APOPHTHEGMATA MACARII MAGNI.



QUIDAM e fratribus interrogavit Abbatem Macarium magnum, exquirens quænam esset, et in quo sita perfectio? Respondens senex dixit: Nisi acquisierit homo humilitatem magnam, quam non solum corde teneat, sed et corpore præferat; in nulla re se ipsum æstimans, sed potius modico sui sensu deprimens infra omnem creaturam; non judicando unquam omnino quemquam nisi se solum; sufferendo contumeliam, ejiciendo ex corde suo omnem malitiam: vim sibi faciendo ad hoc, ut sit longanimis, benignus, fratrum amator, sobrius, pudicus, continens. Scriptum est enim: "Vim sibi facientium est regnum coelorum." Recte utendo oculis, ad videndum ea tantum quæ juvant animan, invigilando custodiæ linguæ; avertendisque auribus ab omni auditione vana et noxia. Manus tenendo ne quidquam nisi justum operentur. Cor mundum coram Deo servando, corpusque impollutum. Habendo quotidie præ oculis mortis memoriam: abnegando intus in Spiritu iram et malitiam, exterius autem materiam et res sensibiles, cognatos quoque secundum carnem simulque voluptates; renuntiando item diabolo et cunctis operibus ejus; ad hæc indesinenter orando, et in omni tempore, loco, negotio, opere, astando Deo, præsentemquæ sentiendo ac venerando illum. Nisi quis, inquam, hæc omnia fecerit, perfectus esse non potest.

Frater aliquis interrogans senem dixit: Abba, quæ fit, ut, cum ego in mea cellula faciam cuncta quæ decent, tamen non inveniam consolationem a Deo? Ait illi senex: Hoc tibi contingit eo, quod vanis cum otioso confabulationibus indulges; et quia omnino vis potiri optato voluntatem tuam propriam. Reposuit seni: Quid igitur facere me jubes, pater? Respondit senex: Vade, ini familiaritatem cum viro timente Deum, et humilia te ipsum coram eo; et renuntia voluntati tuæ; et tunc invenies consolationem a Deo.

Dixit Senex: Qui ingreditur seplasiam, et in foro unguentario deambulat, etsi nihil emat aut contingat ex aromatibus, omnino tamen et interim fruitur odore, et ipse bene olet aliquandiu: sic qui conversatur cum patribus, trahit ex illis contagione salutari quod ipsum juvet: nam si quidem velit recte agere, monstratam ad hoc ab illis viam humiliationis videt; et horum exempla, verbaque instar illi muri sunt ad arcendas dæmonum incursiones.

Dixit Senex: Si te infirmitas occupet corporis, ne turberis dans te tristitiæ inerti. Si enim velit te Dominus tuus morbo corporeo affligi, tu quis es, qui succensere aut ægre ferre audeas? Nonne ipse tui curam in omnibus gerit? an sine ipso vel potes vivere? patienter ergo tolera: et ora ipsum, ut tibi quæ novit expedire præbeat. Hæc enim est voluntas ejus. Sede cum longanimitate, comede charitatem.

Dixit senex: Si acrem homo naturam ad legitime certandum exerat, exigit ab eo Deus, ne affectu nimio inhæreat materiæ corporeæ cuiquam, usque ad minutam acum; nam si quid tale addictius amaverit, impedietur mens ejus a sensibus et votis Deo dignis, per vehementiam desiderii possessis incubantis; et moerorem quem ex amatarum rerum jactura, crebro inevitabiliter accidente, concipiet.

Dixit senex: Oratio, et sensus sobrii attentique, simulque vexatio corporis, cum abundantiori diligentia Deo perseveranter oblata, in perturbationes potestate hominem instruunt.

Interrogatus est senex: Quid est, vivere hominem tanquam hospitem et peregrinum? Dic, inquit, tibi; Tace, et non habeo hic negotium. Hæc itera et fac in omni loco et operatione; tunc eris vere in statu advenæ et peregrini.

Dixit senex: Vita sancta sine doctrina, plura bona efficit, quam doctrina sine vita sancta. Nam sanctus indoctus vel tacens videntibus prodest: doctus sine sanctitate, etiam solum cogitans, obturbat. Si autem doctrina sana et vita sancta in unum concurrant, philosophiæ totius veram et plenam speciem absolvunt.

Dixit senex: Ne ambias, aut libenter admittas caput fieri congregationis fratrum, ne forte imponas collo tuo alienorum onera peccatorum.

Dixit idem senex: Vim sibi facere in orando, et ariditatem diu ferre patienter, gignit, orare cum gaudio et cum quiete. Vim sibi facere ad robur boni propositi pertinet: orare autem cum quiete munus est gratiæ.

DE ABBATE MACARIO AEGYPTIO.

