Capitulum I.
1. Principes semper Africae,
uiri Carthaginienses, uetustate nobiles, nouitate felices, gaudeo uos tam
prosperos temporum, cum ita uacat ac iuuat habitus denotare. Pacis haec et
annonae otia. Ab imperio et a caelo bene est. Tamen et uobis habitus
aliter olim, tunicae fuere, et quidem in famna de subteminis studio et
luminis concilio et mensurae temperamento, quod neque trans crura prodigae
nec intra genua inuerecundae nec brachiis parcae nec manibus artae, sed (nec
cingulo sinus diuidere expeditum) beatae quadrata iustitia in uiris
stabant. Pallii extrinsecus habitus et ipse quadrangulus ab utroque
laterum regestus et ceruicibus circumstrictus in fibulae morsu, humeris
acquiescebat.
2. Instar eius hodie Aesculapio iamn uestro sacerdotium est. Sic et in
proximo soror ciuitas uestiebat, et sicubi alibi in Africa Tyros. At cum
saecularium sortium uariauit urna et Romanis deus maluit, soror quidem
ciuitas suopte arbitrio mutare properauit, ut adpulsum Scipionem. ante iam
de habitu salutasset, Romanum praecoca. Vobis uero post iniuriae
beneficium, ut senium non fastigium exemptis, post Gracchi obscena omina et
Lepidi uiolenta ludibria, post trinas Pompei aras et longas Caesaris moras,
ubi moenia Statilius Taurus imposuit, sollemnia Sentius Saturninus
enarrauit, cum concordia iuuat, toga oblata est. Pro, quantum circummeauit,
a Pelasgis ad Lydos, a Lydis ad Romanos, ut ab humeris sublimioris populi
Carthaginienses complecteretur!
3. Exinde tunicam longiorem cinctu arbitrante suspenditis,et pallii iam
teretis redundantiam tabulata congregatione fulcitis, et si quid praeterea
condicio uel dignitas uel temporalitas uestit, pallium tamen generaliter
uestrum immemores etiam denotatis. Equidem haud miror prae documento
superiore. Nam et arietem (non quem Laberius reciprocicornem et lanicutem et
testitrahum, sed trabes machina est, quae muros frangere militat) nemini
unquam adhuc libratum illa dicitur Carthago, studiis asperrima belli, prima
omnium armasse in oscillum penduli impetus, commentata uim tormenti de bile
pecoris capite <se> uindicantis. Cum tamen ultimant tempora patriae et aries
iam Romanus in muros quondam suos audet, stupuere illico Carthaginienses ut
nouum extraneum ingenium:
Tantum aeui longinqua ualet mutare uetustas!
Sic denique nec pallium agnoscitur.
Capitulum II.
1. Sit nunc aliunde res, ne Poenicum inter Romanos aut erubescat
aut doleat. Certe habitum uertere naturae totius sollemne munus est.
Fungitur et ipse mundus interim iste quem incumbimus. Viderit Anaximander,
si plures putat, uiderit, si quis uspiam alius, ad Meropas, ut Silenus penes
aures Midae blatit, aptas sane grandioribus fabulis. Sed et si quem Plato
aestimat, cuius imago hic sit, etiam ille habeat necesse est proinde mutare.
Quippe si mundus, ex diuersis substantiis officiisque constabit, ad formam
eius quod mundus hic est; neque enim mundus, si non ut mundus proinde.
Diuersa in unum ex demutatione diuersa sunt. Denique diuersitatis discordiam
uices foederamit. Ita mutando erit mundus omnis qui et diuersitatibus
corporatus et uicibus temperatus.
2. Nostra certe metatio, quod clausis, uel in totum. Homericis oculis
liquet, totum uersiforme est. Dies et nox inuicem uertunt. Sol stationibus
annuis, luna modulationibus menstruis uariat. Siderum distincta confusio
in-iterdum reicit quid, interdum resuscitat. Caeli ambitus nunc subdiuo
splendidus, nunc nubilo sordidus; aut imbres ruunt, et si qua missilia cum
imbribus; dehinc substillum et denuo sudum. Sic et mari fides infamis, dum
et flabris aeque mutantibus de tranquillo probum, de flustris temperatum et
extemplo de decumanis inquietat. Sic et terram si recenseas temporatim
uestiri amantem, prope sis eandem negare, memor uiridem cum conspicis
flauam, mox uisurus et canam. Ceteri quoque eius ornatus quid non aliud ex
alio mutant, et montium scapulae decurrendo, et fontium uenae cauillando et
fluminum. uiae obhumando?
