INCIPIT LIBER TERTVLLIANI DE IEIVNIO ADVERSVS PSYCHICOS
CAP. I. 1. Mirarer
psychicos istos, si sola luxuria tenerentur, qua saepius nubunt, si non
etiam ingluuie lacerarentur, qua ieiunia oderant. Monstrum scilicet
haberetur libido sine gula, cum duo haec tam unita atque concreta sint, ut
si disiungi omnino potuissent, ipsi prius uentri pudenda non adhaererent.
Specta corpus, et una regio est. 2. Denique pro dispositione membrorum ordo
uitiorum. Prior uenter, et statim cetera saginae substructa lasciuia est;
per edacitatem salacitas transit. Agnosco igitur animalem fidera studio
carnis, qua tota constat, tam multuorantiae quam multinubentiae pronam, ut
merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam in hac quoque specie
continentiae accuset perinde gulae frenos imbuentem per nullas interdum uel
seras uel aridas escas, quemadmodum et libidini per unicas nuptias. 3. Piget
iam cum talibus congredi, pudet etiam. de eis altercari quorum nec defensio
uerecunda est. Quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine
taxatione aduersariorum? Quinam isti sint, semel nominabo: exteriores et
interiores botuli psychicorum. Hi paracleto controuersiam faciunt; propter
hoc nouae prophetiae recusantur; non quod alium deum praedicent Montanus et
Priscilla et Maximilla, nec quod Iesum Christum soluant, nec quod aliquam
fidei aut spei regulam, euertant, sed quod plane doceant saepius ieiunare
quam nubere. 4. De modo quidem nubendi iam edidimus monogamiae defensionem.
Nunc de castigatione uictus secunda uel magis prima continentiae pugna est.
Arguunt nos, quod lemma propria custodiamus, quod stationes plerumque in
uesperam producamus, quod etiam xerophagias obseruemus siccantes cibum ab
omni carne et omni iurulentia et uuidioribus quibusque pomis nec quid
uinositatis uel edamus uel potemus; lauacri quoque abstinentiam, congruentem
arido uictui. 5. Nouitatem igitur obiectant, de cuius inlicito praescribant
aut haeresin iudicandam, si humana praesumptio est, aut pseudoprophetiam
pronuntiandam, si spiritalis indictio est, dum quaque ex parte anathema
audiamus, qui aliter adnuntiamus.
CAP II. 1. Nam quod ad ieiunia pertineat, certos dies a deo constitutos
opponunt, ut cum in Leuitico praecipit dominus Moysi decimam mensis septimi
diem placationis, sancta, inquiens, erit uobis dies, et uexabitis animas
uestras, et omnis anima, quae uexata non fuerit in illa die, exterminabitur
de populo suo. 2. Certe in euangelio illos dies ieiuniis determinatos
putant, in quibus ablatus est sponsus, et hos esse iam. solos legitimos
ieiuniorum. Christianorum abolitis legalibus et propheticis uetustatibus.
Vbi uolunt enim, adgnoscunt quid sapiat lex et prophetae usque ad Iohannem.
3. Itaque de cetero indifferenter ieiunandum ex arbitrio, non ex imperio
nouae disciplinae, pro temporibus et causis uniuscuiusque; sic et apostolos
obseruasse, nullum aliud imponentes iugum certorum et in commune omnibus
obeundorum ieiuniorum, proinde nec stationum, quae et ipsae suos quidem dies
habeant quartae feriae et sextae, passiue tamen currant, neque sub lege
praecepti neque ultra supremam diei, quando et orationes fere hora nona
concludat de Petri exemplo, quod Actis refertur. 4. Xerophagias uero nouum
adfectati officii nomen et proximum ethnicae superstitioni, quales
castimoniae Apim, Isidem et Magnam Matrem certorum eduliorum exceptione
purificant, cum fides libera in Christo ne Iudaicae quidem legi abstinentiam
quorundam ciborum debeat, semel in totum macellum ab apostolo admissa,
detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita iubeant cibis abstinere a
deo conditis. 5. Et ideo non esse iam tunc praenotatos in nouissimis
temporibus abscedentes a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus,
doctrinis mendaciloquorum inustam habentes conscientiam. Quibus, oro te,
ignibus? Credo, quibus nuptias saepe deducimus et cenas quotidie coquimus?
6. Sic et cum Galatis nos quoque percuti aiunt obseruatores dierum et
mensium et annorum. Iaculantur interea et Esaiam pronuntiasse: non tale
ieiunium dominus elegit, id est non abstinentiam cibi, sed opera lustitiae,
quae subtexit;et ipsum dominum in euangelio ad omnem circa uictum
scrupulositatem compendio respondisse, non his communicari hominem quae in
os inferantur, sed quae ex ore proferantur, cum. et ipse manducaret et
biberet usque in notationem: ecce homo uorator et potator! 7. Sic et
apostolum docere, quod esca nos deo non commendet, neque abundantes, si
edamus, neque deficientes, si non edamus. His et huiusmodi sensibus eo iam
subtiliter tendunt, ut unusquisque pronior uentri possit superuacua nec adeo
necessana existimare sublati uel deminiuti uel demorati cibi officia,
praeponente scilicet deo iustitiae et innocentiae opera. 8. Et scimus,
quales sint carnalium commodorum suasoriae, quam facile dicatur: opus est
de totis praecordiis credam, diligam deum et proximum tamquam me. In his
enim duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, non in pulmonum et
intestinorum meorum inanitate.