[I] NARRAVIT de se ipso Abbas Macarius ad hunc modum: Quando eram juvenis, et in cella residebam in Aegypto, apprehenderunt me ac fecerunt clericum in vico; sed nolens acquiescere, fugi ad alium locum. Venit ad me sæcularis vir pius, qui accipiebat quod manibus operabar, et ministrabat mihi. Contigit autem per tentationem, ut quædam virgo vi prolapsa sit in stuprum. Ea cum uterum gereret, interrogabatur, quis esset auctor criminis? Respondit itaque Anachoretam esse. Unde egressi comprehenderunt me adduxeruntque ad vicum; atque appenderunt collo fuligine infectas ollas cum ansis vasorum, sicque circumduxerunt me in vico per compita, verberantes ac dicentes: Iste monachus vitiavit nostram virginem; capite eum, capite. Et percusserunt me pene ad mortem. Accedens vero aliquis senum, dixit: Quousque cæditis monachum istum peregrinum? Qui autem mihi ministrabat, sequebatur post me, pudore suffusus; multis quippe contumeliis eum affecerant, inquientes: Ecce Anachoreta, cui tu testimonium perhibebas, quid fecit? Ad hæc aiunt parentes puellæ: Non dimittemus eum, donec fidejussorem dederit, quod aliturus sit eam. Itaque significabam ministro illi meo, et spopondit pro me. Postea profectus ad cellam meam, dedi ei, quas habui, sportulas, dicens: Vende et affer cibum uxori meæ. Tum apud me: Macari, ecce tibi invenisti uxorem; oportet, ut paulo amplius labores, quo nutrias eam. Et operabar nocte dieque, mittebamque ei. Porro cum advenit tempus miseræ, ut pareret, ad multos dies in cruciatibus permansit, nec pariebat. Percontantur, quid hoc esset? Illa respondit: Ego scio, quoniam Anachoretam calumniata sum, prolatoque mendacio accusavi; neque enim in culpa est, sed ille juvenis. Tunc qui ministrabat mihi, lætus adveniens nuntiavit: Virgo illa non potuit parere, donec ita confiteretur: Extra culpam est Anachoreta; sed mentita sum adversus eum, et ecce totus vicus huc accedere vult cum honore, ut veniam a te supplex postulet. His ego auditis, ne mihi molestiam parerent homines, surrexi, atque huc in Scetim fugi. Inde principium causamque habet meus hic adventus.

[II] Venit aliquando Macarius Aegyptius a Sceti ad montem Nitriæ in oblatione Abbatis Pambo, et dicunt ei senes: Sermonem profer fratribus, pater. Tum ille infit, ego nondum evasi in monachum, sed monachos vidi. Mihi namque aliquando sedenti in cella apud Scetim molestæ erant cogitationes proficiscere in solitudinem, et vide quid illic oculis tuis occurret. Perstiti autem quinque annis, pugnans adversus cogitationem, ne forte inquiens a dæmonibus sit. Utque perseveravit cogitatio, abii in eremum. Illic inveni stagnum cum insula in medio ejus, et ad illud veniebant bestiæ eremi, ut biberent. Quas inter conspexi duos homines nudos, et contremuit corpus meum: existimavi enim esse spiritus. Ipsi vero postquam me viderunt trementem, ita locuti sunt: Noli timere, etiam nos homines sumus. Dixi illis: Unde estis, et quomodo venistis in solitudinem hanc? Responderunt: E coenobio sumus atque ex mutuo consensu egressi venimus huc, ecce quadraginta abhinc anni præterierunt. Unus e nobis Aegyptius est, alter Libycus. Ipsi quoque interrogaverunt me, his verbis: Quomodo se habet mundus? Venit-ne aqua in tempore suo? Mundus obtinet-ne abundantiam solitam? Respondi: Etiam. Vicissim ego percontatus sum: Quanam ratione fieri potero monachus? Aiunt mihi : Nisi quis renuntiaverit omnibus mundi rebus, non potest fieri monachus. Excepi: Ego infirmus sum, nec possum sicuti vos. Exceperunt etiam illi: Si non potes, quemadmodum nos, sede in cella tua, et peccata tua defle. Quæsivi ab eis, quando hyems est, non algetis? Quando æstus est, non uritur corpus vestrum? Responsum dederunt, Deus erga nos hac usus est dispensatione, nec hyeme rigemus, nec æstate nos æstus lædit. Propterea dixi vobis me nondum in monachum evasisse, sed vidisse monachos. Ignoscite mihi, fratres.

