PROFESSIO CONTRA SECTAM PRISCILLIANI



Incipit exemplar professionum habitarum in concilio Toletano contra sectam Priscilliani aera ccccxxxviii

Post habitum iam concilium Kalendis Septembribus tertio nonas Septembres, post diversas cognitiones tunc habitas, sub die octavo iduum Septembrium, domni Symphosii et domni Dictinii sanctae memoriae episcoporum et domni sanctae memoriae Comasii tunc praesbyteri excerptae sunt de plenariis gestis professiones, quas inter reliquas habuerunt in concilio Toletano de damnatione Priscilliani vel sectae eius:

Post aliquanta et inter aliquanta eodem tempore acta, Dictinius episcopus dixit: Audite me, optimi sacerdotes, corrigite omnia, quia vobis correctio data est. Scriptum est enim: Vobis datae sunt claves regni coelorum. Sed peto a vobis ut claves nobis regni, non portae aperiantur inferni. Haec, si dignamini, omnia ante oculos pono. Hoc enim in me reprehendo, quod dixerim unam dei et hominis esse naturam.

Item dixit: Ego non solum correctionem vestram rogo, sed et omnem praesumptionem meam de scriptis meis arguo atque condemno.

Item dixit: Sic sensi, testis est deus. Si erravi, corrigite.

Item dixit: Et paulo ante dixi et nunc iterum repeto, in priori comprehensione mea et in principiis conversionis meae quaecumque conscripsi, omnia me toto corde respuere.

Item dixit: Excepto nomine dei, omnia anathemo.

Item dixit: Omnia quae inveniuntur contra fidem, cum ipso auctore condemno.

Symphosius episcopus dixit: Iuxta quod paulo ante lectum est in membrana nescio qua, in qua dicebatur filius innascibilis, hanc ego doctrinam, quae aut duo principia dicit aut filium innascibilem, cum ipso auctore damno qui scripsit.

Item dixit: Ego sectam quae recitata est, damno cum auctore.

Item dixit: Ego sectam malam quae recitata est, damno cum auctore.

Item dixit: Date mihi chartulam; ipsis verbis condemno. Et cum accepisset chartulam, de scripto recitavit: Omnes libros haereticos et maxime Priscilliani doctrinam, iuxta quod hodie lectum est, ubi innascibilem filium scripsisse dicitur, cum ipso auctore damno.

Comasius praesbyter dixit: Nemo dubitet me cum domno meo episcopo sentire et omnia damnare quae damnat, et nihil eius praeferre sapientiae nisi solum deum. Atque ideo nolo ne dubitetis aliud me esse facturum, aliud sensurum quam quod professus est ac perinde quomodo dixit quem sequor episcopus meus. Quidquid ille damnavit, et ego damno.

AERA qua supra, sub die septimo iduum Septembrium, professiones sanctae memoriae episcoporum domni Symphosii et domni Dictinii et sanctae memoriae domni Comasii tunc praesbyteri:

Comasius praesbyter dixit: Non timeo frequenter dicere quod semel dixisse me gaudeo. Sequor auctoritatem episcopi mei Symphosii; sequor sapientiam senis. Teneo quod dixi; si iubetis, ex chartula relegam. Omnes id sequantur qui voluerint vestro haerere consortio. Et Comasius praesbyter ex chartula legit: Cum catholicam et Nicaenam fidem sequamur omnes, et scriptura recitata sit quam Donatus praesbyter, ut legitur, ingessit, ubi Priscillianus innascibilem esse filium dixit, constat hoc contra Nicaenam fidem esse dictum; atque ideo Priscillianum dicti huius auctorem cum ipsius dicti perversitate et quos male condidit libros cum ipso auctore condemno.

Symphosius episcopus dixit: Si quos male condidit libros, cum ipso auctore condemno.

Dictinius episcopus dixit: Sequor sententiam domni mei et patris mei et genitoris et doctoris �� Quaecumque locutus est, loquor. Nam scriptum legimus: Si quis vobis aliter evangelizaverit praeterquam quod evangelizatum est vobis, anathema sit. Et idcirco omnia quae Priscillianus aut male docuit aut male scripsit cum ipso auctore condemno.