CAP III. 1. Itaque nos hoc prius affirmare debemus quod occulte subrui
periclitatur, quantum ualeat apud deum inanitas ista, et ante omnia, unde
ratio ipsa processerit hoc modo promerendi deum. Tunc enim agnoscetur
obseruationis necessitas, cum eluxerit rationis auctoritas a primordio
recensendae. 2. Acceperat Adam a deo legem non gustandi de arbore agnitionis
boni et mali, moriturus si gustasset. Verum et ipse tunc in psychicum
reuersus post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum in
Christum et ecclesiam prophetauerat, nec iam capiens quae erant spiritus,
facilius uentri quam deo cessit, pabulo potius quam praecepto annuit,
salutem gula uendidit. Manducauit denique et periit, saluus alioquin, si uni
arbusculae ieiunare maluisset; ut iam hinc animalis fides semen suum
recognoscat exinde deducens carnalium adpetitionem et spiritalium
recusationem. 3. Teneo igitur a primordio homicidam gulam tormentis atque
suppliciis inediae puniendam, etiamsi deus nulla ieiunia praecepisset.
Ostendens tamen, unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intellegenda remedia
offensae, qui offensam demonstrarat. Vltro cibum, quibus modis quibusque
temporibus potuissem, pro ueneno deputarem et antidotum famem sumerem, per
quam purgarem mortis a primordio causam in me quoque cum ipso genere
transductam, certus hoc deum uelle cuius contrarium noluit satisque
confidens placituram illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem
incontinentiae culpam. 4. Porro, cum et ipse ieiunium mandet et animam
conquassatam proprie utique cibi angustiis sacrificium, appellet, quis iam
dubitabit omnium erga uictum macerationum hanc fuisse rationem, qua rursus
interdicto cibo et obseruato praecepto primordiale iam delictum expiaretur,
ut homo per eandem materiam causae satis deo faciat per quam offenderat id
est per cibi interdictionem, atque ita salutem aemulo modo redaccenderet
inedia, sicut extinxerat sagina, pro unico inlicito plura licita contemnens?
CAP IV. 1. Haec ratio seruabatur apud prouidentiam dei pro temporibus omnia
modulantis, ne quis ex diuerso ad deiciendam propositionem nostram, cur
ergo, dicat, non statim deus aliquam uictus constituit castigationem, quin
immo et auxit permissionem? 2. Nam in primordio quidem herbidum solummodo et
arboreum homini pabulum addixerat: ecce dedi uobis omne faenum sementiuum
seminans semen quod est super terram, et omne lignum quod habet in semetipso
fructum seminis sementiui uobis erit in escam. Postea uero ad Noe enumerata
subiectione omnium bestiarum terme et uolatilium caeli et mouentium in terra
et piscium maris et omnis serpentis, erunt, inquit, uobis in escam: uelut
holera faeni dedi uobis uniuersa, uerum carnem in sanguine animae suae non
edetis. 3. Nam et hoc ipso, quod eam solam carnem esui eximit, cuius anima
non per sanguinem effunditur, omnis reliquae carnis usum concessisse
manifestum est. Ad haec respondemus non competisse onerari hominem aliqua
adhuc abstinentiae lege, qui cum maxime tam leuem interdictionem unius
scilicet pomi tolerare non potuit; remissum itaque illum libertate ipsa
corroborandum. Aeque post diluuium in reformatione generis humani suffecisse
unam interim legem a sanguine abstinendi permisso usu ceterorum. 4. Iam enim
iudicium dominus ostenderat per diluuium, adhuc etiam comminatus fuerat per
exquisitionem sanguinis de manu fratris et de manu bestiae omnis. Itaque
iustitiam iudicii praeministrans materiam libertatis emisit per ueniam
supparans disciplinam, permittens omnia, ut demeret quaedam, plus exacturus,
si plus commisisset, abstinentiam imperaturus, cum indulgentiam
praemisisset, quo magis, ut diximus, primordiale delictum expiaretur maioris
abstinentiae operatione in maioris licentiae occasione.
CAP V. 1. Denique ubi iam et familiaris populus allegi deo coepit et
restitutio hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque omnes impositae,
etiam quae decerperent uictum, ademptis quibusdam ueluti immundis, quo
facilius aliquando ieiunia toleraret homo perpetua in quibusdam abstinentia
usus. 2. Nam et primus populus primi hominis resculpserat crimen pronior
uentri quam deo deprehensus, cum de duritia Aegyptiae seruitutis ualida manu
dei et sublimi brachio ereptus dominus eius uisus est, terrae lacte et melle
mananti destinatus, statim autem solitudinis incopiosae circumspectu
scandalizatus, saturitatis Aegyptiae detrimenta suspirans in Moysen et Aaron
mussitauit: utinam obiissemus percussi a domino in terra Aegypti, quando
super ollas carnium sedebamus et panes in plenitudinem comedebamus. Quomodo
eduxisti nos in haec deserta ad interficiendam synagogam istam fame? 3.
Eadem uentris praelatione deploraturus erat eosdem duces suos et dei
arbitros, quos desiderio carnis et recordatu Aegyptiarum copiarum
exacerbabat. Quis nos uescet carne? Venerunt in mentem nobis pisces quos in
Aegypto edebamus gratis, et cucumeres et pepones et porri et cepe et allia.
At nunc anima nostra arida, nihil nisi manna uident oculi nostri. 4. Ita et
illis xerophagiae panis angelici displicebant, allium potius et cepe quam
caelum fragrare malebant. Et ideo tam ingratis gratiora et esculentiora
quaeque detracta sunt, puniendae simul gulae et exercendae continentiae
causa, ut illa damnaretur, ista erudiretur.