[III] Abbas Macarius cum in paneremo, seu omnimoda solitudine habitaret: solus autem illic anachoreticam vitam ducebat, infra vero alia erat eremus, in qua plures fratres degebant. Eo, inquam, loci aliquando per viam circumspiciens senex, vidit Satanam venientem in figura hominis, ut per locum, in quo erat, transiret: apparebat autem quasi tunicam gestans lineam perforatam, a cujus foraminibus pendebant parvi lecythi. Dicit ei magnus senex: Quo vadis? Respondit: Proficiscor ad fratres, ut eis suggeram. Tum senex: Et quare tibi ampullæ hæ? Ille: Affero fratribus condimenta. Senex: Et hæc omnia? Excepit, etiam, si unum alicui non placuerit, aliud porrigo; si neque hoc, do aliud, omnino autem ex illis saltem unum placiturum est ei. Atque his dictis abiit. At senex remansit, observans vias, donec reverteretur. Utque conspexit illum, ait: Salvus sis. Ille respondit: Quomodo contingere mihi poterit, ut salvus sim? Senex? Quare, Ille: Quia cuncti mihi fuerunt immites, nec ullus sustinuit me. Ad eum senex: Nullus ergo illic tibi amicus? Ad senem Satanas: Ne unum ibi amicum habeo, qui vel ipse mihi obtemperat; cumque me conspicit, instar auræ vertitur. Tum senex: Quomodo vocatur frater ille? Satanas ad hoc, Theopemptus. Quo dicto discessit. Itaque surgens abbas Macarius perrexit ad inferiorem eremum. Eaque re comperta fratres, sumentes ramos palmarum, ei obviam prodierunt. Cæterum unusquisque eorum præparabat se, putans, quod apud ipsum diversaturus esset senex. At ille requisivit, quisnam esset in monte, qui Theopemptus appellaretur. Quo invento, intravit in cellam ejus. Theopemptus autem suscepit eum lætus. Utque coepit solum secum habere, senex: Quomodo, inquit, se res tuæ habent, frater? Is dicit: Recte, per preces tuas. Et senex: Num impugnant te cogitationes? Ille: Interim mihi bene est. Pudebat enim eum edicere. Ait illi senex: Ecce a quot annis vitam asceticam duco, et honore afficior ab omnibus; attamen me senem Spiritus fornicationis divexat. Theopemptus excepit: Crede, Abba, me etiam. Senex vero simulabat ab aliis etiam cogitationibus impugnari se, donec eum ad confessionem adduceret. Postea dicit ei: Quomodo jejunas? Respondit: Ad horam nonam. Tum senex: Jejuna usque ad vesperam, exerce te, meditarc, ac recita memoriter ex Evangelio aliisque Scripturis; cumque te subierit cogitatio, nunquam deorsum spectes, sed sursum semper; statimque tibi Dominus præbebit auxilium. Et postquam fratrem informasset senex, reversus est ad solitudinem suam. Ubi observans iterum videt dæmonem illum, aitque ei: Quo iterum pergis? Fratres, inquit, instigatum. Atque abiit. Ut vero rursus transiit, sciscitatus illum senex, quomodo haberent fratres? Respondit: Male. Et senex: Cur? Dæmon: Cuncti feroces sunt; quodque pejus est, ille, quem habebam amicum, et obsequentem mihi, ipse etiam, unde nescio, reversus est, nec amplius a me persuadetur, sed cunctis ferocior evasit: unde juravi me amplius ea loca non calcaturum, nisi post tempus. Quo pronuntiato, discessit, senem relinquens. Tunc sanctus intravit in cellam suam.

[IV] Venit Abbas Macarius magnus ad Abbatem Antonium in montem; cumque pulsasset ostium, egressus est, petiitque: Tu quis es? Ille autem: Ego, inquit, sum Macarius. Et ostio clauso, intravit, relinquens eum. Sed postquam agnovit patientiam ejus, aperuit. Atque cum eo urbane agens, dixit: A multo tempore videre te desiderabam, audita tui fama. Et hospitaliter susceptum refecit, erat enim e multo labore fessus. Vespere autem facto, Abbas Antonius sibi madefecit ramos palmarum. Ait ei Abbas Macarius: Jube et ego mihi intinguam. Ille: Intingue, inquit. Confectoque magno fasciculo, intexit. Igitur sedentes a vespera, collocuti de animarum salute, plectebant; plecta autem per fenestram descendebat in speluncam. Et mane ingrediens beatus Antonius, vidit plectæ Abbatis Macarii copiam, et infit: Multa virtus e manibus istis egreditur.

[V] Abbas Macarius prædixit fratribus de vastatione Sceteos: Quando spectaveritis cellam ædificatam juxta paludem, scitote, quod prope sit Sceteos desolatio: quando videritis arbores, ad fores est; cum autem pueros conspexeritis, tollite melotes vestras, atque discedite.

[VI] Dixit iterum, volens fratres consolari: Venit huc cum matre sua puer, qui a dæmonio vexabatur, et dicebat matri: Surge anus, abeamus hinc. Illa vero: Non possum, inquit, pedibus incedere. Tum puer ad eam: Ego te portabo. Et admiratus sum dæmonis nequitiam, quomodo eos hinc voluisset fugare.