3. Mutauit et totus orbis aliquando, aquis omnibus obsitus. Adhuc maris
conchae et buccinae peregrinantur in montibus, cupientes Platoni probare
etiam ardua fluitasse. Sed et enatando rursus in forma mutauit rursus orbis,
alius idem. Mutat et nunc localiter habitus, cum situs laeditur, cum inter
insulas nulla iam Delos, harenae Samos, et Sibylla non mendax, cum <terra>
in Atlantico Libyam aut Asiam adaequans iam quaeritur, cum Italiae quondam
latus Hadria Tyrrhenoque quassantibus mediotenus interceptum reliquias
Siciliam facit, cum tota illa plaga discidii contentiosos aequorum coitus
angustis retorquens nouum uitii maris imbuit, non exspuentis maufragia sed
deuorantis.
4. Patitur et continiens de caelo aut de suo. Aspice ad Palaestinam. Qua
Iordanis amnis finium arbiter, uastitas ingens, et orba regio, et frustra
ager. At urbes retro, et populi frequentes, et solum audiebat. Dehinc, ut
deus censor est et impietas ignium meruit imbres, hactenus Sodoma, et nulla
Gomorrha, et cinis omnia, et propinquitas maris iuxta cum solo mortem uiuit.
Ex huiuscemodi nubilo et Tuscia Vulsinios pristinos deusta, quo magis de
montibus suis Campania speret, erepta Pompeios. Sed absit. Vtinam et Asia
secura iam sit de soli ingluuie! Vtinam et Africa semel uoraginiem pauerit,
unicis castris fraudatis expiata! Multa et alia huiusmodi detrimenta
habitum. orbis nouauere situsque mouere.
5. Bellis quoque plurimum licuit. Sed piget tristia non minus quara et
regnorum uices recemsere, quotiens et ista mutauerint iam inde a Nino, Beli
progenie, si tamem Ninus regnare primus, ut autumant superiorum profanitas.
Ferme apud uos ultra stilus non solet: ab Assyriis, si forte, aeui
historiae patescunt. Qui uero diuinas lectitamus, ab ipsius mundi natalibus
compotes sumus.
6. Sed laeta iam malo, quippe et laeta mutant. Denique si quid mare diluit,
caelurn deussit, terra subduxit, gladius detotondit, alias uersura
compensati redit. Nam et primitus maiorem ambitum terra cassa et uacans
hominum, et sicubi aliqua gens occuparat, sibimet soli erat. Itaque colere
omnia (si demum intelligis alibi stipantera copiam, alibi deserentem),
runcare atque ruspare consuluit, ut inde uelut ex surculis et propaginnibus
populi de populis, urbes de urbibus per ubique orbis pangerentur.
Transuolauere redundantium gentium examina. Scythae exuberant Persas,
Phoenices in Africam eructant, Romanos Phryges pariunt, Chaldaeum semen in
Aegypturn educatur, dehinc cum. inde transducitur, Iudaea gens est. Sic et
Herculea posteritas Temeno pariter Peloponnesum occupando producunt; sic et
Iones, Nelei comites, Asiam nouis urbibus instruunt; sic et Corinthii curn
Archia muniunt Syracusas.
7. Sed uanurn iam antiquitas, quando curricula nostra coram. Quantum
reformauit orbis saeculurn istud! Quantum urbium aut produxit aut auxit aut
reddidit praesentis imperii triplex uirtus! Deo tot Augustis in unum
fauente, quot census transcripti, quot populi repurgati, quot ordines
illustrati, quot barbari exclusi! Reuera orbis cultissimum huius imperii rus
est, eradicato omni aconito hostilitatis et cacto et rubo subdolae
familiaritatis conuulso, et amoenus super Alcinoi pometum et Midae rosetum.