CAP VI. 1. Nunc si temere rationes castigati a deo uictus et castigandi
propter deum a nobis ad primordiorum experimenta reuocauimus, conscientiam
communem consulamus. Ipsa natura enuntiabit, quales nos ante pabulum et
potum in uirgine adhuc saliua exhibere consuerit rebus dumtaxat sensu
agendis, quo diuina tractantur, si multo pollentioris mentis, si multo
uiuacioris cordis, quam cum totum illud domicilium interioris hominis escis
stipatum, uinis inundatum, decoquendis iam, stercoribus exaestuans
praemeditatorium efficitur latrinarum, in quo plane nihil tam in proximo
supersit quam ad lasciuiam sapere. 2. Manducauit populus et bibit, et
surrexerunt ludere. Intellege sanctae scripturae uerecundiam: lusum nisi
impudicum non denotasset. Ceterum quotusquisque meminerit religionis
occupatis memoriae locis, impeditis sapientiae membris? Nemo ita ut decet,
ita ut par est, ita ut utile est, recordabitur dei eo in tempore, quo ipsum
sibi hominem excidere sollemne est. Omnem disciplinam uictus aut occidit aut
uulnerat. Mentior, si non dominus ipse obliuionem sui exprobrans Israeli
causam plenitudini reputat. 3. Incrassatus est dilectus et pinguefactus et
dilatatus est, et dereliquit deum, qui fecit eum, et abscessit a domino
salutificatore suo. Denique in eodem Deuteronomio eandem causam praecaueri
iubens, ne, inquit, cum manducaueris et biberis et domos optimas
aedificaueris, ouibus et bubus tuis multiplicatis et argento et auro
extollatur cor tuum et obliuiscaris domini dei tui. 4. Praeposuit
corruptelae diuitiarum edacitatis enormitatem, cui ipsae diuitiae procurant.
Per illam scilicet incrassatum erat cor populi, ne oculis uideret et auribus
audiret et corde coniceret adipibus obstructo, quas nominatim esui abstulit
dedocens hominem saginae studere. 5. Ceterum cui cor erectum potius
inueniebatur quam impinguatum, qui quadraginta diebus totidemque noctibus
supra humanae naturae facultatem ieiunium perennauit spiritali fide uirtutem
subministrante, et uidit oculis dei gloriam et audiuit auribus dei uocem et
corde coniecit dei legem iam tunc docentis non in solo pane uiuere hominem,
sed in omni uerbo dei, cum quidem nec ipsum Moysen deo pastum inediamque
eius nomine saginatam constanter contemplari ualeret pinguior populus.
Merito igitur etiam in carne se dominus ei ostendit collegae ieiuniorum
suorum, non minus et Heliae. 6. Nam et Helias hoc primum, quod famem fuerat
imprecatus, satis iam se ieiuniis uouerat. Viuit, inquit, dominus, cui
adsisto in conspectu eius, si erit ros istis annis et imber. Dehinc minantem
Iezabel fugiens post unicum. pabulum et potum, quem ab angelo expergefactus
inuenerat, et ipse quadraginta diebus et noctibus uacuo uentre, arido ore
peruenit in montem Choreb, ubi cum in speluncam deuertisset, quam familiari
congressu dei exceptus est! 7. Quid tu Helia hic? Multo amicior ista uox
quam Adam ubi es ? Illa enim pasto homini minabatur, ista ieiuno
blandiebatur. Tanta est circumscripti uictus praerogatiua, ut deum praestet
homini contubernalem, parem reuera pari. Si enim deus aeternus non esuriet,
ut testatur per Esaiam, hoc erit tempus, quo homo deo adaequetur, cum sine
pabulo uiuit.
CAP VII. 1. Processimus itaque iam ad exempla, uti reuoluamus utilitatis
efficacia potestates istius officii, quod etiam iratum deum homini
reconciliat. Deliquerat Israel in aquatione apud Maspha congregatus a
Samuele, sed ita statim. delictum. ieiunio diluit, ut periculum proelii
simul fugerit. Cum maxime Samuel offerebat holocaustum (in nullo magis
procuratam audimus dei clementiam quam in abstinentia populi) et allophyli
proelio admouebant, ibidem dominus intonuit uoce magna super allophylos, et
confusi sunt et corruerunt in conspectu Israelis, et processerunt uiri
Israel ex Maspha et persecuti sunt allophylos et usque Bethor ceciderunt,
pastos impasti, armatos inermes. 2. Hae erunt uires ieiunantium deo. Caelum
pro eiusmodi militat. Habes formam praesidii etiam spiritalibus bellis
necessariam. Perinde cum rex Assyriorum Sennacherib compluribus iam
ciuitatibus captis Israeli per Rapsacen blasphemias et minas intentaret,
nihil aliud illum a proposito in Aethiopias auertit. 3. Dehinc quid aliud
centum et octoginta quatuor milia de exercitu eius per angelum absumpsit
quam Ezechiae regis humiliatio? Siquidem duritia hostis adnuntiata uestem
scidit, saccum induit eodemque habitu seniores sacerdotum ad deum per Esaiam
adire iussit utique ieiunio preces prosequente. Neque enim. cibi tempus in
periculo nec saturitatis cultis in sacco. 4. Semper inedia maeroris sequela
est sicut laetitia accessio saginae. Per hanc maeroris sequelam et inediam
etiam ciuitas illa peccatrix Niniue de exitio praedicato liberatur. Satis
enim paenitentia scelerum commendauerat ieiunium triduo functam, etiam
pecudibus enectis, quibus iratus deus non erat. Sodoma quoque et Gomorra
euasissent, si ieiunassent. Hoc remedium agnoscit et Achab. 5. Cum illi post
transgressionem et idololatriam et necem Nabuthae propter uineam interempti
a Iezabel exprobrasset Helias: qualiter occidisti et hereditatem possedisti
: in loco quo sanguinem Nabuthae canes delinxerant, tuum quoque delinguent,
destituit semetipsum et saccum carni suae imposuit et ieiunauit et dormiuit
in sacco. Et tunc sermo dominii ad Heliam: uidisti ut reueritus sit Achab a
facie mea : pro eo, quod reueritus est, non superducam laesuram in diebus
ipsius, sed in diebus filii eius superducam eam, qui non erat ieiunaturus.