[VII] Referebat Abbas Siso��s: Quaudo eram in Sceti cum Macario, ascendimus septem nomina seu homines, ut cum eo meteremus: et ecce vidua quædam pone nos spicas colligebat, nec cessabat plorare. Vocavit ergo senex dominum prædii, dixitque ei: Quid habet anus hæc, quod semper plorat? Respondit: Quia vir ejus alicujus depositum dum servat, mortuus est subito, nec enuntiavit, ubi posuerit illud, vultque depositi dominus eam et liberos ejus sibi in servos vindicare. Excepit senex Dic ei ut veniat ad nos, ubi ob æstum conquiescimus. Cumque venisset mulier, ait illi senex: Quare omnino ita fles? Respondit illa: Maritus meus accepto deposito emigravit e vita, nec significavit moriens, ubi posuerit. Tunc senex ad eam: Veni, ostende mihi ubi sepelieris eum. Itaque ductis secum fratribus cum ea egressus est. Ut pervenerunt ad locum, dixit senex mulieri: Recede in domum tuam. Et postquam precati fuissent, vocavit senex mortuum his verbis: Ille, ubi posuisti alienum depositum? Responsionem dedit homo: Absconditum est in domo mea, sub pede lecti. Senex ad ipsum: Iterum dormi usque ad resurrectionis diem. Hoc videntes fratres, præ timore ceciderunt ad pedes ejus. Tum illis senex: Non propter me id evenit, nihil quippe sum: sed propter viduam et pupillos Deus rem fecit, hoc vero magnum est, quod Deus vult animam esse sine peccato, et quidquid petierit accipiet. Profectus ergo nuntiavit viduæ, ubi jaceret depositum. Quæ accipiens dedit domino, ac in libertatem asseruit liberos, omnesque qui miraculum audiverunt, gloriam dederunt Deo.

[VIII] Narravit Abbas Petrus de beato Macario, quod cum advenisset aliquando ad quemdam anachoretam, et invenisset eum ægrotantem, sciscitatus sit, quidnam cibi vellet sumere: nihil quippe erat in cella ejus. Qui postquam dixisset, pastillum, non piguit virum fortem Alexandriam proficisci, ut ægro daret: miraque res nemini manifesta facta est.

[IX] Iterum memoravit; Ad Abbatem Macarium cum fratribus cunctis in simplicitate conversantem dixerunt nonnulli? Quare te talem præbes? Ille respondit: Duodecim annos servivi Domino meo, ut mihi hanc gratiam largiretur; et omnes mihi consilium datis, uti eam deponam?

[X] Dicebant de Abbate Macario, quod si cum fratribus vacans versaretur, ita secum constituebat; si vinum affuerit propter fratres bibe; et pro uno vini poculo, per unum diem aquam non bibas. Igitur fratres, reficere cupientes, dabant ei. Senex autem cum gaudio admittebat, ut se ipsum torqueret. At discipulus ejus, cui res nota erat, dicebat fratribus: Per Dominum, ne præbeatis illi; alioqui in cella confecturus est se. Quo comperto fratres, non amplius ei porrigebant.

[XI] Proficiscens aliquando Abbas Macarius a palude in cellam suam, portabat palmarum ramos; et ecce occurrit ei in via diabolus falcem gerens. Utque voluit eum ferire, non valuit. Itaque ait ei: Multa a te vis, Macari, quod adversus te nihil valeo. En enim, quidquid agis, ego quoque facio. Tu cibo abstines, et ego: vigilas; ego penitus non dormio. Unum solum est in quo vincis me. Interrogavit Abbas Macarius: Quodnam est illud? Respondit: Humilitas tua. Ac propterea adversus te nihil possum.

[XII] Interrogaverunt quidam e patribus Abbatem Macarium Aegyptium, dicentes: Qui fit, ut sive comedas, sive jejunes, corpus tuum pariter siccum sit? Responditque illis senex: Lignum quod versat sarmenta quæ comburuntur, omnino ab igne consumitur. Simili modo si mentem suam homo in timore Dei mundaverit, ipse Dei timor corpus ejus consumit.

[XIII] Profectus est aliquando Abbas Macarius a Sceti in Terenuthim; et ingressus est fanum, ut dormiret. Erant autem ibi vetera ethnicorum cadavera; e quibus unum acceptum posuit sub capite suo, velut embrimium. Dæmones ergo intuiti audaciam ejus, invidia ducti sunt: ac volentes eum terrere, velut foeminam de nomine vocabant, dicentes: Illa, veni nobiscum ad balneum: respondit autem alius dæmon sub ipso tanquam e mortuis, sic: Peregrinum habeo super me, nec possum venire. At senex territus non est, sed audacter verberabat corpus: Surge, inquiens, vade in tenebras si potes. Quo audito dæmones clamaverunt voce magna: Vicisti nos. Tum pudore suffusi aufugerunt.