Laudans igitur orbera mutantem, quid denotas hominem?
Capitulum III.
1. Mutant et bestiae pro ueste formam; quamquam et pauo pluma
uestis, et quidera de cataclistis, immo omni conchylio pressior qua colla
florent, et omni patagio inauratior qua terga fulgent, et omni syrmate
solutior qua caudae iacent, multicolor et discolor et uersicolor, nunquam
ipsa, semper alia, etsi semper ipsa quando alia, totiens denique mutanda
quotiens mouenda.
2. Nominandus est et serpens, licet pone pauum; nam et iste quod sortitus
est conuertit, corium et aeuum. Siquidem ut senium persensit, in angustias
stipat, pariterque specum ingrediens et cutem egrediens ab ipso statim
limine erasus exuuiis ibidem relictis nouus explicat; cum squamis et anni
recusantur. Hyaena, si obserues, sexus annalis est, marem et feminara
alternat. Taceo cenium, quod et ipse aetatis suae arbiter, serpente pastus
ueneno languescit in iuuentutem.
3. Est et
Quadrupes tardigrada, agrestis, humilis, aspera.
Testudinem Pacuuianam putas? Non est. Capit et alia bestiola uersiculum, de
mediocribus oppido, sed nomen grande. Chamaeleontem qui audieris haud ante
gnarus, iam timebis aliquid amplius cum leone. At cum offenderis apud
uineam, ferme et sub pampino totum, ridebis illico audaciam et Graeci iam
nominis, quippe nec sucus est corpori, quod minutioribus multo licet.
Chamaeleon pellicula uiuit. Capitulum statim a dorso; nam deficit ceruix.
Itaque durum reflecti, sed circumspectu emissicii ocelli, immo luminis
puncta uertiginant. Hebes, fessus, uix a terra suspendit, molitur incessura
stupens et promouet, gradum magis demonstrat quam explicat, ieiunus scilicet
semper et inidefectus, oscitans uescitur, follicans ruminat, de uento cibus.
Tamen et chamaeleon mutare totus, nec aliud ualet. Nam cum illi coloris
proprietas una sit, ut quid accessit, inde suffunditur. Hoc soli
chamaeleonti datum, quod uulgo dictum est, de corio suo ludere.
4. Multa dicendum fuit, ut ad hominem praestructim perueniretur. Hunc quoquo
primordio accipitis, nudus certe et inuestis figulo suo constitit; post
demurn sapientiam, haud dum licitum, praereptam potitur. Ibidem quod in nouo
corpore indebitum adhuc pudori erat protegere festinans ficulneis foliis
interim circumdat; dehinc cura de originis loco exterminat, quippe
deliquerat, pellitus orbi ut metallo datur.
5. Sed arcana ista, nec omnium nosse. Cedo iam de uestro quod Aegypt�ii
narrant et Alexander digerit et mater legit de tempestate Osiridis, qua ad
illum ex Libya Ammon facit ouium diues. Denique cura ipsis Mercurium
autumant forte palpati arietis mollitie delectatum deglubasse ouicullam,
dumque pertemptat quod facilitas materiae suadebat, tractu prosequente filum
eliquasse et in restis pristinae modum, quam philyrae taeniis iunxerat,
texuisse. Sed uos omnem lanitii dispensationem structuramque telarum
Mineruae maluistis, cum penes Arachnen diligentior officinia.
6. Exinde materia. Nec de ouibus dico Milesiis et Selgicis et Altinis, aut
quis Tarentum uel Baetica cluet natura colorante, sed quoniam et arbusta
uestiunt, et lini herbida post uirorem lauacro niuescunt. Nec fuit satis
tunicam pangere et serere, ni etiam piscari uestitum contigisset; nam et de
mari uellera, qua muscosae lanositatis lautiores conchae comant. Prorsus
haud latet bombycem [uermiculi genus est], quae per aerem liquando araneorum
horoscopis idonius distendit, dehinc deuorat, mox aluo reddere. Proinde, si
necaueris, a nemate iam stamina uolues.