6. Ita ieiunium in deum reuerentiae opus est, per quod Anna quoque ambiens
uxor Helcanae retro sterilis impetrauit facile a deo inanem cibo uentrem
filio implere et quidem propheta. Sed non modo naturae mutationem aut
periculorum auersionem aut delictorum obliterationem, uerum etiam
sacramentorum agnitionem ieiunia de deo merebuntur. 7. Aspice Danielis
exemplum. Circa somnium regis Babylonis omnes turbantur sophistae, negant
ultra de praestantia humana posse cognosci. Solus Daniel deo fidens et
sciens, quid ad demerendam dei gratiam faceret, spatium tridui postulat, cum
sua fraternitate ieiunat, atque ita orationibus commendatis et ordinem et
significationem somnii per omnia instruitur, tyranni sophistis parcitur,
deus glorificatur, Daniel honoratur, non minorem dei gratiam et postea
quoque relaturus anno primo regis Darii, cum ex recogitatu praedicatorum
temporum ab Hieremia dedit faciem suam deo in ieiuniis et sacco et cinere.
8. Nam et angelus missus ad eum hanc statim professus est causam diuinae
dignationis : ueni, inquit, demonstrare tibi, quatenus miserabilis es,
ieiunando scilicet. Si deo miserabilis, leonibus in lacu fuerat horribilis,
ubi quidem illi sex diebus ieiunanti prandium angelus procurauit.
CAP VIII. 1. Reddimus et cetera. Ad noua enim nunc documenta properamus. In
limine euangelii Anna prophetis, filia Phanuelis, quae infantem dominum et
agnouit et multa super eo praedicauit expectantibus redemptionern Israelis,
post egregium titulum uete ris et uniuirae uiduitatis ieiuniorum quoque
testimonio augetur, ostendens, in quibus officiis adsideri ecclesiae debeat,
et a nullis magis intellegi Christum quam semel nuptis et saepe ieiunis. 2.
Ipse mox dominus baptisma suum, et in suo omnium, ieiuniis dedicauit habens
efficere panes ex lapidibus, etiam Iordanem uino fortasse manare, si ita
uorator et potator fuisset. Immo nouum hominem in ueteris sugillationem
uirtute fastidiendi cibi initiabat, ut eum diabolo rursus per escam temptare
quaerenti fortiorem fame tota ostentaret. Praestituit exinde ieiuniis legem
sine tristitia transigendis. 3. Cur enim triste, quod salutare? Docuit
etiam aduersus diriora daemonia ieiuniis proeliandum. Quid enim mirum, si
eadem operatione spiritus iniquus educitur, qua sanctus inducitur? 4.
Denique, ut in centurionem Cornelium necdum tinctum dignatio spiritus sancti
cum charismate insuper prophetiae festinasset, ieiunia eius legimus
exaudita. Puto autem et apostolus in secunda Corinthiorum inter labores suos
et pericula et incommoda post famem ac sitim ieiunia quoque plurima
enumerat.
CAP IX. 1. Principalis haec species in castigatione uictus potest iam de
inferioribus quoque abstinentiae operationibus praeiudicare ut et ipsis pro
modo utilibus aut necessariis. Nam exceptio eduliorum quorundam portionale
ieiunium est. Inspiciamus igitur et xerophagiarum nouitatem aut uanitatem,
si non et in his tam antiquissimae quam efficacissimae religionis operatio
est. 2. Redeo ad Danielem et fratres eius leguminum pabulum et aquae potum
ferculis et oenophoris regiis praeferentes atque exinde formosiores, ne qui
de specie quoque corpusculi metuat, ceterum spiritu insuper cultos. Dedit
enim deus adolescentulis scientiam et intellegentiam in omni litteratura et
Danieli in omni uerbo et in somniis et in omni sophia, qua hoc ipsurn quoque
saperet, quibus modis de deo impetraretur agnitio sacramentorum. 3. Anno
denique tertio Cyri regis Persarum cum in recogitatum incidisset uisionis,
aliam formam humiliationis prospexit. In illis, inquit, diebus ego Daniel
eram lugens per tres hebdomadas, panem suauem non edi, caro et uinum non
introierunt in os meum, oleo unctus non sum, donec consummarentur tres
hebdomades, quibus transactis angelus emissus est taliter alloquens: Daniel,
homo es miserabilis, ne timueris, quoniam ex die prima, qua dedisti animam
tuam recogitatui et humiliationi coram deo, exauditum est uerbum tuum, et
ego introiui uerbo tuo. 4. Ita xerophagiarum miseratio et humiliati metum
expellunt et aures dei aduertunt et occultorum compotes faciunt. Reuertor
etiam ad Heliam. Cum corui illum pane et carne saturare consuessent, cur
postmodum apud Bersabe Iudaeae excitato ei de somno quidam ille angelus sine
dubio panem solum et aquam obtulit? 5. Defecerant corui, qui eum liberalius
pascerent, an difficile angelo fuerat aliquem alicunde de conuiuio regis
ministrum cum instructissimo ferculo raptum ad Heliam transferre, sicut
Danieli in lacu leonum esurienti prandium metentium exhibitum est? 6. Sed
constitui oportebat exemplum docens in tempore pressurae et persecutionis et
cuiuscunque circumstantiae xerophagiis esse uiuendum. Tali uictu Dauid
exomologesin suam expressit cinerem quidem edens uelut panem, id est panem
uelut cinerem aridum et sordidum, potum uero fletu miscens utique pro uino.
7. Habet enim et abstinentia uini suos titulos, quae et Samuelem deo uouerat
et Aaronem consecrarat. Nam de Samuele mater, et uinum, inquit, et ebriamen
non bibet; talis enim et ipsa deum orabat. Et dominus ad Aaron: uinum et
siceram non bibetis, tu et filius tuus post te, si quando ingrediemini
tabernaculum uel ascendetis ad altare, et non moriemini. 8. Adeo morientur
qui non sobrii in ecclesia ministrauerint. Sic et Israeli proximo exprobrat
et potum: dabatis sanctificatis meis uinum. Et haec autem, strictura potus
xerophagiae portio est. Quamquam ubi abstinentia uini aut a deo exigitur aut
ab homine uouetur, illic intellegatur etiam pabuli pressura formam
praestruens potui. Qualis enim esus, talis et potus. Verisimile non est, ut
quis dimidiam gulam deo immolet, aquis sobrius et cibis ebrius. 9. An autem
et apostolus xerophagias norit, qui maiora celebrauerat, sitim et famem et
multa ieiunia, qui ebrietates et comessationes recusauerat, uel de discipulo
Timotheo argumenti satis est, quem propter stomachum et adsiduas
imbecillitates modico uino monens uti, quo ille non ex institutione, sed ex
deuotione abstinebat (ceterum stomacho magis consuetudo prodesset), hoc ipso
abstinentiam uini dignam deo suasit, quam ex necessitate dissuasit.