[XIV] Dicebant de Abbate Macario Aegyptio, quod ascendens e Sceti, ac sportulas portans, defatigatus sedit, oravitque ad hunc modum Deus: tu scis, nihil mihi virium superesse. Et illico juxta fluvium est delatus.

[XV] Quidam in Aegypto filium habebat paralyticum, et tulit eum ad cellam Abbatis Macarii; relinquens autem ad ostium plorantem, longe abscessit. Igitur senex deorsum aspiciens vidit puerum, et interrogavit eum: Quis te huc attulit? Respondit: Pater meus hic me projecit, et abiit. Dicit ei senex: Surgens assequere eum. Statimque sanitate recuperata surrexit et patrem consecutus est: atqu ita reversi sunt in domum suam.

[XVI] Abbas Macarius magnus dicebat fratribus in Sceti, postquam Ecclesiam dimisisset: Fugite, fratres. Ait illi seniorum quidam; Quonam fugere poterimus ultra solitudinem hanc? Ipse vero digitum suum ad os ponebat, dicens: Fugite hoc. Tum ingrediebatur in cellam suam, et clauso ostio sedebat.

[XVII] Dixit idem Abbas Macarius: Si quempiam increpando, ad iram commoveris, affectui tuo satisfacis. Non enim, ut alios salves, perdes te ipsum.

[XVIII] Idem Abbas Macarius, dum esset in Aegypto, invenit hominem habentem jumentum, et prædantem quæ ad usum suum possidebat: ipse vero tanquam peregrinus astans furi, una onerabat jumentum, magnaque cum quiete deduxit eum, dicens; "Nihil intulimus in mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. Dominus dedit: sicut ipse voluit, ita et factum est. Benedictus Dominus in omnibus."

[XIX] Interrogaverunt quidam Abbatem Macarium dicentes: Quomodo debemus orare? Respondit ille senex: Non opus est loqui multum, sed extendendæ sunt manus, proferendumque: Domine, sicut vis et sicut nosti, miserere. Si autem ingruerit tentationis impugnatio, dici debet: Domine, adjuva. Ipse scit, quæ expediant, et facit nobiscum misericordiam.

[XX] Dixit Abbas Macarius; Si apud te extiterit contemptus velut laus, paupertas tanquam divitiæ, indigentia sicut abundantia, non moreris. Fieri enim non potest, ut qui recte credit, et in pietate operatur, incidat in vitiorum sordes ac dæmonum errorem.

[XXI] Referebant: Duo fratres in Sceti deliquerunt, quos segregavit seu excommunicavit Abbas Macarius Urbicus, et venerunt nonnulli, nuntiaruntque Abbati Macario magno Aegyptio. Qui affirmavit fratres non esse segregatos, sed Macarium; etenim diligebat eum. Auditu accepit Abbas Macarius, quod a sene excommunicatus fuisset, fugitque ad paludem. Egressus itaque est Abbas Macarius magnus, ac reperit eum a culicibus perforatum; dicitque ei: Tu segregasti fratres, et secessuri sunt in vicum. Ego vero segregavi te; tuque, veluti pulchra virgo in interius cubiculum fugisti huc. At ego, vocatis fratribus, ab ipsis didici nihil horum factum esse. Vide igitur tu, frater, ne a dæmonibus illusus fueris. Nam nihil vidisti. Sed veniam incurvatus pete pro delicto tuo. Ille autem dixit: Si vis, da mihi poenitentiam. Videns ergo senex humilitatem illius, ait: Vade, jejuna tres hebdomadas, semel singulis hebdomadis comedens. Hæc scilicet erat illius perpetua operatio, hebdomadas jejunare.

[XXII] Dixit Abbas Moyses Abbati Macario in Sceti: Volo cum quiete ac silentio vivere, nec sinunt me fratres. Ait illi Abbas Macarius: Video te indolis mollioris esse, nec posse fratrem a te avertere: sed si desideras quietam vitam, proficiscere ad eremum, intro in petra, et illic quiete deges. Atque hoc fecit, et conquievit.

[XXIII] Frater convenit Abbatem Macarium Aegyptium, et dixit ei: Abba, effare mihi verbum, quonam modo salvus ero. Ait senex: Vade ad sepulcrum, et maledictis mortuos impete. Abiens igitur frater, convitiis et lapidibus appetiit: reversusque annuntiavit seni. Quærit ab eo; Nihil tibi responderunt? frater: Nihil. Tum senex inquit: Iterum proficiscere cras, laudibus eos effer. Pergens itaque frater, collaudavit eos, vocans: Apostoli, sancti, justi. Tum adiit senem dixitque: Laudavi. Ille ei: Nihil tibi responderunt? Frater: Nullo modo. Tunc senex infit: Nosti quantis eos contumeliis affeceris, nec quidquam reposuerunt tibi; et quantis eosdem laudibus ornaveris, nihilque ad te prolocuti sunt: ita etiam tu, si salutem consequi desideras, mortuus fias; nec injurias hominum, nec laudes eorum cogites, instar mortuorum, sic poteris salvus fieri.

