. Exactum ergo in duodecimo anno beatus pontifex aedificium, Bononiae civitatem Italiae sacerdotes dirigit, ut ei reliquias sanctorum Agricolae et Vitalis exhibeant, quos pro nomine Christi Dei nostri manifestissime crucifixos esse cognovimus.

17. De coniuge eius et basilica sancti Stephani.

Cuius coniux basilicam sancti Stephani suburbano murorum aedificavit. Quam cum fucis colorum adornare velit, tenebat librum in sinum suum, legens historias actionis antiquae, pictoribus indicans, quae in parietibus fingere deberent. Factum est autem quadam die, ut, sedente ea in basilica ac legente, adveniret quidam pauper ad orationem, et aspiciens eam in veste nigra, senio iam provecta, putavit esse unam de egentibus protulitque quadram panis et posuit in sinu eius et abscessit. Illa vero non dedignans munus pauperis, qui personam eius non intellexit, accepit et gratias egit reposuitque, hanc suis epulis anteponens et benedictionem ex ea singulis diebus sumens, donec expensa est.

18. Quod Childericus Aurilianus et Andecavo venit Odovacrius.

Igitur Childericus Aurilianis pugnas egit, Adovacrius vero cum Saxonibus Andecavo venit. Magna tunc lues populum devastavit. Mortuus est autem Egidius et reliquit filium Syagrium nomine. Quo defuncto, Adovacrius de Andecavo vel aliis locis obsedes accepit. Brittani de Bituricas a Gothis expulsi sunt, multis apud Dolensim vicum peremptis. Paulos vero comes cum Romanis ac Francis Gothis bella intulit et praedas egit. Veniente vero Adovacrio Andecavus, Childericus rex sequenti die advenit, interemptoque Paulo comite, civitatem obtinuit. Magnum ea die incendio domus aeclesiae concremata est.

19. Bellum inter Saxones ac Romanus.

His ita gestis, inter Saxones atque Romanos bellum gestum est; sed Saxones terga vertentes, multos de suis, Romanis insequentibus, gladio reliquerunt; insolae eorum cum multo populo interempto a Francis captae atque subversi sunt. Eo anno minse nono terra tremuit. Odovacrius cum Childerico foedus iniit, Alamannusque, qui partem Italiae pervaserant, subiugarunt.

20. De Victorio duce.

Eoricus autem Gothorum rex Victorium ducem super septem civitatis praeposuit anno XIIII, regni sui. Qui protinus Arvernus adveniens, civitatem addere voluit, unde et criptae illae usque hodie perstant. Ad basilicam sancti Iuliani colomnas, quae sunt in aede positae, exhibere iussit. Basilicam sancti Laurenti et sancti Germani Licaniacensis vici iussit aedificare. Fuit autem Arvernus annis novem. Super Euchirium vero senatorem calumnias devolvit; quem in carcere positum nocte extrahi iussit, ligatumque iuxta parietem antiquum, ipsum parietem super eum elidi iussit. Ipse vero dum nimium esset in amore mulierum luxoriosus et ab Arvernus veriritur interfeci, Romam aufugit, ibique similem timptans exercere luxoriam, lapidibus est obrutus. Post cuius excessum regnavit Euricus annus IIII; obiit autem anno vicissimo septimo regni sui. Fuit etiam et tunc terrae motus magnus.

21. De Eparchio episcopo.

Defuncto autem apud Arvernus Namatio episcopo, Eparchius successit, vir sanctissimus atque religiosus. Et quia eo tempore ecclesia parvam infra muros urbis possessionem habebat, ipsi sacerdoti in ipso, quod modo salutatorium dicitur, mansio erat, atque ad gratias Deo tempore nocturno reddendas ad altarium ecclesiae consurgebat. Factum est autem, ut nocte quadam ingrediens, plenam ecclesiam a demonibus repperiret ipsumque principem in modum ornatae mulieris in throni illius cathedra resedentem. Cui ait pontifex: 'O meretrix execranda, non sufficit tibi loca cuncta variis pollutionibus infecire, adhuc et cathedram a Domino consecratam fetida sessionis tuae accessione coinquinas? Abscede a domo Dei, ne a te amplius polluatur'. Cui ait: 'Et quia mihi meretricis nomen inponis, multas tibi parabo insidias ob desideria mulierum'. Et haec dicens, sicut fumus evanuit. Verumtamen sacerdos temptatus est per commotionem corporis a concupiscentia; sed signo crucis sanctae munitus, nihil ei inimicus nocere potuit. Ferunt etiam, ipsum in arce Cantobennici montis monasterium collocasse, ubi nunc oratorium est, et ibi se diebus quadragesimae sanctae recludere; die autem caenae dominicae cum magno psallentio, comitantibus clericis civibusque, ad ecclesiam suam revertebatur. Quo migrante, Sidonius ex praefecto substituetur, vir secundum saeculi dignitatem nobilissimus et de primis Galliarum senatoribus, ita ut filiam sibi Aviti imperatoris in matrimonio sociaret. Huius tempore, cum adhuc apud urbem Arvernam Victorius, cui supra meminimus, moraretur, fuit in monasterio beati Quirici urbis ipsius abba Abraham nomine, qui fide atque operibus Abrahae illius prioris gratia refulgebat, sicut in libro vitae eius scripsimus.

22. De Sidonio episcopo.

Sanctus vero Sidonius tantae facundiae erat, ut plerumque ex inproviso luculentissime quae voluisset, nulla obsistente mora, conponeret. Contigit autem quadam die, ut ad festivitatem basilicae monasterii, cui supra meminimus, invitatus accederet, ablatoque sibi nequiter libello, per quem sacrosancta sollemnia agere consueverat, ita paratus a tempore cunctum festivitatis opus explicuit, ut ab omnibus miraretur nec putaretur ab adstantibus, ibidem hominem locutum fuisse, sed angelum. Quod in praefatione libri, quem de missis ab eo conpositis coniunximus, plenius declaravimus. Cum autem esset magnificae sanctitatis atque, ut diximus, ex senatoribus primis, plerumque nesciente coniuge vasa argentea auferebat a domo et pauperibus erogabat. Quod illa cum cognosceret, scandalizabatur in eum, sed tamen, dato egenis pretio, species domi restituebat.