7. Tantam igitur paraturam materiarum ingenia quoque uestificinae prosecuta,
primum. tegendo homini, qua necessitas praecessit, dehinc et ornando, immo
et inflando, qua ambitio successit, uarias indumentorum formas promulgare.
Quarum pars gentilitus inhabitantur, ceteris incommunes, pars uero
passiuitus, omnibus utiles, ut hoc pallium, etsi Graecum magis, sed lingua
iam penes Latium est. Cum uoce uestis intrauit. Atque adeo ipse qui Graecos
praeter urbem censebat, litteras eorum uocemque senex iam eruditus, idem
Cato iuridicinae suae in tempore humerum exertus, haud minius palliato
habitu Graecis fauit.
Capitulum IV.
1. Quid nunc, si est Romanitas omni salus, nec honestis tamen modis
ad Graios estis? Aut, ni ita est, unde gentium, in prouinciis melius
exercitis, quas natura agro potius eluctando commodauit, studia palaestrae,
male senescentia et cassum laborantia et lutea unctio et puluerea uolutatio,
arida saginatio? Vnde apud aliquos Numidas etiam equis caesariatos iuxta
cutem tonsor et cultri uertex solus immunis? Vnde apud hirtos et hirsutos
tara rapax a culo resina, tam furax a mento uolsella? Prodigium est haec
sine pallio fieri. Illius est haec tota res Asiae. Quid tibi Libya, et
Europa, cum xysticis munditiis, quas uestire non nosti? Reuera enirn quale
est Graecatim depilari magis quam amiciri?
2. Habitum transferre ita demum culpae prope est, si non consuetudo, sed
natura mutetur. Sat refert inter honorem temporis et religionem. Det
consuetudo fidem tempori, natura deo. Naturam itaque concussit Larissaeus
heros in uirginiem mutando, ille ferarum medullis educatus (unde et nominis
concilium, quandoquidem, labiis uacuerat ab uberum gustu), ille apud rupicem
et siluicolam et monstrum eruditorem scrupea schola eruditus. Feras, si in
puero, matris sollicitudinem patiens; certe iam histriculus, certe iam uirum
alicui clanculo functus adhuc sustinet stolam fundere, comam struere, cutem
fingere, speculum consulere, collum demulcere, aurem quoque foratu
effeminatus, quod illi apud Sigeum strongyla seruat.
Plane postea miles est, necessitas enim reddidit sexum. De proelio sonuerat,
nec arma longe. Ipsum, inquit, ferrum uirum attrahit. Ceterum, si post
incentiuum quoque puellam persuerasset, potuit et nubere. Ecce itaque
mutatio. Monstrum equidem geminum, de uiro femina, mox de femina uir, quando
neque ueritas negari debuisset neque fallacia confiteri. Vterque habitus
mutandi malus, alter aduersus naturam, alter contra salutem.
3. Turpius adhuc libido uirum cultu transfigurauit quam aliqua materna
formido. Tametsi adoratur a uobis qui erubescendus est, ille
scytalosagittipelliger, qui totam epitheti sui sortem cum muliebri cultu
compensauit. Tantum Lydiae clanculariae licuit, ut Hercules in Omphale et
Omphale in Hercule prostitueretur. Vbi Diomedes et cruenta praesepia? Vbi
Busiris et bustuaria altaria? Vbi Geryon ter unus? Cerebris adhuc eorum
claua foetere malebat, cum unguentis offenderetur. Vetus iam Hydrae
Centaurorumque sanguis in sagittis pumice spiculi excludebatur, insultante
luxuria, ut post monstra transfixa coronam forsitan suerent. Ne sobriae
mulieris quidem aut uiraginis alicuius scapulae sub exuuias bestiae tantae
introire potuissent, nisi diu mollitas et euigoratas et exodoratas, quod
apud Omphalem balsamo aut telino spero factum. Credo et iubas pectinem
passas, ne ceruicem eneruem inureret sciria leonina. Hiatus crinibus
infarsus, genuini inter antias adumbrati: tota oris contumelia mugiret, si
posset. Nemea certe, si quis loci genius, ingemebat: tunc enim se
circumspexit leonem perdidisse. Qualis ille Hercules in serico Omphales
fuerit, iam Ompahle in Herculis scorto designata descripsit.