[XXIV] Præteriens aliquando Abbas Macarius per Aegyptum una cum fratribus, audivit puerum ita matri suæ loquentem: Mater, quidam dives diligit me, et odi eum; pauper vero odit me, ac cum diligo. Quo audito sermone admiratus est Abbas Macarius. Dicunt ei fratres: Quid hoc verbi est, pater, quod affectus sis admiratione? Respondit illis senex: Revera Dominus noster dives est diligitque nos, nec volumus illi obtemperare; inimicus autem noster diabolus pauper est, odioque nos prosequitur, et diligimus ejus impuritatem.

[XXV] Rogavit eumdem multis cum lacrymis Abbas Poemen, dicens: Eloquere mihi verbum, quomodo assecuturus sim salutem. Senex vero ei respondit: Quam quæris rem, nunc recessit a monachis.

[XXVI] Aliquando Abbatem Antonium convenit Abbas Macarius, habitoque ad eum sermone, Scetin reversus est. Obviam ei processerunt patres. Et in colloquio ait illis senex: Abbati Antonio dixi, quod in loco nostro careamus oblatione. Coeperunt patres disserere aliis de rebus, nec requisierunt responsum discere a sene, nec senex eis prolocutus est. Hoc ergo pronuntiabat patrum quidam: Cum viderint patres, e fratrum memoria excidere, ut interrogent de re eis utili, necessitatem sibi imponunt principium orationis proferendi: quod si a fratribus non adigantur, non persequuntur sermonem; ut ne deprehendantur locuti neque interrogati, videaturque esse otiosa loquela.

[XXVII] Hunc in modum percontatus est Abbas Esa��s Abbatem Macarium: Profer mihi sententiam. Et dixit ei senex: Homines fuge. Rursus Abbas Esa��as: Quid est fugere homines. Senex vero: Sedere in cella tua, et deflere tua peccata.

[XXVIII] Hoc referebat Abbas Paphnutius discipulus Abbas Macarii: Rogavi patrem meum, ut aliquid mihi diceret. Illius autem oratio fuit: Neminem læseris, neminem condemnaveris. Hæc observa et salvus fies.

[XXIX] Dixit Abbas Macarius: Noli dormire in cella fratris, qui malam famam habet.

[XXX] Accesserunt aliquando fratres ad Abbatem Macarium Sceti agentem, nec quidquam invenerunt in cella ejus, nisi aquam putridam. Dicunt ei: Abba, ascende in pagum, reficiemus te. Excepit senex: Nostis, fratres, illius talis hominis pistrinum in pago? Respondent: Etiam. Tum senex: Ego quoque novi. Scitis et prædium illius, ubi fluvius salit? Aiunt; Scimus. Ego quoque scio, inquit senex. Quando igitur placet, vestri opus non habeo, sed mihi apporto.

[XXXI] Aiebant de Abbate Macario, quod si ad eum accederet frater, cum timore, tanquam ad sanctum et magnum senem, nihil ei loquebatur. Si vero fratrum quispiam tanquam nihili faciens ei diceret; Abba, quando eras camelarius, et nitrum furabaris, ac vendebas, nonne verberabant te custodes? Si ista quis esset prolocutus, huic cum gaudio, si quid interrogasset, responsum dabat.

[XXXII] De Abbato Macario Magno asserebant, quod extiterit, sicut scriptum est, Deus terrestris. Quia quemadmodum Deus mundum tegit; ita Abbas Macarius delicta obtegebat; quæ vicerat, quasi non vidisset; quæ audierat, quasi non audivisset.