23. De sanctitate Sidonii episcopi, et de iniuriis eius ultione divina moderatis.

Cumque ad officium dominicum fuisset mancipatus et sanctam ageret in saeculo vitam, surrexerunt contra eum duo presbiteri, et ablatam ei omnem potestatem a rebus ecclesiae, artum ei victum et tenuem relinquentes, ad summam eum contumeliam redigerunt. Sed non longi temporis spatio inultam eius iniuriam divina voluit sustinere clementia. Nam unus ex his nequissimis et indignum dici presbiteris, cum ante nocte minatus fuisset eum de ecclesia velle extrahere, signum ad matutinis audiens fuisset commotum, fervens felle contra sanctum Dei surrexit, hoc iniquo corde explere cogitans, quod die praecedente tractaverat. Ingressus autem in secessum suum, dum ventrem purgare nititur, spiritum exalavit. Expectat enim eum puer a foris cum cereo dominum egressurum. Iamque advenerat lux, et satelles eius, id est alius presbiter, mittit nuntium, dicens: 'Veni, ne tarderis, ut quae nobis die hesterna convenit pariter expleamus'. Sed cum responsa dare differret exanimis, elevato puer velo ostii repperit dominum super sellula secessi defunctum. Unde indubitatum est, non minoris criminis hunc reum esse quam Arrium illum, cui similiter in secessum fuerunt interna deposita per partis inferioris egestum, quia nec istud sine heresi potest accipi, ut in ecclesiam non obaudiatur sacerdos Dei, cui ad pascendum oves commissae sunt, et ille se ingerat potestati, cui neque a Deo neque ab hominibus aliquid est commissum. Dehinc beatus sacerdos, uno adhuc manente nihilominus inimico, suae restituetur potestati. Factum est autem post haec, ut accedente febre aegrotare coepisset. Qui rogat suos, ut eum in ecclesiam ferrent. Cumque ibidem inlatus fuisset, conveniebant ad eum multitudo virorum ac mulierum simulque etiam et infantium plangentium atque dicentium: 'Cur nos deseres, pastor bone, vel cui nos quasi orphanos derelinquis? Numquid erit nobis post transitum tuum vita? Numquid erit postmodum, qui nos sapientiae sale sic condiat aut ad dominici nominis timorem talis prudentiae ratione redarguat?' Haec et his similia populis cum magno fletu dicentibus, tandem sacerdos, Spiritu in se sancto influente, respondit: 'Nolite timere, o populi, ecce! frater meus Aprunculus vivit, et ipse erit sacerdos vester'. Qui non intellegentes, putabant, eum loqui aliquid in extasi. Quo migrante, presbiter ille nequam, alter ex duobus qui remanserat, protinus omnem facultatem ecclesiae, tamquam si iam episcopus esset, inhians cupiditate, praeoccupat, dicens: 'Tandem respexit in me Deus, cognoscens, me iustiorem esse Sidonio, largitusque est mihi hanc potestatem'. Cumque per totam urbem superbus feritur, adveniente die dominico, qui inminebat post transitum sancti viri, praeparato epulo, iussit cunctos cives in domo ecclesiae invitari, dispectisque senioribus, primus recumbit in toro. Cui oblatum pincerna poculum ait: 'Domine mi, vidi somnium, quem, si permittis, edicam: Videbam hac nocte dominica, et ecce! erat domus magna, et in domo erat thronus positus, in quo quasi iudex resedebat cunctis potestate praestantior, cui adsistebant multi sacerdotum in albis vestibus, sed et promiscuae populorum turbae valde innumerabiles. Verum cum haec trepidus contemplarem, conspicio eminus inter eos beatum adstare Sidonium, et cum presbitero illo tibi carissimo, qui ante hos paucos annos de hoc mundo migravit, adtente litigantem. Quo devicto, iubet rex, ut in imis carceris angustiis retrudatur; ablatoque isto, contra te iterum suggeret, dicens, te in eo scelere, propter quod prior ille damnatus fuerat, fuisse participem. Verum ubi iudex, quem ad te transmitteret, sollicite coepit inquirere, ego me inter reliquos occolere coepi et a tergo statui, tractans apud memet ipsum, ne forte ego, qui notus sum homini, mittar. Dum haec mecum tacitus volverem, amotis omnibus, remansi solus in publico vocatusque a iudice propius accedo. Cuius virtutem atque splendorem contuens, coepi hebes effectus titubare prae metu. Et ille: �Ne timeas, puer", inquid, �sed vade, dic presbitero illi: Veni ad respondendam causam, quia Sidonius te arcersiri deprecatus est. Tu vero ne moram facias ad eundum, quia sub grandi testificatione mihi praecepit rex ille haec loqui, dicens: Si tacueris, morte pessima morieris"'. Haec eo loquente, exterritus presbiter, elapsum de manu calicem, reddidit spiritum; ac de recubitu ablatus mortuus sepulturae mandatus est, possessurus infernum cum satellite suo. Tale iudicium super contumaces clericos Dominus in hunc praetulit mundum, ut unus Arrii sortiretur mortem, alius tamquam Simon Magus apostoli sancti oratione ab excelsa arce superbiae praeceps allideretur. Qui non ambiguntur pariter possidere tartarum, qui simul egerunt nequiter contra sanctum episcopum suum. Interea cum iam terror Francorum resonaret in his partibus et omnes eos amore desiderabili cupirent regnare, sanctus Abrunculus Lingonicae civitatis episcopus apud Burgondiones coepit haberi suspectus. Cumque odium de die in diem cresceret, iussum est, ut clam gladio feriretur. Quo ad eum perlato nuntio, nocte a castro Divionensi per murum dimissus Arvernus advenit, ibique iuxta verbum Domini, quod posuit in ore sancti Sidonii, undecimus datur episcopus.

24. De fame Burgundiae et Ecdicio.

Sed tempore Sidoni episcopi magna Burgundiam famis oppressit. Cumque populi per diversas regiones dispergerentur, nec esset ullus qui pauperibus alemoniam largeretur, Ecdicius quidam ex senatoribus, huius propinquos, magnam tunc rem in Deo confisus fecisse perhibitur. Nam invaliscente fame, misit pueros suos cum equitibus et plaustris per vicinas sibi civitates, ut eos qui hac inopia vexabantur sibi adducerent. At illi euntes, cunctus pauperes, quodquod invenire potuerunt, adduxerunt ad domum eius, ibique eos per omnem tempus sterelitates pascens, ab interitu famis eximit. Fueruntque, ut multi aiunt, amplius quam quattuor milia promiscui sexus. Adveniente autem ubertate, ordinata iterum evectionem, unumquemque in loco suo restituit. Post quorum discessum vox ad eum e caelis lapsa pervenit, dicens: 'Ecdici, Ecdici, quia fecisti rem hanc, tibi et simine tuo panis non deerit in sempiternum, eo quod obaudieris verbis meis et famem meam refectione pauperum saciaberis'. Quem Ecdicium mirae velocitatis fuisse, multi commemorant. Nam quadam vice multitudinem Gothorum cum decim viris fugasse perscribitur. Sed et sanctos Patiens Lugdunensis episcopus simile huic in ipsa fame populis prestetisse perhibetur benefitium. Extat exinde hodieque apud nos beati Sidoni epistola, in qua eum declamaturiae conlaudavit.