4. Sed et qui ante Tirynthium accesserat, pugil Cleomachus, post Olympiae
cum incredibili mutatu de masculo fluxisset, intra cutem caesus et ultra,
inter Fullonesiam Nouianos coronandus meritoque mimographo Lentulo in
Catinensibus commemoratus, utique sicut uestigia cestuum uiriis occupauit,
ita et endromidis solocem aliqua multicia synthesi extrusit.
5. Physconem et Sardanapallum tacendum est, qui nisi insignes libidinum,
alias reges nemo nosset. Tacendum autem, ne quid et illi de Caesaribus
quibusdam uestris obmussitent pariter propudiosis, ne caninae forte
constantiae mandatum sit impuriorem Physcone et molliorem Sardanapallo
Caesarem designare et quidem Subneronem.
6. Nec tepidior uis uanae quoque gloriae mutandis induuiis, etiam uiro
saluo. Calor est omnis affectus; uerum cum in affectationem flabellatur,
iam de incendio gloriae ardor est. Habes igitur ex isto fomite aestuantem
magnum regem, sola gloria minorem. Vicerat Medicam gentem, et uictus est
Medica ueste. Triumphalem cataphracten amolitus in captiua sarabara decessit; pectus squamarum signaculis disculptum textu perlucido tegendo nudauit,
anhelum adhuc ab opere belli, et ut mollius uentilante serico extinxit. Non
erat satis animi tumens Macedo, ni illum etiam uestis inflatior delectasset; nisi quod et philosophi, puto, ipsi aliquid eiusmodi affectant.
7. Audio enim et in purpura philosophatum. Si philosophus in purpura, cur
non et in baxa? Tyrium calciari nisi auro minime Graecatum decet. Atquiri
alius et sericatus et crepidam aeratus incessit. Digne quidem, ut
bacchantibus indumentis aliquid subtinniret, cymbalo incessit. Quod si iam
tunc locorum Diogenes de dolio latraret, non caenulentis pedibus, ut tori
Platonici sciunt, <inculcasset>, sed omnino totum Empedoclem in adyta
Cloacinarum detulisset, ut qui se caelitem delirarat, sorores prius suas,
dehinc homines deus salutaret.
8. Tales igitur habitus, qui de natura et modestia transferunt, et acie
figere et digito destiniare et nutu tradere merito sit. Prorsus, si quis
Menandrico fluxu delicatam uestem humi protrahat, audiat penes se quod et
comicus: Qualem demens iste chlamydem disperdit? Enimuero iamdudum
censoriae intentionis episcynio disperso, quantum denotatui passiuitas
offert? Libertinos in equestribus, subuerbustos in liberalibus, dediticios
in ingenuis, rupices in urbanis, scurras in forensibus, paganos in
militaribus: uespillo, leno, lanista tecum uestiuntur.
9. Conuerte et ad feminas. Habes spectare, quod Caecina Seuerus grauiter
senatui impressit, matronas sine stola in publico. Denique, Lentuli auguris
consultis, quae ita sese exauctorasset, pro stupro erat poena; quoniam
quidem indices custodesque dignitatis habitus, ut lenocinii factitandi
impedimenta, sedulo quaedam desuefecerant. At nunc in semetipsas
lenocinando, quo planius adeantur, et stolam et supparum et crepidulum et
caliendrum, ipsas quoque iam lecticas et sellas, quis in publico quoque
domestice ac secrete habebantur, eierauere. Sed alius extinguit sua lumina,
alius non sua accendit. Aspice lupas, popularium libidinum nundinas, ipsas
quoque frictrices, et si praestat oculos abducere ab eiusmodi propudiis
occisae in publico castitatis, aspice tamen uel sublimis, iam matronas
uidebis.