DIE qua supra:

Exemplar definitivae sententiae episcoporum translatae de gestis. Episcopi dixerunt: Legatur scriptura sententiae. Et legit: Etsi diu deliberantibus utrum post Caesaraugustanum concilium in quo sententia in certos quosque dicta fuerat, sola tamen una die praesente Symphosio, qui postmodum declinando sententiam praesens audire contempserat, arduum nobis esset audire iam dictos, tamen litteris sanctae memoriae Ambrosii, quas post illud concilium ad nos miserat, ut si condemnassent quae perperam egerant et implessent conditiones quas praescriptas literae continebant, reverterentur ad pacem (adde quae sanctae memoriae Siricius papa suasisset), magnam nos constat praestitisse patientiam: et si prius indictum in Toletana urbe concilium declinarant ad quod illos evocaramus, ut audiremus cur non implerent conditiones, quas sibi ipsi, sancto Ambrosio praesente et audiente, posuissent, patuit respondisse Symphosium se a recitatione eorum quos dicebant martyres recessisse, ac dehinc deceptum tentumque per plurimos secus aliqua gessisse reperimus, nullis libris apocryphis aut novis scientiis quas Priscillianus composuerat involutum; Dictinium epistolis aliquantis pene lapsum, quas omnes sua professione condemnans, correctionem petens, veniam postularat: quem constat, ut Symphosius fecit, quaecumque contra fidem catholicam Priscillianus scripserat, cum ipso auctore damnasse. Ceterum extortum sibi de multitudine plebis probaret esse Symphosius ut ordinaret Dictinium episcopum, quem sanctus Ambrosius decrevisset bono pacis locum tenere praesbyterii, non accipere honoris augmentum. Confiterentur etiam illud quod alios per diversas ecclesias ordinassent, quibus deerant sacerdotes, habentes hanc fiduciam quod cum illis propemodum totius Galliciae sentiret plebium multitudo; ex quibus ordinatus Paternus Bracarensis ecclesiae episcopus in hanc vocem confessionis primus erupit ut sectam Priscilliani se scisse, sed factum episcopum liberatum se ab ea, librorum lectione sancti Ambrosii, esse iuraret.

Item Isonius nuper baptizatum se a Symphosio et episcopum factum, hoc se tenere quod in praesenti concilio Symphosius professus est, esse respondit.

Vegetinus vero olim ante Caesaraugustanum concilium episcopus factus, similiter libros Priscilliani cum auctore damnaverat; ut de caeteris acta testantur, de quibus qui consuluntur episcopi iudicabunt.

Herenias clericos suos sequi maluerit, qui sponte nec interrogati Priscillianum catholicum sanctumque martyrem clamassent, atque ipse usque ad finem catholicum hunc esse dixisset persecutionem ab episcopis passum. Quo dicto omnes sanctos iam plurimos quiescentes, aliquos in hac luce durantes, suo iudicio deduxerit in reatum. Hunc cum his omnibus, tam suis clericis quam diversis episcopis, hoc est, Donato, Acurio, Emilio, qui ab eorum professionibus recedentes, maluissent sequi consortium perditorum, decernimus ab sacerdotio submovendum: quem constaret etiam de reliquis verbis suis convictum per tres episcopos, multos quoque praesbyteros sive diacones, cum periurio esse mentitum.

Vegetinum autem, in quem nulla specialiter dicta fuerat ante sententia, data professione quam synodus accepit, statuimus communioni nostrae esse reddendum. Paternum, scilicet pro catholica fidei veritate et publicato haeresis errore, libenter amplexi, ecclesiam in qua episcopus fuerat constitutus tenere permisimus, recepturi etiam in nostram communionem cum sedes apostolica rescripserit. Reliqui qui ex provincia Gallaecia ad concilium non venerunt, et in Symphosii semper communione durarunt, acceptam formam a concilio missam si subscripserint, etiam ipsi in caelestis interim pacis contemplatione consistant, expectantes pari exemplo quid papa qui nunc est, quid sanctus Simplicianus episcopus Mediolanensis reliquique ecclesiarum rescribant sacerdotes. Si autem subscriptionem formae quam misimus non dederint, ecclesias quas detinent non retineant; neque iis communicent qui reversi de synodo datis professionibus ad suas ecclesias reverterunt.

Sane Vegetinum solum cum Paterno communicare decrevimus. Symphosius autem senex religiosus, qui quae egerit supra scripsimus, in ecclesia sua consistat, circumspectior circa eos quos ei reddemus futurus: inde expectabit communionem unde prius spem futurae pacis acceperat.

Quod observandum etiam Dictinio et Anterio esse decrevimus. Constituimus autem ut priusquam illis per papam vel per sanctum Simplicianum communio redditur, non episcopos ab illis, non praesbyteros, non diacones ordinandos; ut sciamus si vel nunc sciunt, sub hac conditione remissi, tandem synodicae sententiae praestare reverentiam.

Meminerint autem fratres et coepiscopi nostri enixe excubandum ne quis communione depulsus collectiones faciat per mulierum domos, et apocrypha quae damnata sunt legant, ne communicantes his pari societate teneantur. Quoniam quicumque hos susceperint, certum est eos etiam graviori sententia retinendos esse.

Fratri autem nostro Ortygio ecclesias de quibus pulsus fuerat pronunciavimus esse reddendas.



Christian Latin The Latin Library The Classics Homepage