CAP X. 1. Aeque stationes nostras ut indictas, quasdam uero et in serum
constitutas nouitatis nomine incusant, hoc quoque munus et ex arbitrio
obeundum esse dicentes et non ultra nonam detinendum, de suo scilicet more.
Sed quod pertineat ad indictionis quaestionem, semel pro omnibus causis
respondebo. Nunc ad proprium huius speciei articulum, de modo temporis dico,
de ipsis prius expostulandum, unde hanc formam nona dirimendis stationibus
praescribant. 2. Si, qua Petrus et qui cum eo ad horam nonam orationis
templum introgressi leguntur, quis mihi probabit illos ea die statione
functos, ut horam nonam ad clausulam et expunctionem stationis interpretetur
? Atqui facilius inuenias Petrum hora sexta capiendi cibi causa prias in
superiora ad orandum ascendisse, quo magis sexta diei finiri officio huic
possit, quae illud absolutura post orationem uidebatur. 3. Porro cum in
eodem commentario Lucae et tertia hora orationis demonstretur, sub qua
spiritu sancto initiati pro ebriis habebantur, et sexta, qua Petrus ascendit
in superiora, et nona, qua templum sunt introgressi, cur non intellegamus
salua plane indifferentia semper et ubique et omni tempore orandi tamen tres
istas horas ut insigniores in rebus humanis, quam diem distribuunt, quae
negotia distinguunt, quae publice resonant, ita et sollemniores fuisse in
orationibus diuinis? 4. Quod etiam suadet Danielis quoque argumentum ter
die orantis, utique per aliquarum horarum exceptionem, non aliarum autem
quam insigniorum, exinde apostolicarum, tertiae, sextae, nonae. Hinc itaque
et Petrum dicam ex uetere potius usu nonam obseruasse tertio orantem
supremae orationis munere. 5. Haec autem propter illos qui se putant ex
forma Petri agere, quam ignorant; non quasi respuamus nonam, cui et quarta
sabbati et sexta plurimum fungimur, sed quia eorum quae ex traditione
obseruantur tanto magis dignam rationem adferre debemus, quanto carent
scripturae auctoritate, donec aliquo caelesti charismate aut confirmentur
aut corrigantur. Et si qua, inquit, ignoratis, dominus uobis reuelabit. 6.
Itaque seposito confirmatore omnium istorum paracleto, duce uniuersae
ueritatis, an dignior apud nos ratio adferatur nonam obseruandi require, ut
etiam Petro ea ratio deputanda sit, si statione tunc functus est. Venit enim
de exitu domini, quem etsi semper commemorari oportet sine differentia
horarum, impressius tamen tum ei secundum ipsum stationis uocabulum
addicimur. 7. Nam et milites numquam immemores sacramenti magis stationibus
parent. Itaque in eam usque horam celebranda pressura est, in qua a sexta
contenebratus orbis defuncto domino lugubre fecit officium, ut tunc et nos
reuertamur ad iucunditatem, cum et mundus recepit claritatem. 8. Hoc si
magis ad religionem sapit Christianam, dum magis Christi gloriam celebrat,
possum aeque serae stationis ex eodem rei ordine statum figere, ut ieiunemus
ad serum expectantes tempus dominicae sepulturae, cum Ioseph postulatum
detulit corpus et condidit. Inde et irreligiosum est ante famulorum carnem
refrigerari quam domini. 9. Sed hactenus haec ex argumentationum
prouocatione commiserim comecturas comecturis et tamen puto fidelioribus
repercutiens. Videamus, an aliquid tale nobis de uetustatibus quoque
patrocinetur. In Exodo habitus ille Moysis aduersus Amalech orationibus
proeliantis usque in occasum. perseuerans nonne statio fuit sera? 10. Iesum
Naue debellantem Amorrhaeos prandisse illa die existimamus qua ipsis
elementis stationem imperauit? Stetit sol in Gabaon et luna in Aialon,
stetit sol et luna in statione, donec ultus est populus de inimicis suis, et
stetit sol medio caelo. Vt autem accedebat in occasum et finem diei unius,
non fuit dies talis retro et in nouissimo, utique tain prolixus, ut, inquit,
exaudiret deus hominem, parem scilicet solis, instantem tam diu in officio,
stationem et sera longiorem. 11. Certe Saul et ipse in proelio constitutus
manifeste munus istud indixit : maledictus homo, qui ederit panem ad
uesperam usque, dum ulciscar de inimico meo, et non gustauit totus populus
eius, et tota terra prandebat. 12. Tantam autem deus praestitit auctoritatem
edicto stationis illius, ut Ionathan, filius Saulis, quamquam ignarus
ieiunationis in serum definitae gustum mellis admiserat, et forte mox de
delicto sit traductus et uix per precem populi periculo, exemptus. Gulae
enim, licet simplicis reus fuerat. 13. Sed et Daniel anno primo regis Darii,
cum ieiunus in sacco et cinere exomologesin deo ageret, et adhuc, inquit,
loquente me in oratione, ecce uir, quem uideram in somnis initio, uelociter
uolans appropinquauit mihi quasi hora uespertini sacrificii. Haec erit
statio sera quae ad uesperam ieiunans pinguiorem orationem deo immolat.