10. Et cum latrinarum antistes sericum uentilat et immundiorem loco ceruicem
monilibus consolatur et armillas, quas ex uirorum fortium donis ipsae quoque
matronae temere usurpassent, omnium pudendorum conscias manus inserit,
impuro cruri purum aut mulleolum inducit calceum, cur istos non spectas uel
illos item habitus, qui nouitatis uestitu religionem mentiuntur? Cum ob
cultum omnia candidatum et ob notam uittae et priuilegium galeri Cereri
initiantur; cum ob diuersam affectionem tenebricae uestis et tetrici super
caput uelleris in Bellonae montes fugantur; cum latioris purpurae ambitio
et Galatici ruboris superiectio Saturnum commendat. Cum ipsum hoc pallium
morosius ordinatum et crepidae Graecatim Aesculapio adulantur, quanto tunc
magis arguas illud et urgeas oculis, et<si> iam simplicis et inaffectatae,
tamen superstitionis reum? Enimuero cum hanc primum sapientiam uestit, quae
uanissimis superstitionibus renuit, tunc certissime pallium super omnes
exuuias et peplos augusta uestis superque omnes apices et titulos sacerdos
suggestus. Deduc oculos, suadeo, reuerere habitum, unius interim. erroris
tui renuntiatorem.
Capitulum V.
1. Tamen, inquis, ita a toga ad pallium? Quid enim, si et a
diademate et a sceptro? An aliter mutauit Anacharsis, cum regno Scythiae
philosophiam praeuertit? Nulla in melius transgressi sinit signa, est
habitus iste quod faciat. Prius etiam, ad simplicem captatelam eius, nullo
taedio constat. Adeo nec artificem necesse est qui pridie rugas ab exordio
formet et inde deducat in tilias totumque contracti umbonis figmentum
custodibus forcipibus assignet, dehinc diluculo, tunica prius cingulo
correpta, quam praestabat moderatiorem texuisse, recognito rursus umbone et,
si quid exorbitauit, reformato, partera quidem de laeuo promittat, ambitum
uero eius, ex quo sinius nascitur, iam deficientibus tabulis retrahat a
scapulis et, exclusa dextera, in laeuam adhuc congerat cum alio pari
tabulato in terga deuoto, atque ita hominem sarcina uestiat.
2. Conscientiam denique tuam perrogabo, quid te prius in toga sentias,
indutumne an onustum? habere uestem an baiulare? Si negabis, domum
consequar; uidebo quid statim a limine properes. Nullius profecto alterius
indumenti expositio quam togae gratulatur. Calceos nihil dicimus, proprium
togae tormentum, immundissimam pedum tutelam, uertim et falsam. Quem, enim
non expediat in algore et ardore rigere nudipedem, quam in calceo uincipedem
? Magnum incessui munimentum sutrinae Venetiae prospexere perones
effeminatos!
3. At enim pallio nihil expeditius, etiam si duplex, quod Cratetis. Mora
nusquam uestiendo imponitur; quippe tota molitio eius operire est solutim.
Id uno circumiectu licet, et quidem nusquam inhumano; ita omnia hominis
simul contegit. Humerum uolens exponit uel includit, ceteroquin humero
adhaeret, nihil circumfulcit, nihil circumstringit, nihil de tabularurn fide
laborat, facile sese regit, facile reficit; etiam cum exponitur, nulli
cruci in crastinum demandatur. Si quid interulae subter est, uacat zonae
tormentum; si quid calceatus inducitur, mundissimum opus est, aut pedes
nudi magis, certe uiriles magis quam in calceis.
4. Haec pro pallio interim, quantum nomine comitiasti. Iam uero et de
negotio prouocat. Ego, iniquit, nihil foro, nihil campo, nihil curiae debeo;
nihil officio aduigilo, nulla rostra praeoccupo, nulla praetoria obseruo;
canales non odoro, cancellos non adoro; subsellia non contundo, iura non
conturbo, causas non elatro; non iudico, non milito, non regno: secessi de
populo. In me unicum negotium mihi est; nisi aliud non curo quam ne curem.