25. De Euvarege persecutore.

Huius temporis et Euarix rex Gothorum, excidens Hispanum limitem, gravem in Galliis super christianis intulit persecutionem. Truncabat passim perversitate suae non consentientis, clericus carceribus subegebat, sacerdotis vero alius dabat exilio, alius gladio trucidabat. Nam et ipsus sacrorum templorum aditus spinis iusserat obserari, scilicet ut raritas ingrediendi oblivionem facerit fidei. Maxime tunc Novimpopulanae geminaeque Germaniae urbes ab hac tempestate depopulatae sunt. Extat hodieque et pro ac causa ad Basilium episcopum nobilis Sidoni ipsius epistola, quae haec ita loquitur. Sed persecutor non post multum tempus ultione divina percussus interiit.

26. De obitu sancti Perpetui et episcopatu Volosiani ac Viri.

Post haec beatus Perpetuus Turonicae civitatis episcopus, impletis triginta in episcopatu annis, in pace quievit. In cuius loco Volusianus, unus ex senatoribus, subrogatus est. Sed a Gothis suspectus habitus, episcopatus sui anno septimo in Hispaniis est quasi captivus adductus, sed protinus vitam finivit. In cuius loco Virus succedens, septimus post beatum Martinum ordinatur episcopus.

27. Quod Chlodovechus regnum accepit.

His ita gestis, mortuo Childerico, regnavit Chlodovechus, filius eius pro eo. Anno autem quinto regni eius Siacrius Romanorum rex, Egidi filius, apud civitatem Sexonas, quam quondam supra memoratus Egidius tenuerat, sedem habebat. Super quem Chlodovechus cum Ragnechario, parente suo, quia et ipse regnum tenebat, veniens, campum pugnae praeparare deposcit. Sed nec iste distolit ac resistere metuit. Itaque inter se utrisque pugnantibus, Syagrius elisum cernens exercitum, terga vertit et ad Alaricum regem Tholosa curso veluci perlabitur. Chlodovechus vero ad Alarico mittit, ut eum redderit; alioquin noverit, sibi bellum ob eius retentationem inferri. Ad ille metuens, ne propter eum iram Francorum incurrerit, ut Gothorum pavere mos est, vinctum legatis tradedit. Quem Chlodovechus receptum custodiae mancipare praecipit; regnoque eius acceptum, eum gladio clam feriri mandavit. Eo tempore multae aeclesiae a Chlodovecho exercitu depraedatae sunt, quia erat ille adhuc fanaticis erroribus involutus. Igitur de quadam eclesia urceum mirae magnitudinis ac pulchritudinis hostes abstulerant, cum reliqua eclesiastici ministerii ornamenta. Episcopus autem eclesiae illius missus ad regem dirigit, poscens, ut, si aliud de sacris vasis recipere non meretur, saltim vel urceum aeclesia sua reciperit. Haec audiens rex, ait nuntio: 'Sequere nos usque Sexonas, quia ibi cuncta que adquisita sunt dividenda erunt. Cumque mihi vas illud sors dederit, quae papa poscit, adimpleam'. Dehinc adveniens Sexonas, cunctum onus praedae in medio positum, ait rex: 'Rogo vos, o fortissimi proeliatores, ut saltim mihi vas istud' - hoc enim de urceo supra memorato dicebat, - 'extra partem concidere non abnuatis'. Haec regi dicente, illi quorum erat mens sanior aiunt: 'Omnia, gloriose rex, quae cernimus, tua sunt, sed et nos ipsi tuo sumus dominio subiugati. Nunc quod tibi bene placitum viditur facito; nullus enim potestati tuae resistere valet'. Cum haec ita dixissent, unus levis, invidus ac facilis, cum voce magna elevatam bipennem urceo inpulit, dicens: 'Nihil hinc accipies, nisi quae tibi sors vera largitur'. Ad haec obstupefactis omnibus, rex iniuriam suam patientiae lenitate coercuit, acceptumque urceum nuntio eclesiastico reddidit, servans abditum sub pectore vulnus. Transacto vero anno, iussit omnem cum armorum apparatu advenire falangam, ostensuram in campo Marcio horum armorum nitorem. Verum ubi cunctus circuire diliberat, venit ad urcei percussorem; cui ait: 'Nullus tam inculta ut tu detulit arma; nam neque tibi hasta neque gladius neque securis est utilis'. Et adpraehensam securem eius terrae deiecit. At ille cum paulolum inclinatus fuisset ad collegendum, rex, elevatis manibus, securem suam capite eius defixit. 'Sic', inquid, 'tu Sexonas in urceo illo fecisti'. Quo mortuo, reliquos abscedere iubet, magnum sibi per hanc causam timorem statuens. Multa bella victuriasque fecit. Nam decimo regni sui anno Thoringis bellum intulit eosdemque suis diccionibus subiugavit.

28. Quod Chlodovechus Chrodigilde accepit.

Fuit igitur et Gundevechus rex Burgundionum ex genere Athanarici regis persecutoris, cui supra meminimus. Huic fuerunt quattuor filii: Gundobadus, Godigisilus, Chilpericus et Godomarus. Igitur Gundobadus Chilpericum fratrem suum interfecit gladio uxoremque eius, ligatu ad collum lapidem, aquis inmersit. Huius duas filias exilio condemnavit; quarum senior mutata veste Crona, iunior Chrotchildis vocabatur. Porro Chlodovechus, dum legationem in Burgundiam saepius mittit, Chrotchildis puella repperitur a legatis eius. Qui cum ea vidissent elegantem atque sapientem et cognovissent, quod de regio esset genere, nuntiaverunt haec Chlodovecho regi. Nec moratus ille ad Gundobadum legationem dirigit, eam sibi in matrimonio petens. Quod ille recusare metuens, tradidit eam viris; illeque accipientes puellam, regi velotius repraesentant. Qua visa, rex valde gavisus, suo eam coniugio sociavit, habens iam de concubina filium nomine Theudericum.