CAP XI. 1. Omnia autem ista credo ignota eis, qui ad nostra turbantur, aut
sola forsitan lectione, non etiam intentione comperta secundum maiorem uim
imperitorum apud gloriosissimam scilicet multitudinem psychicorum. Propterea
per singulas direximus species ieiunationum, xerophagiarum, stationum, ut,
dum recensemus secundum utriusque testamenti paraturam, quantum proficiant
recusati uel recisi uel retardati pabuli officia, eos retundamus, qui haec
uelut uacantia infirmant, item dum pariter ostendimus, quo semper in ordine
fuerint religionis, eos reuincamus, qui haec ut noua accusant; nec nouum
enim quod semper nec uacuum quod utile. 2. Sed et illud in medio est,
quaedam ex his officiis a deo homini imperata legem constituisse, quaedam ab
homine deo oblata uotum expunxisse. Tamen et uotum, cum a deo acceptatum
est, legem in postenim facit per auctoritatem acceptatoris; exinde enim
faciendum mandauit qui factum comprobauit. Itaque et hinc in alia specie
altercatio diuersae partis obducitur, cum dicunt: aut pseudoprophetia est,
si spiritalis uox sollemnia ista constituit, aut haeresis, si humana
praesumptio adinuenit. 3. Eam enim formam reprehendentes, qua et uetera
decucurrerunt, et ex ea retorquentes, quae et aduersar� ueterum aduersus
illa poterunt retractare, aut et illa recusare debebunt aut exerta ista
suscipere; necessarie maxime cum et ista, a quocumque institutore sunt siue
spiritali siue tantum fideli, eidem deo currant, cui et uetera. 4.
Indubitate enim. et haeresis et pseudoprophetia diuinitatis diuersitate
iudicabuntur apud nos omnes unici dei creatoris et Christi eius antistites,
adeoque indifferenter hanc partem defendo illis offerens in quo uelint
gradum figere. Spiritus diaboli est, dicis, o psychice. Et quomodo dei
nostri officia indicit nec alii offerenda quam deo nostro? 5. Aut contende
diabolum cum deo facere nostro aut satanas paracletus habeatur. Sed hominem
antichristum adfirmas; hoc enim uocantur haeretici nomine penes Iohannem.
Et quomodo, quisquis ille est, in Christo nostro haec erga dominum. nostrum
officia disposuit, cum et antichristi erga deum, aduersum nostrum
processerint Christum? Quo itaque putas laterum confirmatum apud nos
spiritum, cum imperat an cum probat, quae deus noster et imperauit semper et
probauit? 6. Sed rursus palos terminales figitis deo, sicut de gratia, ita
de disciplina, sicut de charismatibus, ita et de sollemnibus, ut perinde
officia cessauerint, quemadmodum et beneficia eius, atque ita negetis usque
adhuc eum munia imponere, quia et hic lex et prophetae usque ad Iohannem.
Superest ut totum auferatis, quantum in uobis, tam otiosum.
CAP XII. 1. Iam enim et in ista specie ditati saturatique regnatis, non
delicta incursantes, quae ieiuniis elimentur, nec reuelationum scientia
indigentes, quae xerophagiis extorqueantur, nec bella propria metuentes,
quae stationibus discutiantur. 2. Vt ab Iohanne paracletus obmutuisset, et
ipsi nobis prophetae in hanc maxime causam extitissemus, iam non dico ad
exorandam dei iram nec ad impetrandam tutelam eius aut gratiam, sed ad
praemuniendam per nosmet ipsos nouissimorum temporum condicionem indicentes
omnem tapeinofronhsin , cum carcer ediscendus et fames ac sitis exercendae
et tam inediae quam anxii uictus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem
talis introeat Christianus, qualis inde prodisset, non poenam illic
passurus, sed disciplinam, nec saeculi tormenta, sed sua officia, eoque
fidentior processurus ad certamen e custodia abusus nihil habens carnis, sic
ut nec habeant tormenta materiam, cum sola et arida sit cute loricatus, et
contra ungulas corneus, praemisso iam sanguinis suco tamquam animae
impedimentis, properante iam et ipsa, quae iam saepe ieiunans mortem de
proximo norit. 3. Plane uestrum est in carceribus popinas exhibere
martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat uitae, ne noua
abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus uester non
Christianus martyr adtigerat, quem ex facultate custodiae liberae aliquamdiu
fartum, omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae
secessibus quasi ecclesia secretioribus et omnibus uitae istius inlecebris
quasi aeterna dignioribus hoc puto obligatum, ne mori uellet, postremo ipso
tribunalis die luce summa condito mero tamquam antidoto praemedicatum ita
eneruastis, ut paucis ungulis titillatus (hoc enim ebrietas sentiebat) quem,
dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius,
atque ita de hoc iam extortus, cum singultus et ructus solos haberet, in
ipsa negatione discessit. 4. Ideo sobrietatis disciplinam qui praedicant,
pseudoprophetae, ideo haeretici, qui obseruant. Quid ergo cessatis
paracletum, quem in Montano negatis, in Apicio credere?
CAP XIII. 1. Praescribitis constituta esse sollemnia huic fidei scripturis
uel traditione maiorum nihilque obseruationis amplius adiciendum ob
illicitum innouationis. State in isto gradu, si potestis. Ecce enim conuenio
uos et praeter pascha ieiunantes citra illos dies, quibus ablatus est
sponsus, et stationum semi-ieiunia interponentes, et uos interdum pane et
aqua uictitantes, ut cuique uisum est. 2. Denique respondetis haec ex
arbitrio agenda, non ex imperio. Mouistis igitur gradum excedendo
traditionem, cum quae non saut constituta obitis. Quale est autem ut tuo
arbitrio permittas, quod imperio dei non das? Plus humanae licebit
uoluntati quam diuinae potestati? Ego me saeculo, non deo liberum memini.