Vita meliore magis in secessu fruare, quam in promptu. Sed ignauam infamabis: scilicet patriae et imperio reique uiuendum est. Erat olim ista sententia: nemo alii nascitur moriturus sibi. Certe cum ad Epicuros et Zenonas uentum
est, sapientes uocas totum quietis magisterium, qui eam summae atque unicae
uoluptatis nomine consecrauere.
5. Tamen propemodum mihi quoque licebit in publicum prodesse. Soleo de
qualibet margine uel ara medicinas moribus dicere, quae facilius publicis
rebus et ciuitatibus et imperiis bonas ualetudines conferent quam tuae
operae. Quippe si pergam ad acuta tecum, plus togae laesere rem publicam
quam loricae. Atquin nullis uitiis adulor, nullis ueternis parco, nulli
impetigini. Adigo cauterem ambitioni, qua M. Tullius quingentis milibus
nummum. orbem citri emit, qua bis tantum Asinius Gallus pro mensa eiusdem
Mauritaniae numerat - hem, quantis facultatibus aestimauere ligneas maculas!
-, item qua lances centenarii ponderis Sulla molitur! Vereor sane, ne parua
sit ista trutina, cum Drusillanus, equidem seruus Claudii, quingenariam
promulsidem aedificat, suprascriptis fortassean mensis necessariam, cui si
officina exstructa est, debuit et triclinium.
6. Immergo aeque scalpellum acerbitati ei, qua Vedius Pollio seruos muraenis
inuadendos obiectabat. Noua scilicet saeuitiae delectatio terrenae bestiae
exedentulae et exungues et excornes; de piscibus placuit feras cogere,
utique statim coquendis, ut ini uisceribus earum aliquid de seruorum suorum
corporibus et ipse gustaret. Praecidam gulam, qua Hortensius orator primus
pauum cibi causa potuit occidere, qua Aufidius Lurco primus sagina corpora
uitiauit et coactis alimentis in adulterinum prouexit saporem; qua Asinius
Celer mulli unius obsonium sex sestertiis detulit; qua Aesopus histrio ex
auibus eiusdem pretiositatis, ut canoris et loquacibus quibusque, centum
milium patinam confiscauit; qua filius eius, post tale pulpamentum, potuit
aliquid sumptuosius esurire. Margarita namque, uel ipso nomine pretiosa,
dehausit, credo ne mendicius patre coenasset.
7. Taceo Nerones et Apicios, Rufos. Dabo catharticum impuritati Scauri et
aleae Curii et uinolentiae Antonii. Et memento istos interim. ex multis
togatos fuisse; quales apud pallium haud facile. Has purulentias ciuitatis
quis eliciet et exuaporabit, ni sermo palliatus?
Capitulum VI.
1. Sermone, inquit, me suasisti, medicamine sapientissimo. Verum,
etsi eloquium quiescat, aut infantia subductum aut uerecundia retentum (nam
et elingua philosophia uita contenta est), ipse habitus sonat. Sic denique
auditur philosophus dum uidetur. De occursu meo uitia suffundo. Quis non,
aemulum suum cum uidet, patitur? Quis oculis in eum potest, in quem
mentibus non potest? Grande pallii beneficium est, sub cuius recogitatu
improbi mores uel erubescunt.
2. Viderit nunc philosophia, quid prosit; nec enim sola mecum est. Habeo et
alias artes in publico utiles. De meo uestiuntur et primus informator
litterarum et primus enodator uocis et primus numerorum harenarius et
grammaticus et rhetor et sophista et medicus et po�ta et qui musicam pulsat
et qui stellarem coniectat et qui uolaticam spectat. Omnis liberalitas
studiorum quattuor meis angulis tegitur. Plane post Romanos equites, uerum
et accendonis et omnis gladiatorum ignominia togata producitur. Haec nimirum
indignitas erit: "A toga ad pallium"!
Sed ista pallium loquitur. At ego iam illi etiam, diuinae sectae ac
disciplinae commercium confero. Gaude pallium et exsulta! Melior iam te
philosophia dignata est ex quo Christianum uestire coepisti.
FINIT LIBER DE PALLIO. LAUS DEO.
Christian Latin | The Latin Library | The Classics Homepage |