[XXXIII] Narratio Abbatis Vitimii extitit, quod ita retulerit Abbas Macarius: Sedente me aliquando in Sceti, descenderunt illuc duo juvenes peregrini; quorum unus barbam gerebat, alter vero primam emittebat lanuginem. Hi venerunt ad me rogantes, ubi esset cella Abbatis Macarii? Tum Ego: Quid eum vultis? Aiunt: Audita ejus ac Sceteos fama, venimus, ut videamus eum. Dico: Ego sum. Factaque corporis inclinatione, inquiunt: Hoc in loco cupimus manere. Ego vero videns eos delicatos et velut in divitiis educatos, aio: Non potestis residere hic. Tum major infit: Si non possimus remanere hic, ad alium pergemus locum. Ego intra mentem meam; Cur pello eos, et scandalum patientur? Efficiet labor, ut ipsi sponte fugiant. Itaque dico eis: Venite, construite vobis cellam, si potestis. Illi: Ostende nobis locum, construemus. Dedit autem eis senex securim, peramque plenam panibus, et sal: ostenditque petram duram, monens: Lapides hic incidite, atque ex palude portate vobis ligna, tectoque imposito, residete. Putabam autem, inquit, illos propter laborem recessuros. Porro petierunt a me, quid eo loci operaturi essent. Respondi, plectam facerent: sumptisque e palude foliis palmarum, ostendi ipsis plectæ seu funis principium, utque consuere oporteret; dixique: Facite sportas, quas tradetis custodibus, ipsi vero afferent nobis panes. Deinde abscessi. At illi patienter quæcumque mandaveram executi sunt: nec venerunt ad me tribus annis. Ego vero assidue cum animo meo colluctabar, reputans; Ecquæ est eorum operatio, quod non accesserint interrogaturi de cogitatione? Qui procul habitant, veniunt ad me: et isti cum propinqui sint, non accesserunt, nec ad alios profecti sunt: duntaxat pergunt ad Ecclesiam, taciti, ut accipiant oblationem. Igitur oravi Dominum, jejunans una hebdomade; ut manifestum mihi faceret, quidnam operarentur. Post hebdomadam vero surgens, ad eos abii, ut intuerer, quomodo agerent. Et cum pulsassem aperuerunt, meque salutarunt cum silentio. Feci orationem, et sedi. Major innuit minori, ut egrederetur: ipseque sedit, ad conficiendam plectam, nec quidquam loquebatur. Ad horam vero nonam strepitum edidit. Venit junior, fecit parum polentæ, ac majore innuente apposuit mensam, cumque super eam tres paximates posuisset, stetit tacens. Ego vero dixi: Surgite, comedamus. Inde consurgentes cibum sumpsimus. Attulit baucale, ac bibimus. Ut autem advenit vespera, petunt a me: Recedis-ne? Respondi: Non, sed hic dormio. Unde posuerunt mihi stoream et parte, et sibi ad alium angulum ex parte; tuleruntque zonas suas et succinctoria, simulque collocaverunt se in matta ante me. Cæterum postquam composuerunt se, oravi Deum, ut mihi operationem eorum revelaret. Tunc apertum est tectum, ortaque est lux, velut per diem; ipsi autem non cernebant lucem. Cum vero existimarent dormire me, major fodicat minoris latus, Consurgunt, cingunt se, expandunt manus ad coelum. Porro ego cernebam eos; ipsi non videbant me. Ad hæc vidi dæmones instar muscarum venientes super minorem, quorum alii accedebant, ut sederent in ore ejus, alii in oculis. Simul conspexi Angelum Domini cum gladio ignis præ manibus, circumvallantem eum, dæmonesque ab eo propellentem. At majori non poterant appropinquare. Circa matutinum vero tempus, recubuerunt: ego assimilavi, me mox expergefactum; ipsique similiter. Hoc autem dumtaxat mihi elocutus est verbum major: Vis recitemus duodecim Psalmos? Excipio: Etiam. Tum psallit minor quinque Psalmos, a sex versibus, et unum alleluia, atque ad unumquemque versum, exibat ignis lampas ex ore ejus, ascendebatque in coelum. Pari modo etiam major, quando aperiebat os in psallendo, tanquam funiculus ignis egrediebatur, et pertingebat usque in coelum. Etiam ego parumper ex pectore ac memoria recitavi. Post quod exiens, dixi: Orate pro me. Ipsi autem inclinaverunt se, tacentes. Comperi ergo, quod major perfectus esset, minorem adhuc impugnaret inimicus. Cæterum post paucos dies, mortis somnum obdormivit major frater, ac tertia dein die minor. Cumque e patribus nonnulli adirent Abbatem Macarium, ducebat eos in istorum cellam, cum his verbis: Venite, videte martyrium minorum peregrinorum.

[XXXIV] Miserunt aliquando ad Abbatem Macarium in Sceti consistentem senes montis, orantes eum, et aiunt: Ne universa multitudo ad te veniendo fatigetur, precamur, ut accedas ad nos, quo videamus, antequam emigres ad Dominum. Qui ad montem cum affuisset, congregata est omnis multitudo circa eum. Senes vero rogaverunt, ut ad fratres haberet sermonem. Ille audita rogatione: Ploremus, inquit, et oculi nostri profundant lacrymas, antequam eo abeamus, ubi lacrymæ nostræ combusturæ sunt corpora nostra. Et ploraverunt cuncti, cecideruntque super faciem suam, necnon dixerunt: Pater, ora pro nobis.

[XXXV] Alia iterum vice dæmon insurrexit adversus Abbatem Macarium cum gladio, volens pedem ejus amputare: sed cum propter humilitatem ipsius non posset, dixit ei: Quæcumque habetis, habemus etiam nos: sola humilitate a nobis differtis et prævaletis.