Sic meum est ultro officium facere domino, sic indicere illius est. 3. Non
tantum obsequi ei debeo, sed et adulari; illud enim imperio eius, hoc
arbitrio meo praesto. Bene autem, quod et episcopi uniuersae plebi mandare
ieiunia adsolent, non dico de industria stipium conferendarum, ut uestrae
capturae est, sed interdum. et ex aliqua sollicitudinis ecclesiasticae
causa. 4. Itaque si et ex hominis edicto et in unum omnes tapeinofronhsin
agitatis, quomodo in nobis ipsam quoque unitatem ieiunationum et
xerophagiarum, et stationum denotatis? 5. Nisi forte in senatus consulta et
in principum mandata coitionibus opposita delinquimus. Spiritus sanctus, cum
in quibus uellet terris et per quos uellet praedicaret, ex prouidentia
imminentium siue ecclesiasticarum. temptationum siue mundialium plagarum,
qua paracletus id est aduocatus ad exorandum iudicem dicitur, huiusmodi
officiorum remedia mandabat, puta, nunc ad exercendam. sobrietatis et
abstinentiae disciplinam; hunc qui recipimus, necessario etiam quae tunc
constituit obseruamus. 6. Aspice ad Iudaicos fastos et inuenies nihil nouum,
si, quae patribus sunt praecepta, omnis deinceps posteritas hereditaria
religione custodit. Aguntur praeterea per Graecias illa certis in locis
concilia ex uniuersis ecclesiis, per quae et altiora quaeque in commune
tractantur, et ipsa repraesentatio totius nominis Christiani magna
ueneratione celebratur. 7. Et hoc quam dignum fide auspicante congregari
undique ad Christum! Vide, quam bonum et quam iucundum habitare fratres in
unum! Hoc tu psallere non facile nosti, nisi quo tempore cum compluribus
cenas. 8. Conuentus autem illi stationibus prius et ieiunationibus operati
dolere cum dolentibus et ita demum congaudere gaudentibus norunt. Si et ista
sollemnia, quibus tunc praesens patrocinatus est sermo, nos quoque ini
diuersis prouinciis fungimur in spiritu inuicem repraesentati, lex est
sacramenti.
CAP XIV. 1. Horum igitur tempora obseruantes et dies et menses et annos
galaticamur? Plane, si Iudaicarum caeremoniarum, si legalium sollemnitatum
obseruantes sumus; illas enim apostolus dedocet compescens ueteris
testamenti in Christo sepulti perseuerantiam et nouisistens. 2. Quod si noua
conditio in Christo, noua et sollemnia esse debebunt: aut si omnem in totum
deuotionem temporum et dierum et mensium et annorum erasit apostolus, cur
pascha celebramus annuo circulo in mense primo? Cur quinquaginta exinde
diebus in omni exultatione decurrimus? Cur stationibus quartam et sextam
sabbati dicamus et ieiuniis parasceuen? 3. Quamquam uos etiam sabbatum, si
quando, continuatis, numquam nisi in pascha ieiunandum secundum rationem
alibi redditam. Nobis certe omnis dies etiam uulgata consecratione
celebratur. Nec ergo apud apostolum differentiae ratio, distinguentem noua
et uetera. 4. Sed et hic inaequalitas uestra ridebitur, cum uetustatum
formam nobis exprobratis in quo causam nouitatis accusatis.
CAP XV. 1. Reprobat etiam illos qui iubeant cibis abstinere, sed de
prouidentia spiritus sancti, praedamnans iam haereticos perpetuam
abstinentiam praecepturos ad destruenda et despicienda opera creatoris,
quales inueniam apud Marcionem, apud Tatianum, apud Iouem, hodiernum de
Pythagora haereticum, non apud paracletum. 2. Quantula est enim apud nos
interdictio ciborum? Duas in anno hebdomadas xerophagiarum nec totas,
exceptis scilicet sabbatis et dominiicis, offerimus deo abstinentes ab eis
quae non reicimus, sed differimus. 3. Atqui ad Romanos scribens uos nunc
compungit detractatores huius officii. Ne propter pabulum solueritis,
inquit, opus dei. Quod opus? De quo ait : bonum est carnem non edere et
uinum non potare. Nam qui in istis seruit, placabilis et propitiabilis deo
nostro est. Quidam credit omnia manducanda esse, quidam autem infirmus
holera uescitur; qui manducat, ne nullificet non manducantem. Tu quises, qui
alienum seruum iudicas? Et qui manducat et qui non manducat, deo agit
gratias. 4. Cum autem humano arbitrio uetet controuersiam fieri, quanto
magis diuino? Ita sciebat quosdam castigatores et interdictores uictus
incusare, qui ex fastidio, non qui ex officio abstinerent, probare uero qui
in honorem, non qui in conuicium creatoris. 5. Et si claues macelli tibi
tradidit permittens esui omnia ad constituendam idolothytorum exceptionem,
non tamen in macello regnum dei inclusit. Nec enim, inquit, esus aut potus
est dei regnum, et, esca nos deo non commendat, non ut de arida dictum
putes, sed potius de uncta et accurata, siquidem subiciens : nec si
manducauerimus, abundabimus, nec si non manducauerimus, deficiemus, tibi
magis intonat, qui abundare te existimas, si edas, et deficere, si non edas,
et ideo ista detractas. 6. Dominium quoque quam indigne ad tuam libidinem
interpretaris passim manducantem et bibentem, sed puto, quod etiam
ieiunarit, qui beatos non saturatos, sed esurientes et sitientes
pronuntiarit, qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, sed
paterni operis perfectionem, docens operari escam quae permanet in uitam
aeternam, in ordinaria etiam oratione panem mandans postulandum, non et
Attalicas diuitias. 7. Sic et Esaias non negauit deum elegisse ieiunium, sed
quale non elegerit enumerauit. In diebus enim, inquit, ieiuniorum uestrorum
inueniuntur uoluntates uestrae, et omnes subiectos uobis succutitis aut ad
conuicia et lites ieiunatis et caeditis pugnis. Non tale ieiunium ego elegi,
sed quale subiecit, et subiciendo non abstulit, sed confirmauit.