29. De primo eorum filio baptizato in albis defuncto.

Igitur ex Chrotchilde regina habuit filium primogenitum. Quem cum mulier baptismo consecrare vellit, praedicabat assiduae viro, dicens: 'Nihil sunt dii quos colitis, qui neque sibi neque aliis potuerunt subvenire. Sunt enim aut ex lapide aut ex ligno aut ex metallo aliquo sculpti. Nomina vero quae eis indedistis homines fuere, non dii, ut Saturnus, qui a filio ne a regno depelleretur, per fugam elapsus adseritur, ut ipse Iovis omnium stuprorum spurcissimus perpetratur, incestatur virorum, propinquarum derisor, qui nec ab ipsius sororis propriae potuit abstenere concubitum, ut ipsa ait: Iovisque et soror et coniux. Quid Mars Mercuriusque potuere? Qui potius sunt magicis artibus praediti, quam divini nominis potentiam habuere. Sed ille magis coli debit, qui caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt verbo ex non extantibus procreavit, qui solem lucere fecit et caelum stillis ornavit, qui aquas reptilibus, terras animantibus, aera volatilibus adimplivit, cuius nutu terrae frugibus, pomis arbores, uvis vineae decorantur, cuius manu genus humanum creatum est, cuius largitione ipsa illa creatura omnes homini suo, quem creavit, et obsequio et benefitio famulatur'. Sed cum haec regina dicerit, nullatinus ad credendum regis animus movebatur, sed dicebat: 'Deorum nostrorum iussione cuncta creantur ac prudeunt, Deus vero vester nihil posse manefestatur, et quod magis est, nec de deorum genere esse probatur'. Interea regina fidelis filium ad baptismum exhibet, adornare eclesiam velis praecipit atque curtinis, quo facilius vel hoc misterio provocaretur ad credendum, qui flecti praedicationem non poterat. Baptizatus autem puer, quem Ingomerem vocitaverunt, in ipsis, sicut regeneratus fuerat, albis obiit. Qua de causa commotus felle rex, non signiter increpabat regina, dicens: 'Si in nomine deorum meorum puer fuisset decatus, vixisset utique; nunc autem, quia in nomine Dei vestri baptizatus est, vivere omnino non potuit'. Ad haec regina: 'Deo', inquid, 'omnipotenti, creatori omnium, gratias ago, qui me non usquequaque iudicavit indigna, ut de utero meo genitum regno suo dignaretur adscire. Mihi autem dolore huius causae animus non attingitur, quia scio, in albis ab hoc mundo vocatus Dei obtutibus nutriendus'. Post hunc vero genuit alium filium, quem baptizatum Chlodomere vocavit; et hic cum egrotare coepisset, dicebat rex: 'Non potest aliud, nisi et de hoc sicut et de fratre eius contingat, ut baptizatus in nomine Christi vestri protinus moriatur'. Sed orante matre, Domino iubente convaluit.

30. Bellum contra Alamannus.

Regina vero non cessabat praedicare, ut Deum verum cognusceret et idola neglegerit. Sed nullo modo ad haec credenda poterat commoveri, donec tandem aliquando bellum contra Alamannos conmoveretur, in quo conpulsus est confiteri necessitate, quod prius voluntate negaverat. Factum est autem, ut confligente utroque exercitu vehementer caederentur, atque exercitus Chlodovechi valde ad internitionem ruere coepit. Quod ille videns, elevatis ad caelum oculis, conpunctus corde, commotus in lacrimis, ait: 'Iesu Christi, quem Chrotchildis praedicat esse filium Dei vivi, qui dare auxilium laborantibus victuriamque in te sperantibus tribuere diceris, tuae opis gloriam devotus efflagito, ut, si mihi victuriam super hos hostes indulseris et expertus fuero illam virtutem, quam de te populus tuo nomine dicatus probasse se praedicat, credam tibi et in nomine tuo baptizer. Invocavi enim deos meos, sed, ut experior, elongati sunt ab auxilio meo; unde credo, eos nullius esse potestatis praeditos, qui sibi oboedientibus non occurrunt. Te nunc invoco, tibi credere desidero, tantum ut eruar ab adversariis meis'. Cumque haec dicerit, Alamanni terga vertentes, in fugam labi coeperunt. Cumque regem suum cernirent interemptum, Chlodovechi se ditionibus subdunt, dicentes: 'Ne amplius, quaesumus, pereat populus, iam tui sumus'. Ad ille, prohibito bello, cohortato populo cum pace regressus, narravit reginae, qualiter per invocationem nominis Christi victuriam meruit obtenire. [Actum anno 15. regni sui.]

31. De baptismo Chlodovechi.

Tunc regina arcessire clam sanctum Remedium Remensis urbis episcopum iubet, depraecans, ut regi verbum salutis insinuaret. Quem sacerdos arcessitum secritius coepit ei insinuare, ut Deum verum, factorem caeli ac terrae, crederit, idola neglegerit, quae neque sibi neque aliis prodesse possunt. At ille ait: 'Libenter te, sanctissime pater, audiebam; sed restat unum, quod populus qui me sequitur, non patitur relinquere deus suos; sed vado et loquor eis iuxta verbum tuum'. Conveniens autem cum suis, priusquam ille loqueretur, praecurrente potentia Dei, omnes populus pariter adclamavit: 'Mortalis deus abigimus, pie rex, et Deum quem Remegius praedicat inmortalem sequi parati sumus'. Nuntiantur haec antestiti, qui gaudio magno repletus, iussit lavacrum praeparari. Velis depictis adumbrantur plateae, eclesiae curtinis albentibus adurnantur, baptistirium conponitur, balsama difunduntur, micant flagrantes odorem cerei, totumque templum baptistirii divino respergetur ab odore, talemque ibi gratiam adstantibus Deus tribuit, ut aestimarent se paradisi odoribus collocari. Rex ergo prior poposcit, se a pontifeci baptizare. Procedit novos Constantinus ad lavacrum, deleturus leprae veteris morbum sordentesque maculas gestas antiquitus recenti latice deleturus. Cui ingresso ad baptismum sanctus Dei sic infit ore facundo: 'Mitis depone colla, Sigamber; adora quod incendisti, incende quod adorasti'. Erat autem sanctus Remegius episcopus egregiae scientiae et rethoricis adprimum inbutus studiis, sed et sanctitate ita praelatus, ut Silvestri virtutebus equaretur. Est enim nunc liber vitae eius, qui eum narrat mortuum suscitasse. Igitur rex omnipotentem Deum in Trinitate confessus, baptizatus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti delebutusque sacro crismate cum signaculo crucis Christi. De exercito vero eius baptizati sunt amplius tria milia. Baptizata est et soror eius Albofledis, quae non post multum tempus migravit ad Dominum. Pro qua cum rex contristaretur, sanctus Remegius consolaturiam misit epistolam, quae hoc modo sumpsit exordium: Anget me et satis me anget vestrae causa tristitiae, quod bonae memoriae germana vestra transiit Albofledis. Sed consolare possumus, quia talis de hoc mundo migravit, ut suspici magis debeat quam lugere. Conversa est enim et alia soror eius Lantechildis nomen, quae in haeresim Arrianorum dilapsa fuerat, quae confessa aequalem Filium Patri et Spiritum sanctum, crismata est.

32. Bellum contra Gundobadum.

Tunc Gundobadus et Godegisilus fratres regnum circa Rhodanum aut Ararem cum Massiliensem provintiam retinebant. Erant autem tam ille quam populi eorum Arrianae sectae subiecti. Cumque se invicem inpugnarent, auditas Godigisilus Chlodovechi regis victurias misit ad eum legationem occulte, dicens: 'Si mihi ad persequendum fratrem meum praebueris solatium, ut eum bello interficere aut de regione eiecere possim, tributum tibi, quale tu ipse vellis iniungere, annis singulis dissolvam'. Quod ille libenter accipiens, auxilium ei, ubicumque necessitas poposcerit, repromisit, et statuto tempore contra Gundobadum exercitum commovit. Quo audito, Gundobadus ignorans dolum fratris, misit ad eum, dicens: 'Veni in adiuturium meum, quia Franci se conmovent contra nos et regionem nostram adeunt, ut eam capiant. Ideoque simus unianimis adversus gentem inimicam nobis, ne separati invicem quod aliae gentes passi sunt perferamus'. Ad ille: 'Vadam', inquid, 'cum exercitu meo et tibi auxilium praebeam'. Moventesque simul hii tres exercitum, id est Chlodovechus contra Gundobadum et Godigiselo, cum omni instrumento belli ad castrum cui Divione nomen est pervenerunt. Confligentesque super Oscaram fluvium, Godigiselus Chlodovecho coniungetur, ac uterque exercitus Gundobadi populum adteret. At ille dolum fratres, quem non suspecabatur, advertens, terga dedit fugamque iniit, Rhodanitidesque ripas percurrens, Avinionem urbem ingreditur. Godigisilus vero, obtenta victuria, promissam Chlodovecho aliquam partem regni sui, cum pace discessit Viennamque triumphans, tamquam si iam totum possederit regnum, ingreditur. Auctis adhuc Chlodovechus rex viribus post Gundobadum abiit, ut eum de civitate extractum interemeret. Quod ille audiens, pavore perterritus, metuebat, ne ei mors repentina succederet. Habebat tamen secum virum inlustrem Aredium, strinuum atque sapientem, quem ad se arcessitum, ait: 'Vallant me undique angustiae, et quid faciam ignoro, quia venerunt hi barbari super nos, ut, nobis interemptis, regionem totam evertant'. Ad haec Aredius ait: 'Oportit te lenire feritatem hominis huius, ne pereas. Nunc ergo, si placit in oculis tuis, ego a te fugire et ad eum transire consimulo, cumque ad eum accessero, ego faciam, ut neque te neque hanc noceant regionem. Tantum ut quod tibi per meum consilium demandaverit implere studias, donec causam tuam Dominus prosperam facere sua pietate dignetur'. Et ille: 'Faciam', inquid, 'quaecumque mandaveris'. Haec eo dicente, vale dicens Aredius discessit, et ad Chlodovechum regem abiens, ait: 'Ecce! ego humilis tuos, piissime rex, ad tuam potentiam venio, relinquens illum miserrimum Gundobadum. Quod si me pietas tua recipere dignatur, integrum in me famulum atque fidelem et tu et posteri tui habebitis'. Quem ille prumptissime colligens secum retinuit. Erat enim iocundus in fabulis, strinuns in consiliis, iustus in iuditiis et in conmisso fidelis. Denique Chlodovecho cum omni exercito circa murus urbis resedente, ait Aredius: 'Si dignanter, o rex, gloria celsitudinis tuae paucos humilitatis meae sermones vellit accepere, consilium licet non egeatis, tamen fide integra ministrabam; idemque vel tibi congruum vel civitatibus erat, per quas transire diliberas. Cur', inquid, 'retines exercitum, cum loco firmissimo tuus resedeat inimicus? Depopularis agros, prata depascis, vineas dissecas, olivita succidis omnesque regiones fructus evertis; interim et ille nocere nihil praevalis. Mitte potius legationem et tributum, quod tibi annis singulis dissolvat, inpone, ut et regio salva sit et tu tributa dissolventi perpetuo domineris. Quod si noluerit, tunc quod libuerit facies'. Quo consilio rex accepto hostem patriae redire iubet ad propria. Tunc missa legationem ad Gundobadum, ut ei per singulos annos tributa inposita reddere debeat, iubet. Ad ille et de praesenti solvit et deinceps solviturum se esse promittit.

33. De interitu Godigisili.

Post haec resumptis viribus, iam dispiciens rege Chlodovecho tributa promissa dissolvere, contra Godigisilo fratrem suum exercitum conmovet eumque apud Viennam civitatem inclusum obsidit. Verum ubi minori populo alimenta dificere coeperunt, timens Godigiselus, ne ad se usque fames extenderetur, iussit expelli minoris populi ab urbe. Quo facto, expulsus est inter citeros artifex ille, cui de aquaeducto cura manebat. Ille vero indignans, cur fuerit eiectus ab urbem cum ceteris, ad Gundobadum furibundus vadit, indicans, qualiter civitatem inrumpens ultionem exerceret in fratre. Illo quoque duci exercitum per aquaeducto directum, multis cum ferreis vectibus praecidentibus, erat autem spiraculum illius lapide magno conclusum; quo cum vectibus illis per magisterium artefecis repulso, civitatem introeunt, illisque de muro sagittantibus, hi terga praeveniunt. Datum autem de medio civitatis sonum bucinae, obsedentes portas capiunt apertisque pariter ingrediuntur. Cumque inter duas has acies populus urbis ab utroque exercitu caederetur, Godegiselus ad eclesiam hereticorum confugit ibique cum episcopo Arriano interfectus est. Denique Franci, qui apud Godigiselo erant, in unam se turrem congregant. Gundobadus autem iussit, ne unus quidem ex ipsis aliquid noceretur; sed adpraehensus eos Tholosae in exilium ad Alaricum regem transmisit, interfectis senatoribus Burgundionibusque, qui Godigiselo consenserant. Ipse vero regionem omnem, quod nunc Burgundia dicitur, in suo dominio restauravit. Burgundionibus leges mitiores instituit, ne Romanos obpraemerent.

34. Quod Gundobadus converti voluit.

Cum autem cognovisset, assertiones hereticorum nihil esse, a sancto Avito episcopo Viennense, Christum, filium Dei, et Spiritum sanctum aequalis Patri confessus, clam ut crismaretur expetiit. Cui ait sacerdos: 'Si vere credis hoc, quod nos ipse Dominus edocuit, debes exsequere. Ait autem: Si quis me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis. Sic et ipsis sanctis ac dilictis suis beatis apostolis, cum de futurae persecutiones temptationibus doceret, insinuavit, dicens: Adtendete vobis ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in sinagogis suis flagellabunt vos, et ante regis et praesides stabitis propter me in testimonium illis et omnibus gentibus. Tu vero cum sis rex et ad nullo adpraehendi formidas, seditionem paviscis populi, ne Creatorem omnium in publico fateares. Relinque hanc stultitiam, et quod corde te dicis credere, ore profer in plebe. Sic enim et beatus apostolus ait: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Sic et propheta ait: Confitebor tibi, Domine, in eclesia magna, in populo gravi laudabo te. Et iterum: Confitebor tibi in populis, Domine, psalmum dicam nomini tuo inter gentes. Metuens enim populum, o rex, ignorans, quia satius est, ut populus sequatur fidem tuam, quam tu infirmitate faveas populari. Tu enim es capud populi, non populus capud tuum. Si enim ad bellum proficiscaris, tu praecedis catervas hostium, et ille quo abieris subsequuntur. Unde melius est, ut te praecedente cognoscant veritatem, quam pereunte permaneant in errorem. Nam Deus non inriditur, nec enim diligit illum qui propter terrenum regnum eum non confitetur in saeculum'. Ista ille ratione confusus, usque ad exitum vitae suae in hac insania perduravit, nec publice aequalitatem Trinitatis voluit confiteri. Magnae enim facundiae erat tunc temporis beatus Avitus; namque insurgente heresim apud urbem Constantinopolitanam tam illam quam Eutices quam quae Sabellius docuit, id est nihil divinitatis habuisse dominum nostrum Iesum Christum, rogante Gundobado rege, ipse contra eas scripsit. Extant exinde nunc apud nos epistolae admirabilis, quae sicut tunc heresim oppraesserunt, ita nunc eclesiam Dei aedificant. Scripsit enim humiliarum librum unum, de mundi principio et de diversis aliis conditionibus libros sex versu conpaginatus, epistolarum libros novem, inter quas supradictae contenentur epistolae. Refert enim in quadam omilia, quam de rogationibus scripsit, has ipsas rogationes, quas ante ascensionis dominicae triumphum caelebramus, a Mamerto ipsius Viennensis urbis episcopo, cui et hic eo tempore praeerat, instatutas fuisse, dum urbis illa multis terreretur prodigiis. Nam terrae moto frequenti quatiebatur, sed et cervorum atque luporum feritas portas ingressa, per totam, ut scripsit, urbem nihil metuens oberrabat. Cumque haec per anni circulum gererentur, advenientibus paschalis sollemnitatis diebus, expectabat misericordiam Dei plebs tota devote, ut vel hic magnae sollemnitatis dies huic terrori terminum darent. Sed in ipsa gloriosae noctis vigilia, dum missarum celebrarentur sollemnia, subito palatium regale intramuraneum divino igne succenditur. Pavore omnibus perterritis et eclesiam egressis, credentibus, ne aut hoc incendio urbs tota consumeretur aut certe disrupta tellore degiscerit, sanctus sacerdus prostratus ante altare, cum gemitu et lacrimis Domini misericordiam inpraecatur. Quid plura? Penetravit excelsa poli oratio pontefecis incliti, restinxitque domus incendium flumen profluentium lacrimarum. Cumque haec agerentur, adpropinquante ascensione, ut iam diximus, maiestatis dominicae, indixit populis ieiunium, instituit orandi modum, edendi seriem, erogandi helarem dispensationem. Cessantebus quoque exinde terroribus, per cunctas provintias dispersa facti fama cunctus sacerdotes imitare conmonuit, quod sacerdus fecit ex fide. Quae usque nunc in Dei nomine per omnes eclesias in conpunctione cordis et contritione spiritus caelebratur.

35. Quod Chlodovechus et Alaricus se viderunt.

Igitur Alaricus rex Gothorum cum viderit, Chlodovechum regem gentes assiduae debellare, legatus ad eum dirigit, dicens: 'Si frater meus vellit, insederat animo, ut nos Deo propitio pariter videremus'. Quod Chlodovechus non respuens, ad eum venit. Coniunctique in insula Ligeris, quae erat iuxta vicum Ambaciensim terreturium urbis Toronicae, simul locuti, comedentes pariter ac bibentes, promissa sibi amicitia, pacifici discesserunt. Multi iam tunc ex Galleis habere Francos dominos summo desiderio cupiebant.

36. De Quintiano episcopo.

Unde factum est, ut Quintianus Rutenorum episcopus per hoc odium ab urbe depelleretur. Dicebant enim ei: 'Quia desiderium tuum est, ut Francorum dominatio possideat terram hanc. Post dies autem paucos, orto inter eum et cives scandalum, Gothos, qui in hac urbe morabantur, suspitio attigit, exprobrantibus civibus, quod velit se Francorum ditionibus subiugare; consilioque accepto, cogitaverunt eum perfodere gladio. Quod cum viro Dei nuntiatum fuisset, de nocte consurgens, cum fidelissimis ministris suis ab urbe Rutena egrediens, Arvernus advenit. Ibique a sancto Eufrasio episcopo, qui quondam Aprunculo Divionensi successerat, benigne susceptus est, largitisque ei tam domibus quam agris et vineis, secum retenuit, dicens: 'Sufficit huius facultas ecclesiae, ut utrumque susteneat: tantum caritas, quam beatus praedicat apostolus, permaneat inter sacerdotes Dei'. Sed et Lugdunensis episcopus largitus est ei aliqua possessionis ecclesiae suae, quam in Arverno habebat. Reliqua vero de sancto Quintiano, tam insidiae quas pertulit quam illa quae per eum Dominus operare dignatus est, scripta sunt in libro Vitae eius.

37. Bellum cum Alarico.

Igitur Chlodovechus rex ait suis: 'Valde molestum fero, quod hi Arriani partem teneant Galliarum. Eamus cum Dei adiutorium, et superatis redegamus terram in ditione nostra'. Cumque placuisset omnibus hic sermo, conmoto exercitu, Pectavus dirigit. Ibi tunc Alaricus commorabatur. Sed quoniam pars hostium per territurium Turonicum transiebat, pro reverentia beati Martini dedit edictum, ut nullus de regione illa aliud quam herbarum alimenta aquamque praesumeret. Quidam autem de exercitu, inventum cuiusdam pauperis faenum, ait: 'Nonne rex herbam tantum praesumi mandavit, nihil aliud? Et hoc, inquid, 'herba est. Non enim erimus transgressores praecepti eius, si eam praesumimus'. Cumque vim faciens pauperi faenum vertute tulisset, factum pervenit ad regem. Quem dicto citius gladio peremptum, ait: 'Et ubi erit spes victuriae, si beato Martino offendimus?' Satisque fuit exercitui nihil ulterius ab ac regione praesumere. Ipsi vero rex direxit nuntius ad beatam basilicam, dicens: 'Ite et forsitan aliquod victuriae auspicium ab aedae sancta suscipitis'. Tunc datis muneribus, quod loco sancto exhiberent, ait: 'Si tu, Domine, adiutor mihi es et gentem hanc incredulam semperque aemulam tibi meis manibus tradere decrevisti, in ingressu basilicae sancti Martini dignare propitius revelare, ut cognuscam, quia propitius dignaberis esse famulo tuo'. Maturantibus autem pueris et ad locum accedentibus iuxta imperium regis, dum sanctam ingrederentur basilicam, hanc antefanam ex inproviso primicirius, qui erat, inposuit: Praecinxisti me, Domine, virtutem ad bellum, subplantasti insurgentes in me subtus me et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdedisti. Quod psallentium audientes, Domino gratias agentes et vota beato confessori promittentes, laeti nuntiaverunt regi. Porro ille cum ad fluvium Vigennam cum exercitu advenisset, in quo loco eum transire deberit, paenitus ignorabat. Intumuerat enim ab inundationem pluviarum. Cumque illa nocte Dominum depraecatus fuisset, ut ei vadum quo transire possit dignaretur ostendere, mane facto cerva mirae magnitudinis ante eos nuto Dei flumine ingreditur, illaque vadante, populus quo transire possit agnovit. Veniente autem rege apud Pictavus, dum eminus in tenturiis commoraret, pharus ignea, de basilica sancti Helari egressa, visa est ei tamquam super se advenire, scilicet ut, lumine beati confessoris adiutus Helarii, liberius hereticas acies, contra quas saepe idem sacerdos pro fide conflixerat, debellaret. Contestatus est autem omni exercitu, ut nec ibi quidem aut in via aliquem expoliarent aut res cuiusquam direperent. Erat in his diebus vir laudabilis sanctitatis Maxentius abba, reclausus in monastyrio suo ob Dei timore infra terminum Pictavensim. Cuius monastyrio nomen lectioni non indidimus, quia locus ille usque hodie Cellula sancti Maxenti vocatur. Cuius monachi cum unum hostium cuneum ad monastyrium cernerent propinquare, abbatem exorant, ut de cellola sua egrederetur ad consolandum eos. Illoque demorante, hii timore perculsi, eum aperto ustio de cellola sua producunt. At ille in occursum hostium, quasi pacem rogaturus, perget intrepidus. Unus autem ex his evaginato gladio, ut capud eius libraret, manus ad aurem erecta diriguit, gladiusque retrursum ruit. Ad ipse ad pedes beati viri veniam deposcens sternitur. Quod videntes reliqui, cum timore maximo ad exercitum redierunt, timentes, ne et ipse pariter interirent. Huius vero brachium beatus confessor cum oleo benedicto contrectans, inposito signo crucis, restituit sanum, eiusque obtentu monastyrio permansit inlaesum. Multasque et alias virtutes operatus est, quas si quis diligenter inquiret, librum Vitae illius legens cuncta repperiet. [Anno 25. Chlodovechi.] Interea Chlodovechus rex cum Alarico rege Gothorum in campo Vogladense decimo ab urbe Pictava miliario convenit, et confligentibus his eminus, resistunt comminus illi. Cumque secundum consuetudinem Gothi terga vertissent, ipse rex Chlodovechus victuriam, Domino adiuvante, obtinuit. Habebat autem in adiuturium suum filium Sygiberthi Claudi nomen Chlodericum. Hic Sygiberthus pugnans contra Alamannos apud Tulbiacensim oppidum percussus in genuculum claudicabat. Porro rex, cum, fugatis Gothis, Alaricum regem interfecisset, duo ex adverso subito advenientes, cum contis utraque ei latera feriunt. Sed auxilio tam luricae quam velocis equi, ne periret, exemptus est. Maximus ibi tunc Arvernorum populus, qui cum Apollinare venerat, et primi qui erant ex senatoribus corruerunt. De hac pugna Amalaricus, filius Alarici, in Spaniam fugit regnumque patris sagaciter occupavit. Chlodovechus vero filium suum Theudoricum per Albigensim ac Rutinam civitatem ad Arvernus dirigit. Qui abiens, urbes illas a finibus Gothorum usque Burgundionum terminum patris sui dicionibus subiugavit. Regnavit autem Alaricus annos 22. Chlodovechus vero apud Burdigalinsi urbe hiemem agens, cunctos thesauros Alarici a Tholosa auferens, Ecolisnam venit. Cui tantam Dominus gratiam tribuit, ut in eius contemplatione muri sponte corruerent. Tunc, exclusis Gothis, urbem suo dominio subiugavit. Post haec, patrata victuria, Turonus est regressus multa sanctae basilicae beati Martini munera offerens.

38. De patriciato Chlodovechi regis.

Igitur ab Anastasio imperatore codecillos de consolato accepit, et in basilica beati Martini tunica blattea indutus et clamide, inponens vertice diademam. Tunc ascenso equite, aurum argentumque in itinere illo, quod inter portam atrii et eclesiam civitatis est, praesentibus populis manu propria spargens, voluntate benignissima erogavit, et ab ea die tamquam consul aut augustus est vocitatus. Egressus autem a Turonus Parisius venit ibique cathedram regni constituit. Ibi et Theudericus ad eum venit.

39. De Licinio episcopo.

Denique migrante Eustochio Turonorum episcopo, VIII. post sanctum Martinum Licinius Turonicis episcopus ordinatur. Huius tempore bellum superius scriptum gestum est. Et huius tempore Chlodovechus rex Turonus venit. Hic fertur in Oriente fuisse ac loca visitasse sanctorum ipsamque adisse Hierusolimam et loca passionis ac resurrectionis dominicae, quae in euangeliis legimus, saepe vidisse.

40. De interitu Sigiberthi senioris et fili eius.

Cum autem Chlodovechus rex apud Parisius moraretur, misit clam ad filium Sigyberthi, dicens: 'Ecce! pater tuus senuit et pededibile claudicat. Si illi', inquid, 'moreretur , recte tibi cum amicitia nostra regnum illius reddebatur'. Qua ille cupiditate seductus, patrem molitur occidere. Cumque ille egressus de Colonia civitate, transacto Rheno, per Buconiam silvam ambulare disponeret, meridiae in tenturia sua obdormiens, inmissis super eum filius percussoribus eum ibidem interfecit, tamquam regnum illius possessurus. Sed iuditio Dei in foveam, quam patri hostiliter fodit, incessit. Misit igitur nuntius ad Chlodovechum regem de patris obito nuntiantes atque dicentes: 'Pater meus mortuos est, et ego thesaurus cum regnum eius paenes me habeo. Dirige tuos ad me, et ea quae tibi de thesauris illius placent bona voluntate transmittam'. Et illi: 'Gratias', inquid, 'tuae voluntate ago et rogo, ut venientibus nostris patefacias, cuncta ipse deinceps possessurus'. Quibus venientibus iste patris thesauros pandit. Qui dum diversa respicerent, ait: 'In hanc arcellolam solitus erat pater meus numismata auri congerere'. - 'Inmitte', inquiunt illi, 'manum tuam usque ad fundum et cuncta reppereas'. Quod cum fecisset et esset valde declinus, unus elevata manu bipinnem cerebrum eius inlisit, et sic quae in patre egerat indignus incurrit. Quod audiens Chlodovechus, quod scilicet interfectus esset Sygibertus vel filius eius, in eodem loco adveniens, convocavit omnem populum illum, dicens: 'Audite, quid contingerit. Dum ego', inquid, 'per Scaldem fluvium navigarem', Chlodericus, filius parentis mei, patrem suum insequebatur, verbo ferens, quod ego eum interficere vellim. Cumque ille per Buconiam silvam fugiret, inmissis super eum latruncolis, morti tradidit et occidit. Ipse quoque dum thesaurus eius aperit, a nescio quo percussus interiit. Sed in his ego nequaquam conscius sum. Nec enim possum sanguinem parentum meorum effundere, quod fieri nefas est. Sed quia haec evenerunt, consilio vobis praebeo, si videtur acceptum: convertimini ad me, ut sub meam sitis defensionem'. At ille ista audientes, plaudentes tam parmis quam vocibus, eum clypeo evectum super se regem constituunt. Regnumque Sigyberthi acceptum cum thesauris, ipsos quoque suae ditioni adscivit. Prosternebat enim cotidiae Deus hostes eius sub manu ipsius et augebat regnum eius, eo quod ambularet recto corde coram eo et facerit quae placita erant in oculis eius.

41. De interitu Chararici et fili eius.

Post haec ad Chararicum dirigit. Quando autem cum Siagrio pugnavit, hic Chararicus, evocatus ad solatium Chlodovechi, eminus stetit, neutre adiuvans parti; sed eventum rei expectans, ut cui evenerit victuriam, cum illo et hic amicitia conligaret. Ob hanc causam Chlodovechus indignans, contra eum abiit. Quem circumventum dolis coepit cum filio vinctusque totondit et Chararicum quidem presbiterum, filio vero eius diaconem ordinari iubet. Cumque Chararicus de humilitate sua conquireret et fleret, filius eius dixisse fertur: 'In viridi', inquid, 'lignum hae frondis succisae sunt nec omnino ariscunt, sed velociter emergent, ut crescere queant; utinam tam velociter qui haec fecit intereat!' Quod verbum sonuit in aures Chlodovechi, quod scilicet minarentur sibi caesariem ad crescendum laxare ipsumque interficere. At ille iussit eos pariter capite plecti. Quibus mortuis, regnum eorum cum thesauris et populis adquesivit.

42. De interitu Ragnachari et fratrum eius.

Erat autem tunc Ragnacharius rex apud Camaracum tam effrenis in luxoria, ut vix vel propinquis quidem parentibus indulgeret. His habebat Farronem consiliarium simili spurcitia lutolentum, de quo fertur, cum aliquid aut cibi aut muneris vel cuiuslibet rei regi adlatum fuisset, dicere solitum, hoc sibi suoque Farroni sufficere. Pro qua re Franci maxima indignatione tumibant. Unde factum est, ut, datis aureis sive armellis vel baltheis, Chlodovechus, sed totum adsimilatum auro - erat enim aereum deauratum sub dolo factum - haec dedit leudibus eius, ut super eum invitaretur. Porro cum exercitum contra eum commovisset, et ille speculatores plerumque ad cognuscendum transmitteret, reversis nuntiis, interrogat, quam valida haec manus foret. Qui responderunt: 'Tibi tuoque Farroni est maximum supplimentum'. Veniens autem Chlodovechus, bellum contra eum instruit. At ille devictum cernens exercitum suum, fuga labi parat, sed ab exercitum conpraehensus ac ligatis postergum manibus in conspectu Chlodovechi una cum Richario fratre suo perducetur. Cui ille: 'Cur', inquid, 'humiliasti genus nostrum, ut te vincere permitteris? Melius enim tibi fuerat mori'. Et elevatam securem capite eius defixit, conversusque ad fratrem eius, ait: 'Si tu solatium fratri tribuissis, allegatus utique non fuisset'; similiter et hunc secure percussum interfecit. Post quorum mortem cognuscent proditores eorum, aurum, quod a regi acceperant, esse adulterum. Quod cum rege dixissent, ille respondisse fertur: 'Merito', inquid, 'tale aurum accepit, qui domino suo ad mortem propria voluntate deducit'; hoc illis quod viverent debere sufficere, ne male proditionem dominorum suorum luituri inter tormenta deficerent. Quod ille audientes, optabant gratiam adipisci, illud sibi adserentes sufficere, si vivere mererentur. Fuerunt autem supradicti regis propinqui huius; quorum frater Rignomeris nomen apud Cinomannis civitatem ex iusso Chlodovechi est interfectus. Quibus mortuis, omnem regnum eorum et thesaurus Chlodovechus accepit. Interfectisque et aliis multis regibus vel parentibus suis primis, de quibus zelum habebat, ne ei regnum auferrent, regnum suum per totas Gallias dilatavit. Tamen, congregatis suis quadam vice, dixisse fertur de parentibus, quos ipse perdiderat: 'Vae mihi, qui tamquam peregrinus inter extraneus remansi et non habeo de parentibus, qui mihi, si venerit adversitas, possit aliquid adiuvare'. Sed hoc non de morte horum condolens, sed dolo dicebat, si forte potuisset adhuc aliquem repperire, ut interficeret.

43. De obitu Chlodovechi.

His ita transactis, apud Parisius obiit, sepultusque in basilica sanctorum apostolorum, quam cum Chrodechilde regina ipse construxerat. Migravit autem post Vogladinse bellum anno quinto. Fueruntque omnes dies regni eius anni triginta; [aetas tota XLV anni]. A transitu ergo sancti Martini usque ad transitum Chlodovechi regis, qui fuit XI. annus episcopatus Licini Toronici sacerdotes, supputantur anni CXII. Chrodechildis autem regina post mortem viri sui Toronus venit, ibique ad basilica beati Martini deserviens, cum summa pudititia atque benignitate in hoc loco commorata est omnibus diebus vitae suae, raro Parisius visitans.

Explicit liber secundus.



Gregory of Tours The Miscellany The Latin Library The Classics Page