[XXXVI] Dixit Abbas Macarius: Si retinuerimus memoriam malorum, quæ nobis inferuntur ab hominibus, abolemus vim recordationis Dei: quod si recordati fuerimus malorum quæ per dæmones contingunt, erimus invulnerati.

[XXXVII] Retulit Abbas Paphnutius, discipulus Abbatis Macarii, verba senis: Quando eram puer, cum aliis pueris pascebam buculas; et perrexerunt furatum ficus. Dumque currunt, una ex iis cecidit, quam tollens comedi. Quoties ergo ejus rei redit memoria, plorans sedeo.

[XXXVIII] Narravit Abbas Macarius: Iter agens aliquando per eremum, inveni calvariam mortui ad solum jacentem; quam cum palmeo baculo movissem, locuta mihi est calvaria. Dico ei: Tu quis es. Respondit mihi caluaria: Ego eram pontifex idolorum, eorumque gentilium, qui hoc loco morabantur: tu vero es Macarius, qui Spiritum Dei fers: quacumque hora commotus fueris misericordia erga eos, qui in tormentis versantur, exiguum sentiunt solatium. Ait senex: Quodnam est solatium, et quodnam tormentum? Quantum, inquit, a terra distat coelum, tantum est ignis infra nos, a pedibus ad caput stantibus nobis in medio ignis: nec licet facie ad faciem videre quemquam; sed cujusque facies dorso alterius adhæret. Quando igitur oras pro nobis, unus ex parte spectat faciem alterius. Hoc est solatium. Et flens senex, dixit: Væ diei in qua natus est homo! Addidit: Est-ne aliud gravius supplicium? Retulit cranium: Major poena est subter nos. Tum senex: Et quinam illic degunt? Excepit: Nos, utpote qui ignoravimus Deum, modice misericordiam consequimur: qui vero cognoverunt Deum, et negaverunt eum, subtus nos sunt. Tunc senex calvariam sumens, humo mandavit.

[XXXIX] Dictum est de Abbate Macario Aegyptio, quod aliquando e Sceti ascendebat in montem Nitriæ: et ut prope locum extitit, dixit discipulo suo: Præcede paululum. Cumque ille præiret, obvium habuit quemdam Græcorum seu gentilium sacerdotem. Ad quem clamans frater, vocabat; Heu, heu, inquiens, quo curris, dæmon? Ille vero conversus, plagas ei inflixit, reliquitque semimortuum. Ac tollens, quod portabat lignum, cucurrit. Paululum progresso occurrit inter cursum Abbas Macarius, qui dixit ei: Salvus sis, salvus sis labore confecte. Ille admiratus venit ad eum, et ait: Quid boni vidisti in me, quod me salutaveris? Tum senex: Quoniam conspexi te labore fessum, ac nescis te in vanum defatigari. Sacerdos quoque: Ego salutatione tua compunctus sum, et cognovi ex parte Dei te esse. Alius vero malus monachus, obvius factus, contumelia me affecit: quare ego dedi ei plagas ad mortem. Agnovit autem senex, quod de discipulo suo loqueretur. Tunc, apprehensis ejus pedibus, sacerdos ita locutus est: Non dimittam te, nisi me feceris monachum. Et venerunt sursum, ubi erat monachus, portaveruntque illum ad Ecclesiam montis. Porro cernentes sacerdotem cum eo, stupefacti sunt; et fecerunt illum monachum. Multique gentilium propter eum facti sunt Christiani. Asserebat ergo Abbas Macarius, quod sermo malus etiam bonos malos faciat, et sermo bonus etiam malos bonos.

[XL] De Abbate Macario memorabant, quod absente illo ingressus sit latro in cellam ejus. Cum autem rediisset, invenit latronem, qui camelum suppellectile sua onerabat. Ipse igitur intrans in cellam, de vasis accipiebat, et una cum eo onerabat camelum. Ut ergo sarcinam immiserunt, coepit fur verberare camelum, ut surgeret; neque surgebat. Videns porro Abbas Macarius, quod non exurgeret, cellam ingressus invenit parvum sarculum, emissumque imposuit camelo, dicens: Frater, hoc quærebat camelus. Pede vero pulsans eum senex, ait: Surge. Confestimque surrexit, et parumper itineris confecit propter ejus sermonem. Sed iterum resedit, nec exurrexit, donec deposuissent cunctam suppellectilem. Tunc enim abiit.

[XLI] Abbas Aio interrogavit Abbatem Macarium, sic: Dicito mihi aliquid. Ait ei Abbas Macarius: Fuge homines; sede in cella tua, et defle peccata tua; nec dilexeris loquelam hominum; salusque tibi obtinget.



Christian Latin The Latin Library The Classics Homepage