CAP XVI. 1. Nam et si manuult opera iustitiae, non tamen sine sacrificio,
quod est anima conflictata ieiuniis. Ille certe deus, cui nec populus
incontinens gulae placuit, nec sacerdos nec prophetes. Manent adhuc
monumenta concupiscentiae, ubi sepultus est populus carnis auidissimus usque
ad choleram ortygometras cruditando. 2. Eliditur pro templi foribus senior
Heli, fili eius in acie ruunt, nurus expirat in partu. Hanc enim meruerat a
deo plagam domus impudens, sacrificiorum carnalium defraudatrix. Sameas,
homo dei, cum exitum prophetasset idololatriae introductae a rege Hieroboam,
post manum eius regis arefactam et statim restitutam, post altare diffissum,
ob haec signa ad satisfactionem inuitatus a rege plane excusauit (prohibitus
enim a deo fuerat) illic cibum in totum attingere; sed ab alio mox sene
mentito prophetam temere pastus secundum uerbum dei ibidem factum super
mensam non est in paternis sepultus. 3. Leonis enim in uia occursu
prostratus et apud exteros conditus poenam deserti ieiunii luit. Haec erunt
exempla et populo et episcopis, etiam spiritalibus, si quam incontinentiam
gulae admiserinit. Sed nec apud inferos admonitio cessauit, ubi in diuite
epulone quidem conuiuia craciantur, ini paupere uero ieiunia recreantur,
habentia praeceptores Moysen et prophetas. 4. Nam et Iohel exclamauit:
sancite ieiunium et praedicate curationem, prospiciens iam tunc et alios
apostolos et prophetas sancituros ieiunium et praedicaturos officia curantia
deum. Vnde et qui in idolis comendis et in hac re ornandis et ad singulas
horas salutandis diis adulantur, curationem facere dicuntur. 5. Sed et omnem
tapeinofronhsin ethnici agnoscunt. Cum stupet caelum et aret annus,
nudipedalia denuntiantur, magistratus purpuras ponunt, fasces retro
auertunt, precem indigitant, hostiam instaurant. Apud quasdam uero colonias
praeterea annuo ritu saccis uelati et cinere conspersi idolis suis inediam
supplicem obiciunt, balnea et tabernae in nonam usque cluduntur. Vnus in
publico ignis apud aras, aquae nec in lancibus. 6. Niniuiticum credo
iustitium. Iudaicum certe ieiunium ubique celebratur, cum omissis templis
per omne litus quocumque in aperto aliquando iam precem ad caelum mittunt.
Et licet cultu et ornatu maeroris munus infament, tamen fidem abstinentiae
adfectant et stellae auctoritatem demorantis suspirant. 7. Sed bene quod tu
nostris xerophagiis blasphemias ingerens casto Isidis et Cybeles eas
adaequas. Admitto testimonialem comparationem. Hinc diuinam constabit, quam
diabolus diuinorum aemulator imitatur. Ex ueritate mendacium struitur, ex
religione superstitio compinigitur. 8. Hinc tu eo inreligiosior, quanto
ethnicus paratior. Ille denique idolo gulam suam mactat, tu deo non uis.
Deus enim tibi uenter est et pulmo templum et aqualiculus altare et sacerdos
cocus et sanctus spiritus nidor et condimenta charismata et ructus
prophetia.
CAP XVII. 1. Vetus es, uera si uelimus dicere, tu qui tantum gulae indulges,
et merito te priorem iactitas; semper agnosco sapere Esau uenatorem ferarum
; ita passim indagandis turdis studes, ita de campo laxissimae disciplinae
tuae uenis, ita spiritu deficis. 2. Si tibi lenticulam defruto inrufatam
obtulero, statim totos primatus tuos uendes; apud te agape in caccabis
feruet, fides in culmis calet, spes in ferculis iacet. 3. Sed maioris est
agape, quia per hanc adulescentes tui cum sororibus dormiunt. Appendices
scilicet gulae lasciuia atque luxuriae. Quam societatem et apostolus sciens
cum praemisisset non in ebrietatibus nec in comessationibus, adiunxit nec in
cubilibus et libidinibus. 4. Ad elogium gulae tuae pertinet, quod duplex
apud te praesidentibus honor binis partibus deputatur, cum apostolus
duplicem honorem dederit ut et fratribus et praepositis. Quis sanctior inter
uos, nisi conuiuandi frequentior, nisi obsonandi pollucibilior, nisi
calicibus instructior? 5. Merito homines solius animae et carnis spiritalia
recusatis. Talibus si placerent prophetae, mei non erant. Cur ergo non
constanter praedicatis: manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Sicuti
nos non dubitamus exerte mandare : ieiunemus fratres et sorores, ne forte
cras moriamur. 6. Palam disciplinas nostras uindicemus. Nos certi sumus eos
qui in carne sunt deo placere non posse, non utique ini substantia carnis,
sed in cura, sed in affectione, sed in operatione, sed in uoluntate. Macies
non displicet nobis; neque enim ad pondus deus carnem tribuit, sicut nec
spiritum ad mensuram. 7. Facilius, si forte, per angustam salutis ianuam
introibit caro exilior; citius resuscitabitur caro leuior, diutius ini
sepultura durabit caro aridior. Saginentur pugiles et pyctae Olympici. Illis
ambitio corporis competit, quibus et uires necessariae, et tamen illi quoque
xerophagiis inualescunt. 8. Sed nostra alia robora aliaeque uires, sicut et
alia certamina, quibus non est luctatio aduersus carnem et sanguinem, sed
aduersus mundi potestates, aduersus spiritalia malitiae. Aduersus haec non
carne et sanguine, sed fide et spiritu robusto oportet adsistere. 9. Ceterum
saginiatior Christianus ursis et leonibus forte quam deo erit necessarius,
nisi quod et aduersus bestias maciem exercere debebit.
EXPLICIT LIBER TERTVLLIANI DE IEIVNIO ADVERSVS PSYCHICOS.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |